Philosophia Scoti a prolixitate, & subtilitas eius ab obscuritate libera & vindicata seu opus philosophicum studentibus ... Authore V.P. Ioanne Gabriele Boyuin, ... In quatuor tomos diuisa. Tomus primus tertius. .. Tomus secundus. Secunda pars physic

발행: 1690년

분량: 428페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

Dico 3. hic sermonem non institui de teneratione IIate sumPta, Pro qualibet productione viventis a quocunque quomodo complectitur Productionem an na alium imperfectorum a causis aequivocis ex Putri mar teria: sed de generatione accurate accepta, pro Pro ductione viventis ab alio vivente, seruatis qilibusdam conditionibus. Sic autem accepta generatio definitur, yracenia viventis a priseipio vita coniuncte in similis rudinem natura specifica . Per primam particulam denotatur, quod Vivens generatum initio prodiictionis debeat esse coniunctum producenti secundum aliquam sui partem ; leo enim genitus suit in leone gene rante ratione seminis, quia leo generans ex parte qua dam alimenti in se existentis semen intra se efformauitae defectu huius conditionis productio Angelorum, α quarumlibet creaturarum a Deo non debet proprie dici generatio. Per secundam vero particulam datur intelligi, quod productum debeat es se simile producenti in natura specifica; esto non si illi simile in sexu, aut iueffgie. Qudd si pleraque animalia ab alijs animantibus

diuersae speciei generari videantur, ut mulus ex equa,&asino; leopardus ex leaena, & pardo;lilixque ex cerua,&lupo et hoc non impedit, quin vera sit nostra definitio , Quae intelligitur de generatione ordinaria , & secundum naturam, quae nimirum fit ex congressu animalium eiusdem speciei; ubi generationes allegatae e traordinariae sunt, &monstruosae et unde nil mirum,udifferentis naturae semina impediant similitudinem in

natura . Comnium actionum vitalium naturalior , & Perse ctior intelligitur esse generatis viventia, Vt inquit Ari soteles lib. a. de anima text. 34. Natura enim magis tendit ad bonum commune, quam ad priuatAm: sed generatio ad communem bonum totius speciei ordinata est , ceterae vero operationes solam conseruationem indiuidui respiciunt : ergo natura magis inclinat in generationem, quam in alias operationes vitales. Dei da Vioens Patitur detrimentum in propria substantia , t producat laetum sibi similem ; & animalia ingenti inpetu rapiuntur, nedum ad generationem, sed etiam a educandos , nutriendos , & defendendos frutus cum propriae vitae dispendio: quod denotat generatio. uem esse maxime propriam, & naturalissimam viventi-hu . Tanism per renerationem Vivens aliquam Perpe

282쪽

ng CORPORE ANIMATO. ass

iualitatem, & immortalitatem consequitur , si non ini nil tu i duo , saltem in specie, quς cum sit bonum maxime diuinum et nil mirum est, si magna propensione

desideretur , & dicatur omnium operationum natura

lissima. Quod si Christianorum plurimi naturalissimuni nunc impetum coerceant, nedum per rationem , sea etiam per emissionem voti de virginitate obseruandarnoc mirum videri non debet, quia per gratiam secur de immortalitate longe excellentiori obtinenda , hanc Pecudibus communem contemnunt, ut facilius possint operibus gr/tiae vacarς, quibus persectissima aeternitas obtinetur , Ad generationem animalis duo instrumentaria principia concurrunt, quae sunt semen, quod Graeci vocant Dema , & 0nguis maternus , quod appellatur men-fruum Ex semine formantur Dermauca partes, quae sunt venae, nerui, arteriς, ossa , A similes. Partes vero carnosa formantur ex menstris, seu ex sanguine matris, Cum enim scemina multo plus sanguinis conficiat, quam ad ipsius nutritionem exigatur; quod residuit m est illius sanguinis in uterum affluit ad laetus consormationem,& nutritionem . Quod si scemina non habeat commercium cum Uiro, tunc ille sanguis abundans eiicitur , nisi obstet aliquis morbus; &inde pro

cedunt purgationes formineae: quq vocantur menstrua seu menses. Hae tamen Purg3tiones non fluunt antequam scemina sit fatui concipiendo idonea , nem-Pe circa i s. aut i . annum 3 nihil enim frustra sit λ natura : & idem fluxus etiam desinit circa so. annum,cuo solet deficere concipiendi, dc pariendi facultas. a.

