Opere di monsig. Giovanni della Casa con una copiosa giunta di scritture non piu stampate. .. 3

발행: 1707년

분량: 280페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

hoc infirmum admodum argumentum eius rei demonis

strandae fuisset; ita quod ipse cogitavi, magni momenti esse ad id significandum amrmavi: quod etiam inde perinspici posset , quia Terentius in Phormione , quum indu

ceret servum admirabilem quandam , ac novam pulchritudinem Uirginis cuiusdam commemorantem , facit ilialum his signis ipsam declarare: exponit enim eam invenistam fuIsse huiuscemodi quodam habitu corporis , vestituque , qui tamen ipsam maculare nullo pacto potuit Comicus enim hic quoque eadem ratione insitam a natuis

ra , & ingentem fuisse pulchritudinem illam signifieare voluit: inquit igitur apud eum Geta-Virgo pulchra, & quo magis diceres, nihil aderat adiumenti ad pulchritudinem : capillusa amus. nudus pes, ipsa horrida : lacrumae , vellitus turpis ; ut ni vis boni in ipsa inemet forisma , hqc formam extinguerent. Sed quid dico Τerentium, studeoque hoe testimonio etiam illius comprobare Qui

sane non omnino eodem argumento utitur, quum vetuuipsius interpres Donatus tradat Apollodorum, unde fabulam hanc vertit Terentius , fecisse tonsorem ipsum nuntium, non adolescentem, qui forte in tonstrinam venissiet: q ut tonsor apud eum diceret, se nuper puellε 'mam ob luctum abstulisse , totumque se effunderet, v xi simile est in eam pulchritudinem celebrandam , quam facto illo , maxime inimico pulchritudini, non vidit immutatam . Addit autem idem eruditus Grammaticus , varietatis huius rationem reddens , se scire , hoc Tere lium mutasse , ne externis moribus spectatorem Romanum offenderet. Nam quod videtur huic mes sententi adversari in Gr cis verbis, docui aliter capiendum eme, atque interpres ille Gr cus accepi Tet: intelligo, inquam, quod apud poetam est '. valet enim προκυμσ , prope partem illam capillorum , que capiti hqret, tamquam Electra dixerit , ad cutem Helenam

comam totondi me : quem magnum ornatum muliebris

corporis quum penitus, pietati serviens, sibi dempsimet. Bon tamen ipsam inde turpem redditam. Nec existimari debere

222쪽

debere hoc insolens esse , quod Poeta vocarit summos capillos partem illam ,.quq quasi radix: ipsorum est : qui enim tondere c*sariem incipiunt, ad eam partem postre mo perveniunt : praecipueque in muliebri coma , quae prolixa est valde, atque pendet e vertice, videtur ipsa recte summa appellari potuisse. Addidi etiam , me arbitrari , si Poeta diversa ratione ultimam partem capillorum intelligere voluitat, ipsam praepositionem aes adisditurum non fuisset: quae fortata causa fuerit auctori eius scholii, ut erraret, qui hoc non animadvertimet, & m os communem , usitatamque notionem eius nominis secutus esseti. Cumque moleitum praeterea sit, quod sequituri : qui enim. qne iam eundem eraait , qui olim fuerit, & naturam ipsius , moresque , &formam , effoemque corporis in eo conservatam eme intelligere potuit, gravissimusque scriptor , ac magnς inter Graecos auctoritatis , cQntrariam in partem usurpet hancivocem : consessius sum, hoc me magis perturbare :PIutarchus epim, solitus saepe locis illustribus Poetarum sensus suos explicare, in Alcibiadis vita . institutisque connumerandis , ubi narrat , quomodo ille Lacedaem ne vixerit, ac , quemadmodum inSenium suum ad tempus vellarit, quum ostendisset, quid pronuntiari de ipso potuerit. si quis tantum , quae extra posita in eo forent, qu que ille simularet, spectasset; addidit, siquis contra mentem adhibuimet ad veros ipsius animi motus, factaque exclamari recte potuisse, ἔστιν ἡ παλ-γεμ. Quamvis enim summa arte celasset sua vitia, eruperant tamen ilis in nonnullis in rebus, & idem, qui Athenis fuerat, improbissimus sei licet, ac flagitiosissimus iuvenis, illic qumque esse Alcibiades intelligebatur . Huiuscemodi tamen voces antiquorum P tarum , que sermone omnium postea celebrabantur, ac vim proverbiorum obtinebant, diis sorqueri *pe , ac longe alio sensu, quam quo primum edits forent , pron. ntiari solitas esse assirmavi 2 quod multis huius ipsust auctoris exemplis nullo negotio posset comprobari. Id autem huic ipsit loco me arbitrari eve-ο. Cc 2 nisse;

