Philosophia Scoti a prolixitate, & subtilitas eius ab obscuritate libera & vindicata seu opus philosophicum studentibus ... Authore V.P. Ioanne Gabriele Boyuin, ... In quatuor tomos diuisa. Tomus primus tertius. .. Tomus secundus. Secunda pars physic

발행: 1690년

분량: 428페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

lta cito evanescere . Τertia tandem qualitas ad essicieti . . dum saporem requisita est calor moderatus , qui humidum non multum absumat; sicut enim odore dominatur siccitas, itarin sapore humiditas praeualet. Ex quibus haberi potest, quod calor sit causa liciens saporis. Hu- dum&siccum sunt saporis materia . Forma saporis innotescit per eius definitionem. Causa denique uenalis saporis eiusdem est tribuere cibo aliquam iucundita tem, quae excitet animal ad sumptionem illius , ut Permanducandi Voluptatem compensetur poena, quae in

manducatione reperitur.

Porro alimenta ut plurimum non fiunt actu sapida , nisi quando humore aliquo irrigantur ; nec sapor lin guam immutat, nisi adueniat alicuius humoris salse , Malis coniunctio, unde natura in hunc finem duas ad I inguae radices constituit glandulas , quae opportunam saliuam suppeditarent . Quamuis cineres videantur amari, & proinde sapidi; hoc non impedit tamen quin insapore dominetur humiditas: quia scilicet ei ne res potius sunt insipidi,, quam sapidi; & si quae sit in illis amaritudo, illa procedit ex ligni combusti mat ria . Si etiam dicatur, quod extremum sensibile ridae f/nsum , ubi sapor dulcis , qui est extremus , sensum ion videtur offendere : Respondendum est, hoc axioma posse intelligi mi plurimum: nempe in allis sensibus e non vero in isto. De quo tamen dici potest, quod amaritudo, quae est alius sapor, gustum laedat; imo etiam videtur, quod sapor nimium dulcis noceat interdum animali. Sapor diuiditur in sapores extremos, qui sunt dulce. do & amaritudo ut inquit Aristoteles, & in sapores medio: , qui dicuntur esse pinguis , salsus, acer, acer bus, acidus, & acutus, qui mediant inter dulcem &amarum , Ut innuit Aristoteles lib. de Sensu O Sosibiu

ΤActus duplieisιν stimitur, aliquando videlicet pro

contiguitate & applicatione immediata duorumgorporum : & de illo sit e sumpto nota agimus et de alio , modo pro iacultate vitali in animalibus existente ,

342쪽

Perquam sentitur calidum,frigidum , siccum, &humidum; aut aliae secundae qualitates, quae ex his primis resultanti & ideo haec omnia Vocantur obiecta tangi bilia seu tactilia. De hac potentia tactiva dicendum est, Midsit, in qua organasit sta, dc quodnam si eius Obie-

έ m. Dico r. Potentiam tactίuam esse Deustatem anima sensitiva, in toto eorpore residentem, qua per se ordina tur ad qualitates tactiles percipiendas . Licet hic sensus ordine perfectionis sit omnium postremus; necessitatista men ordine omnes sensus externos anteceAit , cima ipse sit maxime necessarius ad conseruandam Vitam ,