tertius ille sanguis, quod menstruum vocant ii censetur esita laudabilis, quamdiu Parentis Vtero continetur

quia tamen .nλἰ ear ruptio est pes imas labem ipse contrahat , est pestifer, & veneficus; ve docent Medici,st

experientia comprobat,

Sicut in procreatione stirpium fibrae ac radices pri-mδ erumpunt ex semine, deinde assurgit truncus ; repostea extenduntur rami: sic in efformatione animalis, virtus Hasica seli generativa materiam seminalem eintendit in fibras , quas illa disponit, ut mςmbrorum ratio Postulat i principaliter nobiliora consorii arviscera , qitet sunt hepar, &cor, & cerebrum. Non ni

si difficilὸ dici potest, quςnam pars corporis human, pristi zGrmetur; Propter diuersat Authotum hac de re

283쪽

cpiniones. Alii enim contendunt singulas corporis Partes aeque primo formari ' alii dicunt cum Empedocle spinam dorsalem quasi carinam in naui construi;

Αlij hepar; Alij cor, Alii cerebrum ; Alii denique partem umbilicalem, petr quam scelus assiimit alimentum Percuod vivere queat. Hincipalis de hac re controuersa Versatur inter Peripateticos, & Medicos . Arbsoteles enim 3 . de partibus arimal. cap. q. docet cor Primino gigni, esseque primum vivens, O vltimum morien1, & consequen ter omnis vitae sons, & origo . Hippocra res vero lib. de animapueri, & Galenus ita de natura De tus, Primam delineationem corporis ascribunt hepa ti . Horum ratio est , quod foetus in Viero matris prius Mutriatur , ct exerceat operationes animae vegetantis, iii in sentientis aut rationalis; sed principium nutri tionis est hepar, quod est ossicina sanguinis, ut existis viatur a pluribus, & sanguis est materia alimenti: ergo ex hoc iecur prius efformari credunt. Quidquid sit de tali controuersia, constat quod ex partibus crassioribus seminis erumpant membrana quaedam seu tunicae, quibus obuoluitur foetus procreandus. Deinde accedit moles quaedam carnea venis atque arteriis implicata, quam ratione figurae placentam V cant: & quae Vices gerit quasi hepatis cuiusdam, quatenus sanguinem ad nutritionem foetiis aliqualiter vi deatur Praeparare . Postea intra illas tunicas ex eodem semine segregantur nonnullae veluti ampulla, in quibus partium omnium spermaticarum rudimenta con tinentur, maxime vero cor, iecur, & eerebrum, quae sub trium bullarum forma apparere incipiunt; ubi par tes aliae spermaticae nondum comparent, licet iam incipiant efformari. Quonam autem die figurari incipiant illae partes , dissicile est dictu; solus Deus ipse

viderit. Mas in generatione effcitur, si abundet vis paterni seminis, si pram aleat in maternum, calidius-Mue sit ac minus humidum. Aliquando generatur solum caro quaedam insormis, quam malam appellant;

si videlicet semen si imbecillius , affluatque nimia

sanguinis copia. Perfecta delineatio partium spermaticarum, & a xlculationes earum singulet contingunt Vt plurimum iris x minis circa quadragesim una diem , in masculis Verocirca trigesimum; ut tenetur ex Hippocrate, & ex communi mente omnium; quia scilicet in procreatione

284쪽

t ris semini inest calor intensior, Vnde citius augenis ivrcc Perficiuntur mares quam foeminae. Carnes autem, quae ex materno sanguine coalescunt , non intelIiguntur perfici, nisi tertio mense in masculis , requari in forminis 3 quo tempore sese mouere inc, Piunt . Ab istis mensibus Vsque adortum scelus dicitur natare in humoribus illis, quos Vterus continet: quo rix, ut ab omni concussione & externis iniuriis ammunis existat. Natat , inquam, suis membranis inuolutus, manibus apprehendens senua,ita ut caput dramittens, oculi super pollices manuum incumbant, na- suique inter genua descendat . Pro nutrimento au tem suo maternum sanguinem fugit Per vas umbilis

