장음표시 사용
231쪽
ni; uter vestrum impurior , uter nequior esset Nam paterna res certe negotium vobis non facet bat. Pietatem ludibrio aeque utrique habebatis , atque aeque ab omni laude , amue ab omni honore utrique aberatis: Nonne hqc notissima iis, qui te, atque illum novem ot, sunt Quid Elium , amicum , assinemque tuum, nonne frustratus multos annos es pensione ea, quq illi a te de-hebatur Cum ille stipulatus a te esset, emue extarent 1iteret publies , in quibus iuratum eam te illi pensionem repromisisse , . scriptum esset , tu sanctissime deierares
promisisse te ei nihil ρQuq p quam prolat liters sunt,
oblitus ne es quq tua de eo querela fuerit Quam aspera Quam diuturna Quasi ille, tum te sibi iampridem debitam pecuniam flagit et, iniuriam magnam faceret: nam illud quidem tibi memoria excidisse video , quod,
Elii molestiam , atque acerbitatem causatus , mutuam a multis eam pecuniam sumpsisti ; nec Elio unquam persolvisti, nec creditoribus reddidisti: sed hoc, memo-xiae tuae vitio evenit; illud humanitatis, ac misericordi specimen est tuae. Quotus enim quisque in tua Civitate est , cui certum , atque compertum non sit , Dianam uxorem tuam, veneno a te esse sublatam, quod obstare illam honoribus, sacerdotiisque, quae tibi tu, homo vanissime, altero fratre tu fretus, pollicebare, atque animo vorabas. Quid quod cives tuos consentientes ad dis-sdium, atque ad odium tua malevolentia compulisti; discissaque, ac dissecta tua a te patria est in eas factiones, ut ne nunc quidem inter se post tot annos ea civitas benedum congruat 3 Qui igitur fratrem, pr sertim convenie tibus moribus , odio habueris , destitueris , prodideris uxori miserae, atque innocenti venenum dederis, amnes fefelleris, patriam everteris, Italiam impotenti , impu-TOque ore tuo vexes ; Germaniam , atque alienigenas trans Alpes usque tuebere Nae illis perire satius est , quam tuo isto patrocinio salvos esse. Memoria ne tenes , cum paucis ante annis vir magnus , atque clarus , summa constantia , summaque fide
232쪽
de praeditus , Ioannes Cardinalis Tornonius , per Helvetios iter in Galliam faceret , atque ad cauponem forte divertisset , e viculo quodam ignobili, quem tibi tu ad habitandum delegeras secundum viam, quo gullisti voracissimae tuae stipe de viatoribus cogenda suppeditares descendisse te ad eum , salutandi , ut tu dic bas ut ego interpretor, e nandi, atque pecuniolet auferende causa : qui cum te squalidum , sordidum , pannis obsitum conspicatus , visusque sibi videre lanionem aliquem esset ; quaesivit de te qui tu esses : atque ubi Vergerium esse dixisti , multis , homo gravissimus , te verbis male accepit: deinde , cum tibi facile oratione sua excussiliat lacrimas , te flentem seduxit ubi soli ,
oblitus ne es quae tua fuerit oratio λ Quam misera Quam demissa l Cum magno fletu calamitatem tuam deplorares, levitatem confiterere, stultitiam accusares.