di eius priuatio sit omnium molestissima. Si enim quis absolutὶ tangendi potentia priuaretur, utilia ad vitam non posset percipere, neque fugere noxia: & si quis , aut arderet, aut secaretur in Partes , malum illud non . posset Vitare. Dico a. Tactum ἰn orti non residere , ut voluerunt Simplicius &Themistius; nee in carne sola , ve Philomponiis existimauit : sed, exceptis ossibus, humoribus, ct paren chymis partibus viscerum in totum fer. eorpus dissunditur: unde, nec sola cutis, aut caro , aut nerui, sunt organum tactust sed potius quaelibet ferine pars corporis, praeter antedictas. Hoc non impedit tamen, quin nerui, qui sunt praecipua facultatis animalis instrumenta; & membranae, quae vestiendis ac tutandis nobilioribus quibusdam partibus deseruiunt, facult tem tactivam potissimum sibi vendicent : unde si aliquando laedantur, ex illis dolor acutissimus emergit. Si pro Philopono dicatur, quod caro sentiat dolorem , quando pungitur ; quod denotat carnem esse organum tactus: Dip. ideo carnem , dum pungitur se lati redo- Iorem,ratione nerui latentis sub ipsa carne ; non vero 'ratione sui. Alii dicunt tactum esse in carne, ut in medio interno; non autem ut in organo. Dico 3. obiectum tactus emo omnem quaΓtatem tangibi. Iem, seu sit prima, ut calor, frigus, humor, & siecitas; sue siti secunda , quae ex Primis oritur; Vt grauitas ct leuitas; durities Jc mollities, asperitas x lenitas , crassis es & tenuitas, viscositas & ariditas et quae omnes qualitates tactu percipiuntur siue per se, siue per accia deus. In hoc conuenit tactus cum gi stu; quod non iu- , digeat specie impressa&obiecto, nec medio saltem s

exteraο ι licui dici possit, quod cuticula, seu epide.

343쪽

mis, sit medium internum per quod agunt qualitatestansibiles in potentiam tactivam .

De Sonmm Intern is . Sicut sensus praeedentes dicuntur externἰ, quia ecim

rum organa sent in superficie corporis, Ut pateti α erationes suas exercent, agendo immediatὸ super obiectum externum , ut gustus di laetias; vel super speciem eius, ut visus, auditus, ae olfactus: sic etiam sensus isti, de quibus venit agendum, , ideo appEllantur interni ; quia organa illorum sint intra cerebrum: ct ipsi agunt, non in obiecta externa; sed in species internas, quae Per externos sensus accesserunt an sensum communem . Ut praesens caput 'xpediatur facilius, quinque tantum in illo dicentur: de existentia scilicet sensus interni, quotuplex censeri debeat, sensuum interno rem definitio in particulari, in qua parte animalis habeat sedem sensus internus; ac denique si sit actisui , vel rasiiuus. Dico I. Praeter sensuum externum , quem in praecedenti capite examinavimus , admitti ibere praeterea existentiam sensus interni, Ut experientia probat . Illa enim demonstrat sensus internos existere, tam in bri tis , quam in hominibus; cum ipsi , ligatis sensibus externis, res Varias sibi repraesentent, Vt nobis contingit inter dormiendum, & etiam canibus, qui dormientes. audiuntur latrare; quod aliunde non oritur, nisi ex apprehensione alicuius obiecti intus existentis. Deinde. a brutis cognoscuntur quaedam obiecta absentia & pr terita, quoniam equus ad locum consuetam reuertitur, & canis redire pertimescit, ubi aliquando fuit verberatus ; quia scilicet recordatur plagarum sibi in tali I'co inflictarum. Τandem animantes brutae unum discernunt ab alio ; quoniam ad sonum aures arrigunt di ad vis bilia oculos; pariterqtie sugienda aut ample etenda quasi dijudicant; sed hoc non potest attribui sensui externo, quia quod est obiectunt auditus non Po test percipi a visu r ergo recurrendum est ad sensumi

ternum, cuius existentiam probat experientia . Dico a. quatuor debere enumerari sensus internos,

344쪽

ammatiua O memaria ; quidquid sit de diuersis opinioni bus diuersorum Philosophorum, quorum aliqui unum tantum afferunt diuersis ossiciis fungentem , dc Variis nominibus insignitum et uti faciunt Alensis de Poncius noster disp/r. quast. neLa. Alij Volunt cum Fonseca s. Metaphsa. r 3. quam . arbitrantur duos se Ium esse sensus internos , videlicet sensum cominu nem, Sphantasiam: Alii tres admittunt, cum superioribus scilicet memoriam: Alij quinque, nimirum

sensum communem, phantasiam, aestimatiuam, cogi tativam, & memoriam : ubi nos ipsi quatuor tan tum assignamus; cogitativam confundentes cum aesti

