Opere di monsig. Giovanni della Casa con una copiosa giunta di scritture non piu stampate. .. 3

발행: 1707년

분량: 280페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

heatae illorum res , ne in discrimen irruetant , illos mistardarunt , sed praecipites audacia, plusque quam 'vanis tum suae vices , minus autem , quym quantum voluntas serebat, spei habentes , bellum susceperunt , atque divurati vim anteposuerunti, Nam , quo mRXime tempore vincere se posse arritrati iunt , nulla lacessiti iniuria , .mpetum in ivos lacerunt ζ sic enim fere fit, uh eae civis .eates , quibus m*Ximc nec Opinantibus , ut ι νel breyς modo ad templis, fortunatae sint assidprit, insolentia asserantur: plerumque autem qui consilio, ac ratione ., quam supe sortuito prospere hominibus evenerunt, sin hiliora sunt : faciliusque fere adversam fortunam reselis limus , quam secundam conservamus. inod utinam nulla umquam Pr cipuo , Priter ceteros , a nobis habiti honore Mityleneti fuissent , neque enim hunc in locum eorum progressa esset audgcia. Nam omnino sic est hominum ingenivm , ut obsequentia contemnant , repugnantia aumirgntur . Luant igitur nunc saltem scelere

Juo dignas pinnas , neque culpa in Principes transsa populus iupplicio liberetqr , aeque enim omnes ad vς- stram per siem incubuerunt, qui si ad vos sese csentulissent urat enim in illorum potestate ) rursus nunc ci

vitate frugrentur : verum , fortunam cum paucis experiri tutius arbitrati, una cum iis deficere maluerunt. AC ipum animis vestris cogitate , ecquem ex omnibus sociis non levi quasve de causa defecturum a vobis esse existi. Metis , si easdem iis p nas constituetis , qui hostiuiria coactu, atque iis, qui sua voluntate a vobis defecerint, cum libertatem , si conata perfecerint , propositam habeant: sin autem minus, nullam tamen insanabilem plaingam acceptu i sint : at vos de unaquaque civitate capi tum , ac sortunarum vel rarum in discrimen venietis; &hene re gesta, tamen urbem recipietis perditam,& vectigalia, quibus opes vestret nituntur , in reliquum tem pus amittetis liquid autem secus acciderit, ad eos, quos

habemus hostes , alios addetis ; atque id tempus, quod maxime in iis propulsandis, qui inimici iam vobis lunt,

202쪽

ponendum erati, inserendo sociis uestris bello consumeatis. Non igitur spes ostendatur, ii ve quae oratione peris suadet, si ve quae pecunia paratur , fore ut illorum scelera humana patiam I; i nec enim imprudentes nocurarunt, sed scientes insidiat, simi et misericordiam autenis error habet. Itaque cum a principio equidem pugnavi tum vero nunc contendo , ne id , quod antea stivistis irritum faciatis, neque tribus ad imperium obtinendum maxime inutilibus rebus, misericordia, Orationis dulceridine , & clementia in fraudem, induci vos patiamini . Nam &: misericordia paribus tribuenda est , non iis quos neque contra in futurum quicquam milareat, &in perpetuum hosteς vobis esse ipis res cogat ; &qui dicendo aures vestras suavitate permulcent orat res , iis aliis minoribus in rebus campus non deerit. Nam nunc quidem brevis voluptatis fructu nimio civitas multaretur, ipsis autem pro bene dictis bene facta, comismodaque tribuentur I clementia vero adversus eos exer cenda est, quos deinceps vobiscum coniunctos , non aneos , quos similiter, atque antea hostes habituri sumus. Atque ut in unum conferam , si mihi assensi eritis , ea

facietis, quae iusta in Mitylenaeos sunt, & in Remp. v stram salutaria; sin aliter statuetis, nec illi gratiam habebunt , & ipsi vestro vosmet iudicio condemnabitis ;iniuste enim vos imperium, siquidem iure hi defecerunt, obtinetis ; quod si contra quam deceat, tamen faciendum id vobis esse statuistis, contra quoque quam honesum sit, utilitatis causa in eos animadvertite ; nisi foriste principatum dimittere mavultis, & sine omni peric lo ad ossicium vos convertere , ac pares ab illis pqnas repetite , ne maior nostra , qui insidiis obstiterimus . quam eorum , qui insidias fecerint, videatur esse lentitudo , illud animo versantes, quales illos existimandum sit in vos futuros fuisse , si vicissent; praesertim cum ab iis initium iniuriae inserendae ortum sit. Nam , qui sine causa quempiam laeserunt , ii acerrime urgere, sanguinemque solent appetere , superstitis scilicet inimici periculo