D, &dum grandior factus est, calcitrando rumpit Pan niculos quibus inuoluitur: tuncque, si naturaliter egrediatur, caput Primo exerit in lucem . Si quis quaerat hac cur parentibus fui istissimiles oria tur : Ad hanc quaestionem tripliciter responderi debet, iuxta triplicem similitudinem filiorum ad parentes; quibus similes nascuntur, vel in natura, vel in

sexu , Vel in externa membrorum essigie. ctuantum

rigri ad causam similitudinis orcsca , ipsa oritur ab

actione generativa I quae a causa viai uoca procedens ,

per se determinata est ad producendum effectunt in natura similem suo principio a Vnde homo producit homminem, leo leonem, & sic de animalibus eiusdem speciei . αuantum ad causam similitudisis in sexu , ipsa

procedit ex virtute fr=narrilae impressa semini a generante; quae, si sit Validior, marem efformae: si vero hebetior extiteri tantummodo essicit semellam. an tum denique ad similitudinem efffigiei externa, quae Prae sertim consistit in colore, in membrorum fgura , dclineamentis Vultus , ipsa refundi debet Principaliter iurarentes,& instrumentaliter in quatuor primarum qua . litatum temper te: ex illis enim varie temperatis oritur colorum Varietas, ex communi doctrina Philosophorum : & similitudo externa in membris ex virtute formatrice instrumentario procedit. Virtus enim so matrix semini a parentibus impressa nititur membra scelus delineare & conformare secundum parentum si militudinem, nisi aliunde ab hoc suerit impedita. vnde nascitur dissimilitudo cum parentibus , ex pluribus obstaculis, ad quam vim modicam non habet paten tum imaginatio . r

285쪽

Huius exemplum affert Galenus ea . 9. lib. re Theriaca, ubi scribit virum omnino deformem volentem Puerum formosum Procreare , Uxori expositisse formosi pueri essigiem , quam illa tempore conceptionis rela seciens , filium tali picturae similem edidit. Pro confirmatione eiusdem rei notat Avicenna lib. de ammalibus aethiopem ex candidis & Armosis parentibus ruisse progenitum, eo quod mater concipiens Prae oculis haberet nigram imaginem . Quod in dubium, nuIIo modo reuocari potest, cum Iacob ex indu Itria fecerit , ut oves Laban agnos diuersi coloris gignerent, osteridendo matribus .ad aquam accedentibus eiusdem coloris virgas. Ratio huius sumitur ex hoc , quod sp cies intentionales obiectorum per spiritus G neruos delatae vim sermatricem determinent ad hanc, po eiusquam ad illam similitudinem efformandam .

De cinerenentibus Natura, or operatisnes Hegeta iura

Plan rarum.

QVia anima vegetatiua conuendi , tum animalibus , tum plantis , ideo potuimus in antedictis dissere-ye de nutritione, augmentatione , dc generatione animalium . Cum tamen eadem vegetatiua facultas praeci

sὸ dc solitariἡ sumpta priuatiue conueniat Puntis, quae solς habent animam vegetatiuam absque sensiuitate &Potentia ratiocinandi, deficiens videretur nostra dita Putatio, si procedentibus non subiungerentur aliqua de Plantis in particulari: & ideo de illis hic quinque Pro-Ponentur : Nimirum quid si planta , qu nam 'pp-rtei planta, in quas species planta diuidatur, quo modo Aut ρluntarum propagaris , quantast duratio illarηm , Erruid utilitaris inerant. Dico I. naturam planta, non possie aliter cognolc quam ex eius principijs essentialibus, quae sitnd illius materia & forma ; quandoquidem propria illi iis den-nitio nonduin deuenit in cognitionem Philosopliorum qui de illis tantummodo descriptionem efformant ἀQuiantum ad materiam plantae , ipsa perhibetur ellem iisdem rationis cum ceterorum mixtorum materia ἔquatenus videlicet est coagmentata quatuor elementis,