Exissentiam sensus eommunis ex hoe admittitur : quod natura soleat quantum post multitudinem ad unita tem reuocare e & sic studuit omnes sensus externos coniungere in sensum communem , in quo, Veluti ita centro species sensuum externorum confluunt: Proin deque admittitur primus sensus internus , qui est sensus communis. Deinde praeter sensum communem ,

qui recipit species sensuum externorum, & illas cognoscit, & conferre potest inter se initicen , reperituralius sensus internus, cui competit agere super specie repertar in sensu eommuni r i asque disiunctas compone re , unitas disiungorer & hic sensus est phantasia . Post istum accedit aestimatiua, quae percipit species sensurar, seu, quae nunquam a sensi bus fuerunt apprehense; ut sunt iniuria de beneficium, amicitia & inimi citia, utilitas & inutilitas . Quamuis enim res , quae amica est vel inimica , animali transeat per sensum ex

ternum s attamen sensus externus non lautit in ea rationem amicitiae, vel inimicitiae, utilitatis aut inutilitatis : &per hunc sensum, cum ouis videt lurina sta tim aestimatiua illi dictat lupum esse sibi inimicum: &sic adest tertius sensus internus, seu affirmativa facuItas. Quartus tandem est memoria sensitiva, quae astismatiuar spe ter in se recipit, siuefensatas , siue not fenotat, illasque percipit, etiamsi praeteritae fuerint ;vt Patet in brutis, v. g. in ovibus, quae viso lupo ecper aestimatiuam iudicato inimico, post a de illo cogi tat siue in somno , siue in vigilia. Ex his ergo Patet dari quatuor sensus internos ex quadruplici illorum ob

eius

345쪽

eius speciem sic definiri posse. Sensus internus est Deu

rar animae senstiua, re ena in cerebro, edi spiritibus anι-

malibus indigens ad percipicnda Obiecta sensibilia ; surilla praeterita sui , sue prasentia, sue absentia . Sensus

enim communis est circa praesentia . Memoria circa prat crita. Estimatiua vero & Phantasia possunt esse, rerum prasentium dc absentium . Phantasia seu imaginatio est internus sensus, quo res externa sensu. communi perecyra componuntur vel disiun ur; ut cum Phan. eas a sibi fingit montem aureum ex duabus montis speciebus, & auri quas inuenit in sensu communi di iunctas'; & eas per imaginationem via it. 2Estimatiua est internus sensus , per quem apprehen utur multa ab

inlisi sensibus non pereepta , qua iudicantur esse prosicMamelneolua , amica vel inimica . Memoria denique sensitiva est internus sensus anima scistiua , rerum perce piarum species conseruans:quarum virtute recordatur rerem pratcritarum. Dico . Nec sensum eommunem , nee relisuor sensui internos rendere in corde; ut existimauit Aristoteles a. Aegenerat. animalium ca sed in cerebro, ut mani

festὸ demonstrat Galenus 8. de usu partium cap. 7Vterque fatetur sensum communem ibi residere , Vbi est sentiendi principium ; simul etiam conueniunt ana bo, quod fons neruorum sit principium sentienti, quoniam Per neruos animal habet facultatem sensitivam remotiuam: sed in hoc discon eniunt, quod Aristote let dicat cor esse principium & officinam neruorum , venarum , & arteriarum ; ubi ex opposito Galenus assignat cerebrum Pro neruorum origine; re proinde in illo constituit sensus internos , tanquam in subiecto . Patio huius opinionis, pro qua pugnare videtur Sco

tus quas. Io. de anima ex his sumi potest. Quod nerui sensuum externorum oriantur a cerebro,

ut dissectio an atomica demonstrat: ergo nerui in se nientes sensibus internis procedunt similiter ex eodem; sed ex Aristotele & Galeno origo neruorum est prineipium sentiendi: ergo sensus interni in cerebro resident a Deinde sentimus in capite formari simulachra rerum earum, qnas imaginamur: & in eo fieri somnia, simul iterque caput fatigari diutu rna cogitationet quod euidenter indicat senses internos habere sedem in cerebro . Tandem laeso capite & cerebro, laeduntur sensus inter