203쪽

riculo commoti ; eteoim qui ab eo , a quo minime fuit necesse , perculsus sit , is capitalior , si forte evaserit , hostis est , quam qui pari etiam nunc condicione inimia citias gerit. Ne igitur vos ipsi perdideritis , sed mala I

quae ab ipsis accepissetis , vobis ante oculos , atque i conspectu statuite; faciteque ut etiam atque etiam recor demini , ut omnia minoris aestimaveritis , quam ut illi vestras in manus devenirent; ac par pari nunc referte , neque in ipso negotio subito relanguescite ; quantaque vobis acerbitas modo imminuerit , memoria retinete ν ἔ& cum ab iis dignas paenas repetite , tum in posterum documentum sociis vestris statuite fore , ut, quicumquadefecerint . morte multentur ; hae enim re intellecta , minus posthac cogemini, posthabitis hostibus , cum sociis vestris bellum gerere.

Haee quoque sunt evressa e Thuodide.

AD HAEC DIODOTUS, EUCRATIS FILIUS, QUI

IN PRIORE QUOQUE CONTIONE UEHEMENTER , CLEONIS SENTENTI S DE MITI LENIEIS NECANDIS RESTITISSET . CUM IN SUGGESTUM VENISSET, ITA RESPONDIT.

NEc eos , qui iterum de Mityleneis reserunt , reis prehendo ; nec eos, qui magnis de rebus f pius

deliberari queruntur , laudo : duas autem res maxime consilio inimicas , ac rationi esse existimo , se- sinationem, atque iracundiam , quorum alterum a me tiam, alterum inscitiam, & levitatem habet. Quod siquis orationem rerum agendarum magistram negat, a

que in eo pugnat, nae ille aut stultus est , aut sua id privatim aliquid refert: stultitiae est enim aliquid praeterea esse statuere , quo suturis , minimeque perspicuis de rebus disseri posset; privatim vero interest, cum turpe aliquid persuadere in animo habeas , bene autem te de re minime honesta dicere posse dissidas , bene calumni

204쪽

ri , atque cum adversarios , tum vero etiam auditores exterrere. Illi enimuero omnium maxime molesti sunt , qui alterius sententiam pretio addictam criminantur: ete

nim cum stultitiae is , qui nihil forte persuaserit, arguitur, imprudens habitus magis, quam improbus discedit: cui vero obiecta est avaritia, is, & cum persuaserit, suspectus est, & cum id minus sit assecutus, praeter stultitiam, improbitatis etiam reus fit. Ac ne e Rep. quidem id est , quippe quae metu suis consiliariis privetur, multumque adeo illi prospectum sit , si huiusmodi civibus nulla ad dicendum facultas fuerit : minimum enim in se fiduci et ad peccandum habebunt. Quandoquidem boni ci.

vis est , non metu exterritis iis , qui contradicturi sint, sed aequo certamine contendentem superiorem in dicendo discessisse iudicari: prudentis autem civitatis, qui plurima sapienter suaserit, eum haud honore amplificare ,.sed ne de ea quidem , quam is obtinet , dignitate qui cis quam detrahere; contraque, qui minus prudenter senserint, illis eam rem non modo fraudi, sed ne dedecori quidem esse censere : sic enim neque is , cui ex sententia evenerit , quo etiam Pluris habeatur , Contra atque ipse sentiat, dicendo, gratiam aucupabitur: nec cui mi

nus successerit , ipse quoque , quo sibi aliquid conciliet ratiae , sese contioni venditabit : quae contra a nobisunt : atque huc accedit, ut si quis sui quidem qu stus

causa, sed quq nihilo tamen minus ad Rem p. pertineant, dicere in suspicionem venerit , ob tenuis avaritiae Opi nionis invidiam, certo Remp. utilitatis fruinu privemus: atque eo res deducta est , ut, quae recta sunt, si simpliciter, sincereque dicantur , nihilominus suspiciosa sint . quam quae improba sunt: ut aeque necesse habeat , qui maxime pernitiosa suadere cupiat, populum inducere , atque is , qui salutare stliquid adferat, mendacio fidem facere; solaque haec est ciVitas, cui propter perversam calliditatem aperte , si neque circuitione prodesse nemo

possit; nam , si quis aliquid attulerit, quod perspicue bonum sit , delitescere tamen in eo occulte fraudis ali-Οper. Lat. Aa quid