Aude hoc negare; non tu ad hominis pedes concidisti Non fracto animo supplicasti Precibusque omnibus o testatus es , uti te in Galliam secum tolleret Non ea te de Religione , de Helvetiis , de Germania , sensurum , dicturumque recepisti , quae ille vellet, quΤque praescriberet tibi ρ Hem morum emendator i Ηem pie tatis tolumeni Hem Fidei exemplumi At ille tibi Ge maniae defensori, Religionis correctori, atque custodi , ne in levitate quidem, atque perfidia, quibus rebus delectatum te semper sciret esse plurimum , fidem habuit ullam : neque inquinari , polluique se , comitatumquet suum purissimum , tam lutulentae suis sordibus , & ca no passus est. At sunt qui aliquando Germaniam liberius appellent : iure tu quidem fere tuo stultitiam , levitatemque univer' nostr gentis uni tibi vendicas. Sed
reliquimus, reliquimus, mihi crede, nostri generis, atque ordinis in Italia homines paucos omnino, sed tamen aliquot; neque omnem latuitatem nobiscum efferre potuimus , qui , si aliquid aliquando temere effutiunt in . Germanos, nolito illis , patrone magne, irasci; nostram
enim illi causam, si nescis, agunt, cum vulgus stolidum
233쪽
Irritant, qud convenire minus Germania cum Italia ponsit. Etenim si conveniat res , mihi, tibique , congerro innibusque nostris , eo res redierit, ut periculum nobis famae futurum sit, quam aegre adhuc sustentavimus. Quam. quam video bonos quoque aliquot studio, &conteotione quadam elatos , paullo provectos longius , sed eos perpaucos tamen , & si tecum , quod illi minime v
iunt , conserantur , moderatos.
In eo vero mihi versari visus es cum caust nostr sumisino periculo: nec satis mirari possum, qui istuc tibi tam stultum in mentem venire potuerit ; quamquam stolidiistate , atque stultitia es singulari ; qui ausus sis Reginal-do Polo Cardinali maledicere, quod te primum omotum hominum facere ausum esse certo scio . Quicquid enim de optimo illo , ac pr clarissimo viro a summa laude seiunctum dicitur , totum id continuo ipsae respuunt
aures, ipsaque mens, atque animus abhorret. Quare viis
deto , ne illi ipsi , quibuscum sentire te simulas , turpe sibi esse existiment a Polo dissentire. Qua quidem in re
non iam audaciam , atque impudentiam , quibus rebus excellere te gloriantem audite te soleo ; sed cscitatem , ut dixi, atque imprudentiam tuam sum admiratus. Quis enim non videt; preter te quidem, cui oculi prae inedia caligant ; si vera sint , quae de pietate Christiana Polus sentit, eo magis Lutheranos nos verς pietati , Christiarisque rei obelse, quam Turcas, quo asperius, calamitoasulque intestinum bellum est , quam externum Z Neque ille cum Lutheranos accusat , Germaniae maledicit , sed Sectam redarguit. Quod verd hominem innocentissimum accusas, quod secus de pietate sentiat, ac tu de eo pollicitus es, dupliciter peccas : primum quod plane temere amrmare te de aliis esse solitum confiteris , ut ne de Paulo quidem Tertio, deque aliis, quos tu conviciis inis sectaris, fidem facere possis: deinde quod eum , quem tu virum gravem , castum , sanctumque praedicaveris , dis sentire a nobis demonstras : Cuius probitas , integritas ,
temperantia, castitas, sanctitasque , si eam de Religio
234쪽
ADVERSUS PAULUM VERGERIUM. a I s
ne sententiam , quam ille defendit, nihil adiuvat , cur eorum , quibus tu maledicis , peccata , etiamsi maxime vera sint, eam ipsam de Religione sententiam coarguunt Etenim , si quia boni , ita cie Religione sentiunt , nullum argumentum est, recte eos credere, ne quia quidem mali nonnulli in eadem sunt sententia , obesse personarum vitia caussae debent. Quod autem miseratus illum esin altera epistola tua ; nonne intelligis totidem verbis illum miserari te contra, nosque omnes, posse Magnum credo negotium homini omnium eloquentissimo . depi rare calamitatem nostram , nostramque vicem dolere , atque in eo commorari , qui vetus iter a sanctissimis P tribus institutum , parentum , maiorumque nostrorum.