rui , di impediuutur eorum sensationes, adhibentur que

346쪽

DA CORPORE ANIMATO. 3 et

remedia, non cordi, sed cerebro ; ex quo apparet sensus internos sedere in rerebro, quod est principium operationum animalium . Si ergo Aristoteles videaturi docere sensus internos trahere originem a corde, se-

denique habere in illo ι hoc ideo dicit, quia cor sup

peditat cerebro spiritus vitales, ex quibus Procreantur animales spiritus, a quibus operationes sensitiuae de pendent . Si diear Christus Matth. I s. de corde exeunt es gitatisnes maia; hoc explicat noster Lyranus de cordae spirituali, qui est intellectus: si enim voluntas non is

reluctet, ipse adnishima propendens potest dici omnium malorum origo. Dico s. Sensus internos non distinguἰ realiter ἰn aEμώοι ct pasiuas , sed eundem sensum diuerso respectu esseu activum O passivum simul e ut diximus antea de νsensibus externis . Assertio vostra colligitur ex Aris et . de Onima text. 2o7. ubi ait sentire est pati, di paulo post subdit, susus cum sentis , agit: ergo sensus est si mul activus& passuus. Passivus scilicet, quatenus in se recipit speciem sensibilem de activus , quia ex specie sens bili sensationem elicit. Deinde, non dantur orga. net sensuum passivorum distincta ab organis activorum rergo nec datur distinctio realis inter sensus activos det Passivos. Tandem clarum est , quod idem sit simul diversa consideratione agens & patiens, ut Patet de ocu lo, qui ut videt, licitur agens; ut vero recipit speciem sensibilem ab obiectis, dicitur patiens t ergo idem debet assirmari de sensibus externis, quoniam non soni

multiplicanda entia fine neeesitate a . Philtext. 6o. Quaeres , utrum sensus intιrni distinguantur re aliter,

meljormaliter . Dedistinctione formali nullus est serἡ. qui reuocet in dubium illam reperiri inter sensus internos ε distinctae enim definitiones arguunt distinctionem sorinalitatum , ut saepissime diximus a sed afferuntiir distinctae definitiones sensus Communis ,Phan tasiae , aestimatiuae & Memoriae: ergo dubitari uon potest, quin tales sensus distinguantur formaliter. Quoad distinctionem Halim , non desunt qui illam admittant inter sensus internos, licet probabilius sit illos non distingui r/aliter ς & sic unum esse tantummodo sensum internum renister consideratum , sor maliter tamen distinctum pro diuersitate ossiciorum & actu uia , qui ab illo exercentur. Ita quod , si obiectuat semiatur x est Praesens, tune sit sensus communia; si feratur ani- mal

347쪽

mal supra species simplices in sensu communi rem Mias, quas componit veI disiungit, tunc est phantasa asi applicetur ad species simplices in quibus recipit naturaliter conuenientiam vel disconuenientiam , quae tanaen conuenientia non percipitur per sensus exter nos ,tunc est Uimatiua; si denique utatur antiqua spe Cie, quae non amplius est Praesens, tunc est memoria

scintiva. Ex quibus colligere est sensus internos non distingui realiter . Si pro distinctione reali dicatur , quod diuersae ope-Yationes & diuersa organa arguant distinctionem rea- Iem ; Primum negandum est , quoniam intellectio ec volitio procedunt ab eadem reali facultate, quae Voca tur intellectiva , per quam anima rationalis producit antellectionem &volitionem, Per intellectum & vo luntatem ; quae solum formaliter distinguuntur . Licὸρ

etiam apprehensio simplex, iudicium, & discursus ,

sine actus diuersi; procedunt tamen ab eodem realiterkntellectu . Quantum ad secundum, licet aliqui dixerine hos quatuor sensus externos residere in quatuor cellu lis cerebri; longe tamen verisimilius est, quod eadem realiter facultas sensitiva interior diffusa sit per uni itersam cerebri substantiam; quae tamen Varijs in par-

