Philosophia Scoti a prolixitate, & subtilitas eius ab obscuritate libera & vindicata seu opus philosophicum studentibus ... Authore V.P. Ioanne Gabriele Boyuin, ... In quatuor tomos diuisa. Tomus primus tertius. .. Tomus secundus. Secunda pars physic

발행: 1690년

분량: 428페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

aroque aequinoctio vota perfunditur solis luce. Qitatis tum ad illam virtutem, qua luna hune aestum essicie, quaesi erunt maiores, quaerent & posteri; nusquanoamen apparebit illis: cum sit de genere illorum esse-

ctuum, quos Deus secretorum artifex mortales voluit

celare; ut ignorantiae suae conscii occasionem sumant i admirandi naturae Creatorem. a uods fluuiorum aquae inon aestuent ob aspectum lunae, ratio huius est, quia virtus lunae a natura determinatur ad solam aquam . maris, sicut Virtus magnetica determinatur ad solum 'ferrum, & non ad alia metalla: cui rationi adiungi Potest, quod mare per densitatem suam facilius, ct fortitis recipiat influentiam lunae, quam aquae suuiorum, in quibus non ita retinetur . Dico 6. deuod aquarum alia sint plumater pensuerin aere; alia imbibuntur a terra , alia vero constituunt clementum aqua: quod diuiditur in mare, lacus, ct fiumina. Quantum ad mare, de quo solum disserere illam. xendimus, dc adhuc modice; ipsum diuiditur in Oceanum , Mediterraneum , Caspium . 9ceanus sic nominatur, quia totam terram veluti zona cingit; Unde Psal. roi. dicitur vestimentum, or amictus terra: & i Ie , pro diuersis locis quos irrigat , dc pro diuersis quas permeat regionibus, varie nominatur: Athlantia eum scilicet , ratione montis Athlantis; Britannicum a Britannia, a Germania Germanicum, dc OEthiis cum ab AEthiopia'. Mare Mediterraneum sic dicitur, qvix ex Oceano procedens per fretum Gaditanum , aue Herculeum, vulgo Gilbrastar nominatum , inter Hemcidis columnas, per medias terras ditanditur: dc illud diuersas etiam habet denominationes, pro diuersitate ' Iocorum quae inundat e ita quod Ibericum Vocetur in Mispania, Adriaticum in Italia , &sic de alijs deno, minationibus, quas a Variis regionibus desumit. Mare castim, seu Hyrcanum , nullam communicationem habet manifestam cum oceano , aut Mediterraneo mari: unde tanquam Palus maxima reputatur , quς vocatur paIus Meotis . Istud tamen mare Caspium subterraneis meatibus iungitur cum Ponte Euxino, qui communicationem habet cum mari Mediterraneo per fretum Constantinopolitanum , quod alio nomine voca tur Bosphorres; quia a boue natante traiici Potest . De borum omnium Particulari explicatione consulantur

152쪽

Inco . Memmium aqua , Τηρ in mari praecipue. resistit, ese depressius, ct inferiMi terra , quidquid dicant plurimi, qui volunt mare esse terra eminentius; quibus suffragatur D. Thomas r. p. quast. 67. an. r. ad r. Nostra asservio Probatur primo ex Scriptura Psal. et 3. Ipse supere maria 'ndauit eum , scilicet orbem terrae . Quod postea repetit V tes Regius Psal. r 3 .d i firmauit terram super aquai : qui contextus pro

baiar terram esse eminentiorem mari , iuxta mentem

Aug. lib. r. qq. super Gen. quaest. 1 32. dc Hieronymi in Val. 32. sicut , & Chrysostomi Immi I. 9. ad populum Antiochenum. Deinde huius ratio est, quod Rumina ilocis eminentioribus in depressiora diffundantur; sea