205쪽

quid, ac furti veremini. Quare in tam suspiciosa Civitate , institutisque his vestris , maximis de rebus dicentiis hus nobis longius prospiciendum est, quam vos, quibus breve ad cogitandum i patium fuit , providetis ; pr sertim cum sualio nostra legibus teneatur , vestra autem auditio libera, solutaque sit: etenim si eadem , qui suasit:. ac qui in eam sententiam est , paena plecteretur , profecto haud paulo vos consideratius iudicaretis : nam nunc quidem, quacumque de re facti sitis iratiores, si quando aliquid forte offendistis, eius, qui auctor fuerit, sententaliam unam multatis ; vestras autem , que muli in eius erroris societate suerunt , absolvitis. Ego sane equidem non eo in contionem ascendi, ut Mitylen nsium causam

agerem , nec vero eos rursum ut accusarem e nec enim

de illorum iniuriis , si sapimus , suscepta nobis est hoe

.tempore contentio, de nostra recte ineunda ratione: neis rue enim , ne si aperuero quidem plurimum eos peccas. e, propterea Occidendos illos censebo, nisi id Reip. conaducat: neque contra, quamquam nonnihil illos loci venis reliqui 1le ostendero, nisi ea res ad Remp. pertineat, ignoscendum statuam : puto enim de futuris magis vos. Tebus , quam de pr sentibus consuli. Itaque in quo Cleo maxime nitebatur , cum contenderet multum in posterum ad defectiones coercendas profuturum. si quis et rei paenam capitis constituerit, in eo ego quoque ex altera parte futuris nisus, ab illo vehementer dissentio: enimvero haud quum esse existimo prae illius speciosa rati ne utilem meam a vobis sententiam respui: etenim illius oratio , proptereaquod magis ius sequeretur , ob pra sentem vestram in Mitylenaeos iracundiam fortasse vos traxerit: non enim iudicio cum iis contendimus , ut iuris

ratio habenda sit; sed de illis deliberamus , quanam po tissimum condicione plurimum Rei p. nostrae sint profuisturi . Multa igitur singulis in civitatibus, eaque haud quaquam huic paria, sed multo leviora peccata capite sanci ta sunt : attamen elati spe periculum non reformidant et nemo autem desperans conata se perlicere posse maius - aliquod

206쪽

aliquod lacinus suscipit. Ac sepe, quq minus, aut suis viis

ribus , aut externis auxiliis instructa Civitas defecisse visa est, hoc freta id incoepit: natura enim omnes publice, privatimque ad peccandum ferimur; qui quidem impetus nul-Ia lege coerceri potest : nam per omnia suppliciorum sunt homines genera pervagati, siquid ab inserenda improbos iniuria deterrere possent ac verisimile est gravissimis antiquitus criminibus mitiores fuisse pinas constitutas: sed cum illae temporis diuturnitate negligerentur , capitalia pleraque evaserunt: perfringitur tamen id quoque . Aut igitur metus maior aliquis inveniendus est, aut ne in hoc quidem satis est roboris ponendum. Nam egestas neces 1itatem, audaciam porrigit, incitat: copie, contumelis, &arrosantig iniustitiam ministrant: tum ceteri itidem casus dolore, ut quisque maiore aliqua vi premitur, praecipites in pericula trahunt; spes in primis, atque amor; illum enim praeeuntem haec subsequitur; atque hic ingressionem meditans , illa secundum fortunae eventum proin Ponens, pleraque turbant, ac miscent; atque haec, quoniam latent, perspicuis malis peiora sunt. Ipsa praeterea . fortuna multa ad instigandum Congerit ; nam nec opinantibus nonnumquam sese offert , atque imparatos in

discrimen trahit, ipsasque prςcipue, praeter ceteros, Clin,itates impellit , utpote quae res maximas , libertatem, aut etiam in alios imperium, propositas habeant, simul se quisque stulte , quam quanti sit, Carius aestimat. At ue omnino nec fieri potest , masnsque inscitiae est, cum

cummo humanum ingenium studio ad aliquid agendum incubuit, legum severitate , ullove alio acerbitatis genere deterritum iri, existimare. Quare nec pina capitis freti, tamquam eam vadem acceperimus, minus prudens consilium inire debemus : nec quicquam statuere , quospc, iis, qui defecerint, ad sanitatem revertendi, peccatumque suum celeriter corrigendi praecidatur ; sic enim

cogitate . Nam sic quidem, si qui, cum defecerint, sustinere se non posse sentiant, integri adhuc, ut, & quod