. tibus Pro varietate temperamenti idonei, varias administrat sunctiones . Quantum enim ad illas quatuor cellulas , quas Anatomistae demonstram in cerebro; non tam dicatae sunt ad sedem illorum sensuum, quam ad perficiendos aut colligendos spiritus animales , qui Tequiruntur ad illorum sensuum operationem . si dicatur insuper, quod phantasia aliquibus animalibus d fit, ubi reperitur sensus communis r in alijs vero adsie Phantasia, quibus memoria deest; quod distinctionem realem indicate negari debet consequentia, ita quod c unus sensus adsit deficiente altero, ratio huius est, quod organum huius Vel illius animalis ad tales operationes sit ineptum. Quoniam ergo nulla est necessi eas multiplicandi sensus internos, proinde melius est, quod dieatur unicum esse simpliciter sensum internum , sui diuersas operationes habet : O diuersa osseia,ex quibur oritur distinctio formalis inter illos sensus. Diuersiitas illa ossi ciorum in quaestiuncula sequenti aperietur. Quaeres quaenam snt munia sensus communis. Res haec tria officia exerceri a sensu communi ., ans percipit omnia obiecta , omnesque actiones ex

348쪽

DE CORPORE ANIMAT o. '

ternorum sensuum; licet enim animalia Videant, Audiant, olfaciant, Gu stent, & ringant: non tamen iudicant se gustare, aut Videre et sed hoc Pertinet adsensum communem , qui habet vim reflectendi superactiones sensuum externorum. Seemusi ad sensum communem spectae diuersorum sensuum obiecta diiudicare; ubi enim quilibet sensus externus totaliter occupatur circa suum obiectuin, nec vagatur ad aIiud,oculus scilicet circa colorem , non vero circa sonum : sensus tamen communis de omnibus prςbet iudicium. Tertio tandem sensus communis Vim consere sinsibus externis ad elicitionem suorum actuum, illis nimirum communicando spiritus animales; qui prorsus necessa rii sunt ad sentiendum .' Vnde dum obstriiuntur meatus

illi, per quos diffunduntur spiritus illi animales actsensus externos, tunc isti non possunt agere. Quaeres quaenam sint incia pbantasia . Res . quatuor operari phantasiam; Quia primo species a sensu con muni delatas aliquando retinet apud se, dc ideo tales species in phantasia conseruatae vocantur rhantasmata

reunti illas species apud se conseritatas diuidituet componit, & ex hae multiplici specierum sebrica, innumera concipi possunt, dc effingi; unde iIli, in quia hus valida viget phantasia, ingeniosi, di industrii as

varia excogitanda habentur. Tertia res etiam absentes suo modo intelligit, per illa phantasmata in se reservata, absentibus obiectis. marro denique, sicut homines gubernantur per rationem, sic, α bruta per imaginationem censentur regi; quet nihil aut Parum dis- fert ab instinisu. Quaeres quibus incis fungatur Uimatisa. Resp. fra

primo incis ipsam per species non sensatas, seu nunquam derivatas a sensibus externis, apprehendere at

quid sub ratione amici vel inimici , iucundi vel molesti; quo pacto agnus apprehendit lupum sibi inimicum , quod nunquam accepit a sensibus externis, dc pes eandem et stimatiuam animalia certas quasdam plantas quaerunt, quq sibi per aestimatiuam Percipiuntur Vtiles. Secundo aestimatiua coniungit species sensatas cui resensatis, quando scilicet cogitat de lupo quem an

tea vidit, quod sibi sit inimicus: Vbi species lupi dicitur smota, quia derivata est ab oculo ; inimicitia vero lupi cum agno est species non sensata, cum eam non p. uerit referre sensus externus. Terno aestiniat tu a sert