flumina descendinat in mare, ve patet omnibus nautis tergo est altior mari; unde ad mare communiter descenditur ex omni terrarum parte. Tandem si mare essecaltius terra, Vel inundaret illico totam terram, vel misraculose impediretur illius inundatio ; sed non sene admittenda miracula sine necessitate : ergo nec dicendum est, quod terra sit depressior mari. si in nostram assertionem obijciatur , quod flumina a mari sitam trinliant originem Ecclesiastes 1. sed locum, unde exeuns fumina, reuertuntur; ut iter- fruant; & quod proi de mare sit superius ad terram, quandoquidem aqua suere non potest, nisi a Ioco eminentiori ad inseriorOm . Re p. sic intelligi, quod fluuij, .& fontes a mari Procedant, quatenus Per meatus subterraneos mari reis vera inferiores cadant in loca cauernosa; ex quibus attolluntur virtute radiorum solis: Vnde rculis oriunmt f.nt i, ct fundi , qui perPetua circulatione ad mare redeunt, & de mari ad illa loca . aeuod si aIto mari nauigantes versus terram, ipsam decliuiorem videant; tunc sensus eorum decipitur: quia terra non est vero depressior mari, sed talis apparet, ex hoc quod terrast atri c loris, & quae sunt obscura, prolanda Videntur evdde pictores rePrqsentare Volentes Prolauditatem Pa x i, UPonunt colorem atrum.

De Terra.

153쪽

Vltimam, dc insimam tenet siluationem inter elemesita, Propter grauitatem qua Pollet: unde Postquam in pret- cedentibus actum est de aliis elementis in particulari , quς antea in coria muni explicuimus I nunc ordo postula t, Vt agamus de terra .

' Dico i . tauod terra si corpu4 smplex, cui primo, i r se com euir summa sc ita , frigiditas r missa. Trimum eii identer colligitur, ex hoc quod nullum sitelcmentum , quod facilius contineatur suo termino, ut patebit cuilibet comParanti terram cum aqua, aere, &igne quae nonnisi dissicile suo termino clauduntur. Secundum apparet ex narura i pidum ex visceribus te rete erutorum, qui natura su sunt frigidi. Adde quod, sole paululum recedentE, frigus in terra dominetur; de eodem vehementer irradiante, inferiores partes libgidae remaneant: quod manifeste demonstrat terram esse frigidam . Ex primis qualitatibus terrae oritur gravitas , quς est qualitas motrix illius; per quam terra ad centrum mundi tenderet , si ab illa separaretur per violentiam : Vnde dicitur omnium rerum grauior . quoniam mixta eo grauiora sunt, quo terrestriora , Ut

videre est in lapidibus, ct metallis . αuods in historiis

legatur quasdam insulas e terra compositas innatare: hoc procedit ex aere incluso in meatibus terrae illarum insularum, quae ipsas aquis supernatare facit. Sic ueterra est grauissima, sic etiam densis nia esse perhibetur , ratione primarum qualitatum eiusdem; unde, si spongiosa sit secunddin aliquas partes ; hoc sit pariter Propter inchisum aerem aut aquam, quae in causa sunt, cur terra fructificet. Sicut denique terra est grauissimare densissima, sic etiam est friabilis S quia in partes minutissimas diuidi potest . .et si hic quaeratur, quomodo in terra, quae maxime frigida est, reperian rurignes; Vt in montibus AEthna , ct Vesuuio: Resp. hoc oriri, Vel ex materi terrae, quae cum sit maxime sul-ploirea, in ea generantur ignes ; Vel quia Deus ad naanifestandam fiam potentiam Voluit ignem includere in subterraneis talibus locis . Dico a. Terram non habere supe=ficiem planam , Ut opinati sunt Sinenses; sed i aricam, ut communiter sentiunt Philosophi , qui dicunt terram esse figurae rotunda: unde appellari soletglobus perrestris: si enim terra haberet superficiem planam , dies sinuit incipe