286쪽

ex quibus cetera mixta coalescunt . Quantum ad formam maior est difficultas ; ali j enim Voluerunt ipsam non solum esse animam vegetatiuam, sed & sens tiuam; unde Anaxagoras & Empedocles plantis tribue hant sensum , obtusiorem tamen dc veluti sopitum: imo dc Manichaei animam rationalem plantis tribue hane , & .ob hoc criminis accusabant eos, qui florem, fructum, ramum , vel arborem , ausi fuissent confringere . Alii e diametro nullam penitiis Vitam ascribe hant plantis , quas afferebant esse prorsus inanimes la. P dum & metallorum more ;quq suit Stoicorum opis nio , in hoc fundata, quod Vita per eagnitionem de appetitum definiretur; unde nullam percipientes vitam in Plantis, nec ullos motus concupiscibilis aut irascibilis appetitus: ex hoc inferebant nullam esse animam

aut Vitam in illis . Peripatetici autem medio tramitestncedentes , plantas Vita & anima praeditas esse agnoscunt, cognitione tamen, appetitu ,& quacumque fincultate sensitiva esse destitutas: unde docent formar plantae esse animam vegetatiuam. Quod euidenter pro

bari potest ex hoc, quod sint tria animae & vitae genera , vegetatiuum, sensitiuum, & intellectivum : sed euidens est plantas vegetare, seu nutriri, crescere , dc ge nerare o ergo verum est , quod anima vegetarisa si sesema plantarum .

Q iod si sentien fit facultas appareat in quibusdam

Plantis , qui idcirco sensitiva dicuntur a quia animalium more dum tanguntur & punguntur, refugiunt rct in aliis appetitus appareat, quia inter se amicitias di inimicitias exercent: Respondendum est haec omnia non arguere vllum sensum aut appetitum propriΘin plantis ; sed aliqualem tantum sensus appetitusque umbram & imitationem ; sicut & ea, quae prudenter recum solertia a brutis videmus fieri, non probant rationem in illis existere'; sed aliquale tantummodo de

Vmbratile rationis vestigium. Eviod autem planta nstra sentiant, qualescumque sint, colligitur ex eo, quod in illis nullum videatur illo riun organorum, quae requi runtur ad sensum ; sed omnes earum partes Vegetationi sol e inseruiunt i ut radix ad trahendum alimentum, venulae ac fibrae ad illud dispensandum per totum cor Pus ς de rami ad fructus ferendost ubi in eis nullus es-fectus vitae sensitiuae cernitur; clim Vulneratae non doletant , laesae non irascamur, nee fatigatae sese appli M a cear

287쪽

cent somno , & Proinde ridiculum est dicere . quin

Plantarum forma sit anima sensitiva, quantumcumque dicatur obtusa . Clim enim animal ex sen' dicatur,

plantet possent dici animalia, fi haberent sensum,quod

ibi fingere ridiculiim est. Dico x. plantam , Ut totum aliquod integrale, diuidi in partes homUrneo , quae sunt humor . caro, re fibra i quibus alij alias Partes addunt, quq tamen non sunt vere similares, cum suis adhuc fibris , carne, de succo constent: dc in Hete geneas seu dissimilares , quarum aliae sunt Perenne , &aliς vicissitudinariae. quod singulis annis timuere ac exuere frondes solent. Oner est liquor ille, Per totum corpus Plantae dissu-sus , qui sanguine anim ii correspondet , & ex quo caeterς plantet Partes aluntur quique expressus denominatursuccus. Caro est pars concretior ac solidior Plantae , quae in quibusdam durior est & lignea, ve in arboribus, in alijs vero mollior, ut in herbis. Fibra est pars longa corporis PIanig, quς cauitate sua di fundit humorem Per totum corPus Plantae, quod venae & arteriet faciunt in animali. Hes illae partes ha-mogeneae ideo existunt in planta, quia ipsa vitam ha hed vegetatiuam per totum corpus diffusam; sed hase tria ad vitam vegetatiuam requiruntur: ergo nil mtrum est, si illet partes percipiantur in plantis. In Planta inquam , exigitur quaedam substantia solidior, quς viventi firmitatem ac consistentiam tribuat, & haec est Deinde necessarii sunt meatus & tubuli , qui-

bus alimentitius humor trahatur & diffundatur in omnes plantae partes , re huiusmodi sunt Fbra . Tandem quia corpus plantae &illius partes non possunt diu su sistere, nisi subueniat alimentum, proinde is mor in Planta requiritur, Partes disimilarer plantarum easdem vices gerunt in planta , quibus iunguntur membra in animali, de quia illet Plantae comPonuntur ex particulis , quae sunt' diuersae rationis, ideo dicuntur dissimilares dc huerinsenea ; sicuti sunt membra animalium. Partium autem dissimilarium aliae sunt perennes , quae semper manent in Planta; Vt radix , caudex, ramus, medulla oc cortex ς aliae sunt vicissitudinaria, quibus, singulis annis induuntur dc exuuntur Plantς,Vt folium, flos,& fruinus, Radix est ea pars plantae, quq in terra latens succum

alimentalem susit ci trahit ea illa,unde analogiam ha -

288쪽

bet eum ore animalis, ut loquitur Aristo reIes. caudis seu caulis est ea pars Plant , quς primo ἡ terra erum-