223쪽

ου -

ni ge ; nee sane durum videri. debere , a corporis aspectu ad animi vim indicandam hoc Plutarchum transtulis, se, ut quod ab auctore de muliere prolatum fuerat, ipse, iisdem verbis retentis , manifesto viro accommodavit tquare me putare posse , hanc quoque tanti viri auctoriis talem sustineri . Quod vero statim Electra Helenam . execratur , & in odium Deorum immortalium venire optat, ut principium maximorum malorum,& sibi ipsi, ει fratri, & univer0 Grscis, videri quoque sententiam meam adiuvare : specie enim corporis , non pravitato animi Helena tanta exitia paraverat: similemque locum hunc esse Homerico illi , quum gravissimi senes , qui Priamo assidebant, laudata pulchritudine eiusdem muώlieris , atque in caelum testimonio suo sublata , intelligentes tamen , quanta incommoda ipsa Troianis hominibus intulisset, utile rebus suis esse dixerunt ut illa e , unde venerat, rediret, nec apud se diutius, futura semis per ipsis, filiisque detrimento, maneret. Ηle mihi tune, ut alia nonnulla huiuscemodi occurrerunt , quibus se tentiam meam comprobarem , ut fit , quum semel aliquis opinionem aliquam suam de aliqua re amare coeapit: tuetur enim eam studiose, atque omnia undique ad eam Confirmandam rapit. Exposui tamen me nulla aliare tantopere fretum ita asseverare , quantum elegantis illius, ac necessarii sensus opportunitate: quam si Poeta reliquisset, putarem non sine causa in hoc loco acumen ingenii ipsius desiderari potuisse . Ecce autem apostridie quidam ex iis, qui me audiunt, ad me veniunt,& cum tabellis quidem , ut Cicero ait, obsignatis, qui docent , tibi longe aliter de hae re videri : afferuntque epistolam quandam tuam versibus scriptam, in qua ma nifesto contra me stas. Cohorrui igitur subito, atque animo concidi, postquam vidi mihi tecum rem futuram,

quem nulla in re adversarium me habiturum umquania

putavi , & a cuius iudicio , si id scissem , numquam discrepassem. Magna est autem auctoritas tua merito apud

hos : atque id γ sua sponte ipsi faciunt, ut probent,

atque

224쪽

atque admi entur doctnnam, & elegalitiam ingenii tui, ω mas etiam si duis vocibus ad hoc dicitantur. Quare quom in me geram' in hae re , noni facile mecum statuere ptissum ; atque id*quia veritatem huius rei non rspicio: . neque smm metum em opinionem meam coniade,nnure. ,. Si palam me in urore. confiteri . Decrevi igitur te huius quaestionis iudicem sumere . atque ita tisi omnem rem examinandam tradere; ut quum tu rursus , ipsa diligenter ponderata , Ostendas te in illa tua vetere sententia perdurare , pollicear prorius me ita quoque firmiter crediturum, det: ἰ i. t Omnia , quae contra lacere videntur , a - , A: gumenta nullius ponderis existima- '. 2 . Τ, turum. Vale, dc ine, quod liampridem fecisti, ama. Florentia Idib. De4

225쪽

PETRO VICTORIO

OUum larte ad quotidianas occupationes meas po

dagra accessisset sane molesta ; redditae , mi Victori, mihi sunt litters tuae . Eo factum est, ut serius ad eas tibi responderem, quam nostra. summa coniunctio postulabat a Sed eas tamen litteras eruditionis, atque elegantiae plenas , amore autem singulari illo it me tuo etiam redundantes , gratissimas , iucundissimasque mihi accidisse scito'. Quod enim vir omnium doctissimus, atque in iudicando acerrimus, pedetemptim , Uerecunὸeque dissentire a nobis aggrediebare , in re praesertim haud magni apud me ponderis , veterem tuam erga me benevolentiam , amantissimique animi gratum obsequium agnoscebam . Quod autem Electrς orationem aliorsum , atque ego, aliique multi acceperamus, inter pretabare ; idque stilo illo tuo subtili , atque presso , qualis eruditorum hominum sermo inter se de studiis litterarum disputantium esse debet , declarabas : in eo ingenii , doctrinaeque , & eloquentiae tuae vis , lumenque mihi iam pridem cognitum , elucebat . Verumtame . , quod ad me attinet, omni ego te molestia libero : siquidem in eo expeditissima mea ratio est . Nos enim Poetarum more uti se res dederit , ita vel populi, vel eruditorum hominum sententiam nostro quodam iure sequiis mur, atque alias si sit opus, aliter de eadem re dicimus. Quare, mi Victori, optimos adolescentes , mihique iure carissimos , qui apud te erudiuntur in litteris posthac, mea quidem causa, sententiam tuam ne celaveris: neque id amicitiae tribues , quod ab amicitia plurimum . discre-