ret in toto hemisphaerio, simuletite finire t ; nec in ulla

154쪽

mundi regione dies essent longiores, quam in ἰμ quod repugnat experientiae . Cum ergo in hemisphaerio eodem alijs oriantur stellae, priusquam aliis, Proinde concludendum est eam esse figurae istumia, in medio, mundi constitutam, unde totius machinae creatae dicitur esse eentrum : quia scilicet ipsa est omnium elementorum ignobilius , quod infimum Iocum debet obtinere. Vbi notandum est, quod triplex sit centrum , nempucentrum uniuersi, centrum grauitatis, & centrum ma gnitudinis. Centrum uniuers est punctum a quo om

nes lineae ad primi mobilis eircumserentiam ductae aequales sunt . Centrum grauitatis est punstum medium lineae rectet diuidentis aliquod corpus in Partes aeque

graues. Centrum magnitudinis est punctum existens in medio lineae rectae, diuidentis corpus in duas partes aequalis magnitudinis. Aliquando centrum grauitatisci magnitudinis sunt idem, quando res aliqua V. g. baculus est aequalis grauitatis per omnes partes. Aliqua do vero duo illa centra diuersa sunt, si una pars bacula se graitior altera, tunc enim ibi non erit centrum magnitudinis, ubi erit grauitatis centrum . et Dico 3. Terram in medio mundi manere immobilem . quidquid reclamet Copernicus Canonicus Torunensisa qui superiore seculo antiquatam Pythagorae & Platonis opinionem exsuscitare contendens , constituebat:

solem in medio mundi immobiliter deflaum , circa quem continuo gyrat tellus intra horarum vigintequatuor spatium. Opinio nostra quae est Aristoteliga. de caelo text. Ioa. iure deducitur ex Scriptura apua Ecclesiastem eap. I. dicentem, Terra autem in aeternum

flat; id est , immobilis manet: iuxta id quod habetur in hymno feriae s. ad vesperas, Terram dedipi immo-hilem. Idem habetur Ecclesiast. r. Terra in aternum i , oritursi ct occidis , O ad laeum suum reuertiarer . Iudic. etiana ro. sol stetisse dicitur . Quae omnia non possent persistere si immotus maneret sol & terranaoueretur. Deinde si terra a sole longissime distans circulationem main faceret viginti quatuor horarum spatio cum tanta velocitate insensibilitatis damnari possent homines , quod talem motum non Perciperent. Tandem si terra moueretur, sole ct astris manentibus immotis , lapis proiectus ab homine, nunquam circa proiicientem recipere posset ς eum illicδ permotum terrae longe distaret a loco, in quo talis proiectio fuis

155쪽

sit facta : ergo melius est , quod terra dicatur ἰωπο- bilis,de quod orbes coelestes circulariter moueantur circa terram s ut communis tenet Philosophorum opinio. tio horum omnium est, quod terra sit grauissima,

di mundi centrum i quae proinde immobilis debet

censeri.

Obijcies;Natura commoditati & compendio studens debuit res ita disponere , Ut potius terra , modicae

quantitatis existens, verteretur circa solem magnit

dinis ingentissimae; quam sol ipse circa terram : climinordinatum sit, maius & persectius esse pro minori re impersectiori . Resp. naturam reuora studere compendio , in quantum decet; di rerum conditio patitur rsed nihil decentius potest haberi, quam quod corpo

ra leuia moueantur, & grauia manLant quieta . ergo terra, quae est omnium corporum grauius, debet immota manere, sole Sastris habentibus suam circulationem, Pro maiori utilitate terrae, quam Deus destinabat in domicilium hominis, qui omnium creaturarum corporalium erat epitome . v

Dico A. Terram diuidi communIter a Geographis in Veterem O Nouum mundum , quorum ille continu uropam , , ct fricam, isse vero .Americam, O Metellania complectitur , quae ultima Vocatur regio Uralis adhuc incognita. Europa omnium Populo- Cisma , licEt minima , continet varia regna , ut GabIiam, Hispaniam, Italiam, Angliam , Germaniam, Noru egiam , Daniam, Hungariam, Poloniam, Scandiam , dis milia. sa, nunc in se vastissima, diuiditur in quinque partes , pro diuersis ditionibus , quas quinque Impera ores diuersi in illa exercent , qui sunt