Pens, a radice simplex affirgit , di in quam humor altimentitius ascendit,ut in ceteras Partes diffundatur: Ee illa pars plantae in arboribus propriὸ dicitur caudin', seu truncus , dc stipei ; in herbis vero cautis, denomi natur . Ramus est plantae illa Pars , quae a trunco vel caule orta diffunditur; non secus ac brachia, pedes, ac digiti ε corpore nascuntur humano . Quando autem illa pars plantae proxime adhaeret trunco, nomen rami proprie retinet ; cum vero est extrema di in eam planta desinit , eunc furculur denominatur. Medulia ea pars est, quae ita edio plantae sita tenet Ioeum eo

dis & cerebri; clim sit spirituum plantalium sedes : Ee haec in quibusdam est fungosa, Vt in sambuco ; in aIlix

carnosa, ut in vite et in ali is , Ut in Pinu . cim rex est plantς tegumentum , quo inuoluitur Planta- , sicut animalia cute di corio. Cortex duas habet tuni,cas , quarum extrema crassior seruat nomen corticis; interior vero tenuissima, immediate adhqrens plantet; cuticula dici tur, vel liber; quia alias veteres ipsa ut hantur ad scribendum, sicuti nos utimur charta, ct ab ista libri accipiunt denominationem : Quia autem apua AEgyptios arbor quςdam pal rut vocata, tenuioris corinticis,erat aptissima pret ceteris ad scribendum; a tali ar. hore nomen Papyri derivatum est . . Quantum ad partes annuαι O caducar plantarum ,

quae fiunt folium, Bos,& fructiis, sic illς possune describi . Folium est ea pars plantς, quς fibris, succo

copiosiore ac molliori di carne Prqdita datur plantis aa ornatum &pro fructuum prςsidio ac munimine . Liscet color in omnibus Plantis fere declinet ad viriditatem : nihilominus tot variis gradibus temperatur illa viriditas, ut vix duae sint plantς, quae eundem prorsus colorem referant; sed in eis taliter dispensatur viriditas, ut diuersa semper appareat . Flos gaudium re iucunditas Plantet nominatur , cum illis detur adorinnamentum . rim varia est florum structura, tam am xtificiosa, tam mirabilis, & tanta colorum varietate ornata , ut hcc omnia possit exprimere nemo. Fructus denique est pars Plantae, ad quam ultimo perducitur Operatio vitae vegetatiuς. Ista Pars Plantet Paritur, dum planta floret,sos rupti utriculis emicat, nutritur .

quamdiu insidet in arbore, tandemque ad Perfectam

289쪽

maturitatem deuectus,ex ipso arbore cadit. Hae autem Omnes Plantarum partes, tum homogeneae, tum hete rogeneς , xum Perennes , tum annuae, habentur in plantis ad earum operationes peragendas , ad telluris lornamentum, & ad animantium'Vtilitatem.

Dico 3. id esse discriminis inter plantam persectama: imperfectam, quod perfecta radice constet & superficie, per fuersiciem intelligendo quidquid ex radice pullulans foras erumpit ; siue sit purum folium, siue

caulis, aut truncus . Imperfecta autem ea est , quae alterutra harum partium caret : qualis est rubera , quae sine ulla superficie tota radicibus constat , nec ullatenus germinat soris, quaeque intra sinum terrae dicitur concipi tonante coelo : dc fungi, quibus Propriὸ radix non est, sed tantum aliquid speciem radicis imo