226쪽

discrepat , iat expurgare iudicium nostrum non audeas. Atque adeo sie habeto ι nihil mihi in litteris tam plane eme exploratum, atque compertum, quam quod tu idem Probes , atque confirmes : quamquam de his quidem Euripidis versibus nonnulla mihi in mentem veniebant , cur in pristina illa mea interpretatione propemodum. Perseverarem. Primo enim vix mihi verisimile fiebat, calamitosissim virgini , in tanto capitis sui , fratrisque sui discrimine, otium ad contemplandam , ac praedica dam Helenae pulchritudinem, fuisse , praesertim quam odisset , quam etiam diris statim prosequeretur , cuique Deos iratos , atque infensos optaret ; proptereaquod se fratremque suum , totamque Grsciam evertisset. Nam ita Helenae personam tractare Euripidem par suit , ut Et dirae personae, quam in manibus habebat , ne oblivisc retur. Deinde Heleni pulchritudinem, qus nulla ei m lieri sua culpa obtigerat, indigne serentem Electram facere , fortasse nihil attinuitiar Iastiniam , & formae , cultusque importunum illud studium , in sororis caede , S luctu, in domus, familiaeque aerumna , atque excidio reprehendere , ac detestari; id vero cum Electrae pers na congruere , nisi te aliter arbitrari viderem , plane putassem. Nam quod ait Electra, suae huiusce orationis initio, ad ingenium , naturamque reserri mihi aptius videbatur, quam ad corpus , & pulchritudinem posse; sic enim interpretamur. Quam maenae ingenii sunt, ac naturae in utramque partem vires . arimur enim natura alii ad pernitiem , alii ad salutem , ut quique proclive,ad virtutem , aut ad vitia sumus : pessundedit ergo Helenam non forma , sed ingenium . Nam pulchritudo quidem multis saepe malo, multis saepe saluti fuit. Quod video idem precepisse eos, qui de finibus bonorum disser erunt; ut ea lententia, quam duobus. his versibus complexus Euripides est, vix futura veta sit, si hoc sensisse illum defendimus ; qui pulchritudinis compotes sint , salutare quiddam habere ; at inverecundum, impudicumque ani

mi ingenium qui possident, iis ea res semper calamitati

227쪽

est, numquam saluti. Hstimae quidem certo non pulabritudo profuit, sed ingenium obfuit - Id igitur milii acc4sare videbatut infelix Electra ,, pannisque obsita , horridaque ; Helenam inclis ta iam linte meretricium animum illum prillinum retinere , quum fugast infamiam illam subiisset , propter quam in publicum eti m prodire non audete ipsa se lateretur. Castissima lallice t pueIla veli menter indimatur, quinta qu*., ις-M: M Prope anum

factam , ne mala quideM doct/M :, dox reri.a i stivia . ac petulantia posse. ipsum quoqke v hum Myliqr, n scio quid vituperationis Praesese rη virum olim mihi est, quum iIlud neisio quid versiculo m lusimus. Est eadem,

quae solat: non Helena, inquit, sed mulier. Illud etiam interdum suspicari mihi veniebat in mentem , si ad c tem totondisse Helenam capi,ium Euripides signi aret, dicturum illum fuisse potius . in , aut V -M. qiunia. --ι υ - q. viOD. d as do ullis. ide placere . Sed haec tu lius, stiliust ,l vel tange Potius omnium optime P4m ms quide- vehmeat r is . cupati , non tam de Aliqvid statuetremqs , q*gm ut alia quid ad epistolam tuam resqriberemus , cursim haec in te exaravimus. Quare ad illud redimus , quod initio

scrinium a me est : mo sexcentis mihi aucioritas , scriptum a me in I pro sexcentis mihi aucioritas , iudiciumque tuum rationibus semper erit :eaque miri loci Uris , Mi rumque oomniums interpretatio erit certi stima, quam

228쪽

IO ANNIS CASAE

UOD Scribis, dictum tibi esse, a nescio quo, si qui isthac iter haberet, quosdam, qui Romae: vivant, queri de tua petulantia ,,ac male volentia solitos ; scito id totum falsum , ac

nugatorium esse : nemo enim est, non dicam honus , aut notus , sed sanuS modo , qui te , tuasque istas nugas flocci unquam secerit. Neque id Romani m isti de te , scriptisque tuis , sentiunt ; sed idem totius Italiae de tua stultitia iudicium est. Quamobrem , quod de eo te purges , nihil est . Omni ego te , mi Vergeri , molestia libero: atque animadverti duo omnino elle hominum in Italia genera : alterum eorum quibus ignotus sis; alterum eorum quibus nimium etiam sis bene cognitus. Ac qui te, vitamque anteactam tuam norunt, ii te ex helluone impurissimo, perditissimoque , tam repente morum magistrum isthic extitisse rident: tu dolere eos Oper. Lat. Dd . lat.