Imperator Turcarum , Pcrsarum, Mogol maximus, rex sinarum cum Iaponiae insulis; tandemque Τartarorum Imperator, vulgo I. Grand Kam nuncupatus. Supremis illis principibus multae prouinciae parent vastismae magnitudinis. Ostiea , quae iure potest sibi nomen peninsulae vendicare, cum ab Asia per mare rubrum , ab Europa per Mediterraneum diuidatur, &reliquam illius partem cingat Oceanus ; has septem Partes , nempe Barbariam vel Mauritianam, Numidiam, /Lybiam desertam, cuineam, AEgyptum,AEthiopiam superiorem, quae est Abissinorum regio ; de AEthyopiam inferiorem, quae dicitur Zanaeibar. . O ii ii, quae est una duarum partimn recentioris mundi, di.

156쪽

DA CORPORE INANIMATO.

cliuiditur in septentrionalem & meridionalem,inquiis Dus sunt Canada , Noua Francia, Virginia, Florida , moua Hispania, Ca li su mia, & Plures regiones, & ii

fulae , quarum nomina nos latent . Metelianica denisque Pene adhuc tota nobis incognita est. PIura de his omnibu1Videri possunt apud geographiae authores, in quibus, cum haec nomina stptiis resumantur , non ingrata erit explicatio sequentium vocabulorum, quae sunt continenr , Infuta , Peninsula , Iphmur , cerCaput , seu Promoutorium. Continens est aliqua maior terrarum Pars, Vt Europa, Asia, aut Africa. Insula est aliqua pars terrarum minor, tota conclusa aquis. Psen infula , quae alio nomine vocatur Chersonesus , est Fars terrae aliqua, Per exiguam sui partem continenti adhaerens. Utimui est spatium illud , quo peninsula adhaeret continenti. Promontorium denique seu Caput est mons aliquis, seu pars terret amplior . Si hic quaeratur, an terra respectu eo lisit punctum , ese quo die creatisvis mundi essecti fuerint montes in terra . Ad primum respondeo , terram respectu coeli non esse ad instar puncti sumpti mathematice et quia Punctum mathematice acceptum est indivisibile, quod dici non potest de terra ; quae in Plurimas regiones diuiditiir . si dicatur ergo ab aliquibus,quod terra non sit nisii punctum per respectum ad iminensitatein coeli ; 'hoc debet intelligi mstraliter : quatenus tanta est in gnitudo coeli , ut terra in comparatione illius appareat veluti punctum, sicut maxima stella firmamentiaPParet ut punctum aliquod, licet a Parte rei totius terrae magnitudinem mustoties exuperet. hi Gad fecundum, terram in primo die creationi. fuisse sine . montibus, & in tertio die formatos fuisse montes iuilla ; quando scilicet extracta est terra ex quibusdam

locis,&factae sunt cauernae , quae aquas reciperent, ex quibus cauernis immen' terrae moles erutae suetunt, ct in montes eleuatae et tum ad pulchritudinem universi, tum ad fertilitatem eorum, quae ex terra nascumiitr et cum Plurima in montibus , or alia in valliburt bene se habeant , ut inquit D. Damascenti lib. de

157쪽

De Eumentorum astatione,

Cum corpus naturale , quod est physicae oblectuni ,

constituatur ex elementis, quae adinvicem mixtae λpsum constituunt: Vnde Vocatur mixtum naturale et adeo ratio exigit, Vt postquam in primis Partibus isti uscapitis disseruimus de elementis, tum incommuni, eum in particul ri , nune agamus in hoc tertio capite de mixtione elementorum. Hoc autem caput diuidetur intres sectiones , quς erunt de mixtione in se con derata, de mixtii imperfectis , ct de mixtis perfectis . Quantum ad Senerationem & corruptionem, quantum adaugmentationem & diminutionem, quantum deniquet ad alterationem & motum localem , quae om nes concurrunt ad productionem corporum natura

lium, hetc Prehabentur sect. i. de speciebus motus in Particulari. F

ais Mistisne Eumentorum is fera orata .