Persectae habens; & horum aliqui sunt Venenosi, aliν manducabiles & innoxii , alijque medicinales. Planta puerfecta diuiduntur in Arbores , Frutices, dc Herbas..Arbor describitur planta insignioris proceritatis αcrassitudinis , quae a radice consurgens cum simplici

trunco in ramos extenditur ut quercus,Fraxinus, Pi

nus , &sinitIes. Herba est planta omnium minima, quae a radice Bliata exurgit, cum nullo caudice, vel minime ligneo, ut Lactuca , Acetosa , Portulaςa, dccetera graminum genera. Frutex medium tenens in inter arborem dc herbam est genus quoddam plantae,norixantae magnitudinis, qualis est arbori nec tam miguae, qualem habet herba: quod a radice erumpens, se atto

lit in caudices multos , ligneosque , in quos sese dis fundit: huiusmodi sunt Rubus , Auellana, Rose tum, Genista, &c. Sicut herbarum plurimae Videntur qm lari frutices, quorum ad instar grandescunt; Vt Sisnapi , Saluia, dc Ruta et sic fruticum multi propter

eandem aemulationem grandiori caudice assurgunt eluti arbores ; ut Avellana , Laurus, Iasminus& Cum in diuisione fruticum eodem modo Procedendum sit , sicut in arborum partitione , ideo tan eum procedemus ad subdiuisionem arborum atque

herbarum .

Arbores montanae dicuntur, Vel urbanae, vel aqua ticae ἔ quarum omnium tanta est multitudo , ut illae specificari nullo modo queant. Montana sunt arbores Prae omnibur proceriores de insigniores, quae iuxta

fructus, quos serunt diuiduntur in glandiferas, coq

290쪽

niseras, &bacciferas. Inter glandiferar arbores prae. eipuae sunt Quercus, uber, IleX, Fagus, & Castanea. Coni fera arbores sun illae, quarum selictus ad modum eoni existunt , Vel quae nuces spinas ferre dicuntur , ve Cedrus, Abie , & SaPinu. . Saccifera vero illae sunt, quet fructus serunt minutissimos , quales sene Buxus, Iuniperus, ct similes . Hrbana arbores seu frutices urbani, Muiduntur in illas, quae odoris, vel venustatis, vel florum gratia , excoluntur ; & in. illas, quae fructuum causa excoli solen . Inter illas sunt Lai rus , Myrtus, Iasminu , , latum, &c. Intereas , qu et fructuum causa excoluntur ; aliae foris habent quod comeditur, & intus quod durum est; ut Cerasus, malus Persica , &c. Aliet e contra habent intus quod esui est, ct soris teguntur cortice duro; ut Amygdalus, Avellana, α Cast nea. Aliae tandem fructum ex omni parte carneum di mollem habent, ut Pomus αPyrus ; quarum infinit β Pp pemodum species nemo

dixerit . Inter KAqMuti tandem arbores nobis com

muniores suat Salis, Platanus, Populus , & Alnus; qui ideo dicuntur aquati , quia super aquas & in , paludibus crassis delectantur. Platani autem nomine intelligitur arbor illa, cuius meminit Scriptura Ec- est. et . quasi ex stata sem iuxta aquat . Cum herbarum multitudinem ordine aliquo attinge. te impossibile sit;dicam tantum,quod illarum aliς sponte sua proueniant;aliq vero sub hominis cura solummodo prosperentur. Illae, et sunt montanae,uel Palustres. et marinae: ita quod nulla sit terrς Pars, ad cuius ornamentum & Vtilitatem herbas quasdam non instituerie

prouidentia naturae. Inter montanas numerantur tum

ulae, quq ex odore suo notissimae sunt; ut Lauendulas , Thymus, Serpillum, &c.Τum illet, quae in aruis nostris

crescendo amaria nominantur, cuiusmodi sunt omnes

graminis species. Tum υmbrose,quales sunt Filix, Capilius veneris, Plantago, Betonica,&c. Inter herbas aquati--

eas notissimae sunt Iuncorum & Arundinum multae species,quarum nobilissima est Saccari fera, quς tota intus medullosa existit, & nulla ex parte inanis: & aliς similes, quae udo seu locis humidis gaudent . Τaiulem aliae herbarum species dicuntur marina, quia circal littora mariι vel fluuiorum crescunt: Sistarum adhuc quςdan intra mare nascuntur, ut Corallium, & quidam ad . sinperficie naris dicuntur erumpere.

SEARCH

MENU NAVIGATION