349쪽

. ivd ictum senstiuum de rebus perceptis, quas discernit t. fue hoc faciat per species sensatas, siue per species in

f Uatalo Quaeres quodniam si munus memoria sensit a. Resp.. hoc esse, quod conseruet rerum species, ct praeterito rum recordetur. In hoc autem differunt memoria , α. reminiscentia, quod memoria sit communis hominibus o brutis , Unde vocatur memoria senstiua ; Vbi remi nisc/ntia est peculiaris, & propria homini. Ad memoriam enim susscit, quod res ante apprehensa per imaginationem, iterum apprehendatur ; quod praestare Possunt belluae, quoniam canis recordatur plagarum in aliquo loco sibi inflictarum et ad reminiscentiam vero requiritur; ut rem pene traditam obliuioni reuoce mus in memoriam mediante discursu aliquo , quem formare non possunt bruta; cum sint omni ratiocina tione expertia. Lic t ergo actus reminiscentiae possit dici etiam actus memoriae ad quam spectat Praeteritorurecordat. ; quia tamen reminiscentia supponit omnem sere alterationem specierum, ct exigit actum rationis ad illas species de nouo excitandas i ideo dicimus memoriam sensitivam competere quidem anima rotibus brutis: reminiscentiam Vero esse solis hominibus

conuenientem. .

Quaeres quanam si disserentia inter otios sensatai, O

non sensatas. Ex antedictis patet species esse necesIariassen sibus internis ut agant, quandoquidem super illa tantum operantur: unde iure dici possunt materia Arcaquam sensuum internorum . Illae autem species Vel sunt sensatae, Vel non sensitae: Sensata vero sunt smplices aut compositae: & ideo has omnes explicare conuenit expressius. Decie simplicei sunt illae, quς repraesentant rem antea perceptam sensu externo sub ea ratione qua recepta est, Ut cum imaginamur colorem taliter qua luter fuit Visiis ab oculo . Speciei composita illae sunt, quae simul repraesentant id quod multae reprasentabant di uisim ; ut si quis per memoriam recordetur chymerae, quam ante fabricauit Phantasia, tunc enim memoria agere dicitur super speciem compositam. Species autem non sensata illae sunt , quae rem sensibilem repraesentant sub aliqua ratione , quam species sen satae rePraesentare non Potuerunt; Vt cum ouis viso lupo sugit et tunt enim nedum apprehendit lupum per speciem sm-

350쪽

DE CORPORE ANIMATO. 33

prehendit lupum sibi esse inimicum per speciem insensatam, quam congenitam vocant, & ab Authore naturet inditam. Quaeres quanam snt ea a fenoum intervorum . Resp. causam illorum essicientem esse animam sensi. tiuam , quae in vivente producit omnes sensus internosci externos. Causa materialis in qua , seu subie tum in quo resident isti sensus, iam antea dictum est a no- his, ipsos residere, non in corde , ut voluit Aristoteles; sed in cerebro , Ut docent Medici post Galenum . Causa formalis sensuum innotescit per eorum definitionem, quam attulimus assertione tertia . Causa denique lis est ipsorum sensuum operatio quoniam omnis sensus ordinatur essentialite ad sensationem. αuantum ad matertiam in qua, aliqui putant quemlibet sensum internum habere Ventricii lui;a quemdam in cerebro pro sua sede destinatum; ita quod velint sensus communis res deat in anteriori Parte cerebri; phantasia postea, deinde istimatiua, ac tandem memoria in posteriori parte capitis, quae vocatur Occiput: sed, ut antea diximus, melius est dicere cum Galeno lib. 7. de Placitis , quod illi sensus promiscue sedeant in tota cerebri substantia, licet tales ventriculi inserviant ad elaborandos

α colligendos spiritus animales, qui idonei sunt ad operationem particularem horum sensuum .

QVia diximus anima sensitivam de qua sermo est in

hac disp. 3. tres habere facultates, sensitivam se Iicet, appetititiam, & IocomGtiuam : idcirco, postquam modo lassicienter diffuso huc usque diximus de potentia sentiendi in tribus nuper elapsis capitibus; aliqua debemus subiungere de facultatibus appetitiua, & loco. mstiua anima eiusdem sensitiua : quod fiet succincte in ... duplici assertione sequenti. Dico Exissentiam facultatis appetit ima non posse denegari animalibus , qua vita frestiua gaudent . Si . cui enim admittitur ita rebus inanimatis aliquis inua-ιus appetitus, consequens ad naturalem Armam illo

rump

SEARCH

MENU NAVIGATION