Uriusquam in sequentibus sectionibus explicetur na-α tura mixtorum in particulari, in isto loquendum est de elementorum mixtione in se considerata; in qua videbitur,an elementorum mixtio sit possibilis,ubi fiat, quid sit, an elementorum formae substantiales reminneant inmixto, an illorum qualitates actu aut virtute tantum in mixto existant: Et plura habe 'tur de temperamento, & de iis quae ipsum & eius qualitates concernunt .

n Eumentorum MistiGr nobilis. Pluribus modis sumitur mixtionis nomen, sed duobus praesertimi nimirum latἡ & stricte. Mixtis late spectata sumitur pro quacumque rerum coace uatione, siue similium, siue dissimilium, ita tamet Ux ea quae in terniiscentur , eandem naturam specifi-

158쪽

DE CORPORE INANIMAD. x s

eam retineant; Vt quando triticum, & hordeum simul confunduntur localiter. M uostriae, re proprie sumpta accipitur Pro coniunctione duorum corporum, ex quibus alteratis, & corruptis secundum formam substantialem resultat unum compositum substantiale ab

illis omnibus distinctum; quod ob hoc mixtum diciturὸ ct de mixtione sic sumpta loqui intendimus.

Possibilem esse elementorum mixtionem, per quam fiunt composita naturalia a testatur Aristoteles de Generi eap. a O. text. 8a. & post ipsurn Scotus in a.di'. r s. quast. vn. iuxta communem Philosophorum mentem. Ratio hanc veritatem demonstrat, cum elementa ad mixtionem ordinata sint, ut illius beneficio diuerst plantarum, arborum , animalium, S aliorum' mixtorum species cohaereant; sed Deus o natura nihil operantumustra: ergo , Ut uterque fine suo non destis matur , debet admitti mixtionis pobssibilitas . Dci a experientia docet an alia imperfecta generari ex putri materia, ut culices , muscae, ranae, Pulices , di similia: sed talium animantium productio non est alia , Suam mixtio ex aqua , aere, & caeteris concurrentibus ad talium generationem , quoniam in locis sortidis, ubi Pr fata nascuntur, non est alia eorum causa : ergo admittenda possibilitas mixtionis, imo dc eiusdearia existentia. Tandem quando aduenie mixtorum corruptio, ipsa mixta in elementa resoluuntur : ergo illa etiam producuntur ex eorum mixtione , quoniam Aristoteles docet in ea rem resolui ex quibus constat . Muod autem mixta in elementa refluantur, Patet ex hoc quod cadauera humana in puluerem & humorem diffluant, qui sunt terra & aqua; deinde ex cadaueribus exhalationes evaporantur aerem continentes . ac denique lucet ignis dissicile recuperet suam pristinam naturam, quia existit in loco sibi inimico, in quo facile suffocatur , quando Per resolutionem compositi particulae ignis e massa mixti erumpunt; attamen non potest dii bitari , quin animalia participenti de igne, ut colligi Potest, per illos spiritus igneos, lucidos, & calidos, quibus a bundant eorum corpora .

Obi;cies; Si daretur elementorum mixtio , ignis

159쪽

λeberet Esuo loco descendere deorsum ; sed id non

potest fieri naturaliter , quandoquidem leuia tantummodo ascendunt: ergo non debet admitti mixtionis