ina pensum sit, in praesentia sarcire, & vectigal deinceps Aa a pendere

207쪽

188 ORATION As

pendere valeant, in deditionem veniant; illo autem modo ecquos putatis fore, qui non se multo acrius, quam ounc , ad tolerandam obsidionem comparent, atque eam, quam longissime possimi, producant; quippe cum nihil referre intelligant, tarde ne sese , an celeriter de diderint Quid igitur Ea res nonne vobis damno erit Cum in obsidionem sumptum facere cogemini, propterea quod nullum compolitioni locum reliquum feceritis, &Urbe potiti, perditam Civitatem recipietis, Vectigal que, quod ex ea percipitis, in reliquum amittetis . Atqui hoc uno maxime hostibus resistimus . Quamobrem non est nobis committendum, ut severi potius peccatorum iudices cum simus, damno assiciamur , quam ut moderatione in puniendo adhibita in futurum prospiciamus, ut integris Civitatibus firmiora vectigalia habeamus. Nec vero in legum severitate, sed in rerum procuratione satis esse ad custodiam praesidii existimemus, contra quidem , ac nunc facimus ; etenim siquis, cum liber emet, atque imperio per vim opprimeretur, iure sese in libertatem vindicarit , acerbe nos in eum receptum animadverti mus . Atqui liberorum populorum defectiones non acriter puniendae, sed acriter cavendς sunt, pretripiendumque, ut ne in eam quidem cogitationem deveniant, at,. cum in ditionem recepti sint, culpa quam minimum dilatanda est . Ac videte , quam vehementer hoc etiam nomine , si Cleonis sententiam secuti fueritis , erraturi sitis. : nam nunc singularum vobis Civitatum populus f vel , ac cupit, nec cum principibus sua voluntate contu rat , cumque armis opprimitur , continuo desectionis auctoribus hostis est. Itaque multitudine nos adversarie

Civitatis nobis amica, ac socia bellum gerimus. Quod lipopulum Mitylenaeum interfeceritis , qui a desectionis consilio abfuit , & cum primum arma capiendi potestas data est, ultro nobis Urbem tradidit, praeterquam quod iis , qui bene de vobis meriti sunt , necandis iniuriam

facietis , id etiam statuetis . quo nihil nobilitati po 'ten optatius: civitatibus enim ad desectionem impulus

- ' populi Disit irod by Corale

208쪽

populi auxilium paratum habebunt: siquidem exemplum vos statuetis , idem vos supplicium iis , qui scelus in se admiserint , atque iis, qui extra noxam lint, constitue re ; quinimo , ii maxime illi in culpa sint , dissimula dum id esset, ne, qui uni nobis amici reliqui sunt, hostes

fierent. Atque equidem multo hoc magis ad imperium tuendum conducere arbitror, si scientes iniuriam perpetiemur, quam si vel iure, quos minime expediat, interse cerimus . Nam Cleonis quidem sententia pinam, quq utilitatem eadem cum iustitia copulet, invenire non potest. At vos pr stare hec statuite, nec misericordiae quicquam, aut clementiae tribuite; quibus rebus ne ego quidem a

duci vos velim , sed iis ipsis , quae a me expolitae sunt, rationibus persuasi, Mitylenensium , quos Paches pro sontibus misit, otiose causam cognoscite , reliquos oppido uti iubete ; haec enim cum in futurum, recta sunt, tum in pr sens hostibus sorismidabilia. Nam, qui consilio nititur , plus hostibus nocet, quam qui

sine animi ra tione viri

bus a

210쪽

IO ANNIS CASAE

AD ILLUSTRIS S. AC SAPIENTIS S.

VENETIARUM PRINCIPEM

FRANCISCUM

IN HISTORIAS PETRI REMEI. VLTAE Sunt artes, IIlustrissime Princeps, quod

tu minime ignoras, cum ad vitam sustentaniadam inventae, tum ad Cultum, aut etiam actiucunditatem , voluptatemque ab hominibus excogitatae : quarum in fingulis qui excellenti quadania scientia aliquando praeter ceteros praestiterunt , magno apud omnes gentes in honore habiti sunt: nec vero iniuiaria id quidem : nihil est enim pr stantius, nihil omnino homini laudabilius, quam de hominum genere bene, quouquo modo possis , mereriis; eamque cognationem , quam a natura habeamus, nostra quoque opera , hoc est danis dis beneficiis , arctius etiam astringere . Quod si harum commoditatum, utilitatumque effectoribus tantus honos

SEARCH

MENU NAVIGATION