229쪽

DO DISSERTATIO IOAN. CASAE

sortasse arbitrabare. At quibus ignotus es , ii, si qnar do in tua ista tam priciara scripta inciderunt, quid credis Negligunt te, atque contemnunt. Nempe, inquis. ruod ineptire me sentiunt. Primum quidem isthuc ipsum cilicet : deinde illud quoque accedit, quod usque adeo

palam mentiri te vident , ut nullum esse periculum statuant quemquam fore in Italia quidem qui compos modo mentis ut, qui compertum non ha at impudentissimum te ita , uti m , esse ,: aut qui credi tibi quicquam oportere existimeti . r . s Et quoniam libere, ac fiaterne agere tecum, Pro n stra mutua inter nos benevole'ntia, institui ;. 4bse te,

quid tu tibi voluisti , aut quicumque ille fuit , qui de Pauli ΙΙΙ. vita scripsit Z Putasti ne quemquam fore , qui

tibi de tot, tantisque criminibus , ac sceleribus credeinaeet Qui tu isthaec scire potuisti Praesertim cum tam multa sint intestina , ac domestica , de quibus vix unus aut alter ex intimis familiaribus , etiamsi maxime vera

sint , suspicari aliquid dignis quibusdam possit. Qui igitur tu haec alienus , ac prope alienigena ,' tantopere affirmas Praesertim solus : quis ad te detulit Qui testes affuerunt Quae proferuntur literae Ubi tu intersuisti Huc accedit illud etiam , quo vel castissimi , atque i tegerrimi viri , a quibus , ne dicam ioco , nos longissime semper absuimus, a testimonio dicendo removeri s

Ient. Quidnam igitur id est Inimicitiae: ac vereor equiisdem ne id non exiguum Pauli probitatis signum sit ,

quod te , moresque tuos oderit. Sed mitto hoc. Inimici tui vitam scribis; nemo tibi de eius peccatis quicquam credit. Nam cum civibus , amicis , consanguineis tuis , tam petulanter maledicere , atque adeo male etiam laiscere consueveris , quid homines facturum inimico , a

que hosti putent Nam cum Paulo intercessiile tibi inimicitias , tute mihi millies narrasti: non has novas m ' do, propter quas isthuc transfugisti; sed veteres illas quoque de tuo stipendio, cum tu magni operam tuam face res , magnificisque Verbis extolleres ἱ cum assiduas operas nava si e

230쪽

ADHERIUS PAULUM VERGERIUM. atr

navasse te Sedi Apostolicae predicares ; quam tu Sanis .ctam illis temporibus singulo quoque verbo appellabas, quoad scilicet extorquere i & auferre aliquid te ab ea sperasti posse. cum tu igitur magnam mercedem posceres , ac flagitares , Ille , utpote vir magnus , ac gra vis , nebuloni tibi nihil neque crederet ; quod tua nihil intererat : neque daret ; quod tu iniquissimo animo patiebare : ortet inter vos sunt, ob eam ipsam causania. qua de causa nunc quoque tantopere irasceris Italis gravissimae inimicitiaei; i quippe ob famem, atque egest

tem tuam . Ac si verum rateri volumus, magnam tu Get manis hominibus contumeliam facis , quoa idoneos a bitreris esse, apud quos tam impudenter mentiare, quos. que usque adeo contemnas , imperitosque rerum putes, ut tibi de tuo inimico tam inepte , tamque aperte mentienti fidem habeant. Si literas , si testes, si tormenta, .atque equuleum , si omnia probationum genera proserin.res, nemo tibi tamen veneficos, atque uxoricidae crederet; de tot tantisque pr sertim rebus . Tu innuenti modo tibi fidem haberi existimas ; nihil agis ς mihi crede : ne cum deieras quidem , eum libellum nunquam te in iis psisse: nihilo enim serius impudens es, cum illo uteris, cum illum venditas , cum in illo scripta convicia illa inania , ac nugatoria pro testimoniis recitas. Nam quod ais , non ferre te quosdam , qui in Geramaniam invehi conati siot . iocari te arbitror , cum te maximς , clarissimqquq Provincis patronum facis. Tu , Turcifer , Germanis patrocinium suscipis p Hoc nimirum uno semper valuitii plurimum , ut nihil unquam quicquam usquam te pudeat . I Dic mihi, Don tu Germaniam, cum tota illa gente humanissima , una cςna, si opus sit , di,

vendas Uerebere credo alienos destituere , ac delerere , qui amicos , qui fratrem , qui coniuSem , qui patriam , qui pietatem prodideris λ Nonne tibi cum tui si, millimo Ioanne Baptista Pol Episcopo , fratre tuo, diuturnae , graves , asper que inimicitis intercesserunt Cum de hoc. uno inter vos pugnaretis, ac digladia renesin

SEARCH

MENU NAVIGATION