possibilitas . R. pondent aliqui ad hoc susscere ignem

in locis subterraneis contentum, qui concurrere P

test ad compositionem cuiuslibet mixti ; sed melius , ni fallor, respondet D. Thomas, dicens ignem reuera descendere ad mixtionem peragendam: illum tamen descensum non esse violentum , sed naturalem si consideretur ignis ut est pars uniuersi; qui proindonaturaliter descendere debet, quotiescumque publiea rerum necessitas illum vocati erit , de illius descensum postulauerit Vniuersi bonum. Sicut ergo in partibus animalis duplex est motus , unus scilicet λ- natus , quo sanguis fluit deorsum , & spiritus leues sursum ascendunt se; & alter indirus ab anima , quo sanguis, spiritus, ct ali humores mouentur, quo necessitas totius postulauerit , unde Videmus in deliquiocordis ad eius auxilium, sanguinem ascendere a pedi-hus& ipiritus e capite descendere contra naturalem λllorum inclinationem: sic incompositione elementa habent duplicem motum, unum innatum, quo grauia deorsum cadunt & leuia ascendunt sursum ; alterum vero inditum aD O ab agris, & per hunc secundum motum elementa mouentur , quo Publica Vnitiersi postulat necessitas; Vnde Per hunc motum aquaci terra sursum trahuntur , non obstante grauitate Propria , ct ignis virtute siderum a locodilperiori desecendit in partes inferiores ad faciendam mixtionem elementorum, ex qua compositum exurgit: & ob hoc diximus quod motus ignis descendentis sit naturalis OO non violentus a quia sequitur inclinationem uniuersi cui adhaerere debet. Si quaeratur autem an illa mixtis elementorum Fatin eodem loco , ubi producuntur composita. Responden

dum est hoc non esse necessarium ; sed susscere; quod

elementa misceantur in quodam loco communi determinato a natura , qui erit media regio aeris, Vbi quatuor elementa conueniunt, ut inter se misceantur: deinde haec mixtura res luitur in pluuias, nives , dc grandines, quae sunt materia mixtorum ; Vnde pluuia-Ies aquae sunt crassiores, calidiores, &Vaporota; quia noti sunt elementum purum , sed mixtura quaedam eκ

igne , aere , terrestri exhalatione , di vapore aqueo

160쪽

coinposita. Etuod s quaeratur Vlterἰus, quomodo ignis sua sphara existent possi conuenire ad illum laeum di ad illam mediam regionem aeris , ubi mixtura hae inritur. Resp. hoc sic fieri. Quia icilicet terra virtutes derum attenuatur in exhalationes , quae ad modum fumi ascendunt sursum, & in magnis caloribus tremulae videntur supra terrae superficiem, aut super fastigia domorum r similiter etiam aquq rarescunt in va-Pores,quae cum exhalationibus terrae ascendunt: sic , que sirsum elevantur portiones terrς &aquar. Exha lationes postea , tanquam subtiliores, penetrant ad supremam aeris regionem Prope ignem elementarem. illicque miscentur eum particulis ignis illius Elementaris , quae ex impulsu naturς sparguntur in aere sibi contiguo ; ubi miscentur cum exhalationibus , quetae terra ascenderant . Τandem exhalationes illae parti. lis ignis commixtae rursus decidunt ad mediam regionem aeris, Vbi miscentur denuo cum vaporibus, &postea resolliuntur in pluuias , grandines, nives, α alia eiusmodi , ex quibus generantur di nutriuntur plantς & arbores , illisque mediantibus animalia '. Quod euidenter demonstrat mixtionem fieri omnium elen entorum , non quidem semper in eodem loco, ubi producuntur mixta; sed in loco communi , nenim Pe in media regione aeris, ubi sit quatuor elemento. aum mixtura ,ex qua omnia mixta componuntur .

SVpposita existentia mixtionis,quam in quaestion

Praecedenti probauimus , nedum esse possibilem , sed etiam actualiter debere admitti, quandoquidem omnia quς videmus corpora nihil aliud sunt , quam vere dc realiter mixta et progrediendum est postea ad definitionem mixtionis, quam tradet '

MIxtio nihil aliud esse perhibetur , quam misci

bilium alteratorum Vitior ut docet Aristoteles 3 . M Generat. cap. Io. texr. 9o. cui concordat Doctor

SEARCH

MENU NAVIGATION