vestigiis attritum , reliquerimus , unum Lutherum , t Uem , apostatam , malevolum , seditiosumque hominem secuti , atque illum ipsum ducem , vexilliferumque no- trum , caecum , atque improbum deserentes , alio alii abierimus, dissi si, discissique innumerabilia in fragmina , ac potius frusta, simus: ut memori et mandare sectarum, in quas misere ipsi nos discerpsimus , nomina , haud famcile sit: qui Evangelii nomen modo latebram scelerum , flagitiorum , rapinarum , sacrilegiorum nostrorum habeamus ; in sententia vero ludificemur, atque cavillemur; perperamque interpretantes per pietatis simulationem , non libertatem , sed licentiam consectemur ; caeteraque id genus ab omnibus iam decantata: qualia confirmata , comprobataque tandem caussa , in epilogo adhibere oratores magni illi , ac docti olim solebant , amplificandi , non confirmandi gratia. Nos autem rabulae, acclamatores , probris , atque uviciis caussas peragere consueti, omissis probationibus , quas nullas plerumque habemus , haec pro argumentis pronunciamus. Memini enim te olim totas Venetiis perorasse caussas , ab exo
dici ad epilogum , maledictis, & contumeliis ; & quasi
nullo commisso praelio , victoriam tamen concIamasse ca qua consuetudine non discessisse te video : quamquam Rhetoricet dedisse te assiduas operas, audiebamus, quoad ,
235쪽
d accusandum Paulum hunc Tertium instructior aereis deres . Eaeque extant literae tuae , in quibus comminatus es , meditari te iampridem , ac declamare , & ad peris sequendas iniurias, quas ab eo acceperis, te comparare.
Cave igitur , si sapis ; iocari enim mihi tecum libet;
quid enim tu sapias Ne posthac Polum vexes , ac ne appelles quidem: neque tantum nostr causis vulnus alis
tingas ; potiusque in libellis illis , qui in epistola alis
tera tua appellantur a te , acumen Illud tuum exerceis
to : ita quibus si qua amphibologia extiterit , in pessimam partem vertitor iis facile eluduntur sellularii, opusicesque , & mulieres , atque anus. Si qua autem in venta erit allegoria , ita uti se res dederit , amplecti tibi licebit scriptum , aut sententiam . Si in exornaticiis nem , aut amplificationem incideris , singulorum verborum fidem , non tamquam ab oratore , sed tamquam a teste exigito . Tum si cui libro Papae adscriptae literae fuerint , quae privilegia quaedam continent ; vulgaria illa, atque omnibus passim iam dari per scribas solita ;totum illum librum , si paulo hilarior sit, vel mem xiae mandasse Papam contendito. Si de gravibus , sa tisque rebus in eo, scriptum fuerit, ne aspexisse quidem Papam deierato ; sed per alios eas litteras adscriptas suo nomine defendito. - . Praeterea , si qui sunt paulo minus casti libelli , per iocum aliquibus in adolescentia scripti, eos tu , cui tibi commodum fuerit , adscribito : quae dubia erunt, ilia pessimam partem rapito : multa de tuo addito : quod deversiculis illis qui de Furni laudibus inscripti iam olim sunt, fecisse te video : quamquam illos me annis abhinc quinque , & viginti editos , alterius cuiusdam n mine inscriptos, legisse me memini. Tu Ioanni Ca' a tribuis : quem tumet assirmare soles ornate , politeque
scribere, & versibus posse, & soluta oratione: Id quod .video Bembo quoque , &Flaminio idem visum esse, alitiaque multis item bonis , doctisque viris , qui de eius hominis cum eloquentia , tum temperantia , integritate ,
236쪽
ADVERSUS PAULUM VERGERIUM. a x
humanitateque elogia quidam scripta reliquerunt. Sed si Ioannis Casae ii versiculi sunt ; eius ego hominis gravitatem , & constantiam laudare possim, nisi tu illi iratus de iudicio tantopere sis ; qui toties a te lacessitus , respondit tibi nunquam, praesertim clim tribus verbis facere illi hoc licuerit , quicumque eos versus ludens scripsit : nam si tu aliud atque ille dicit , intelligis , tua isti, e culpa est , qui non male dicta male interpreteris: quod si aliud dicitur , aliud significatur, tamen tu in aliam
partem accipis , ac cogitatum ab eius carminis auctore sit : feminae enim illis versibus plane, non mares laudantur , si modo quicquam prster Furnum ipsum laudatur. Neque tu ignoras, sed vetere illo tuo uteris artificio oraistorio , gratificari enim tibi cupio, quando tu te Principum Nuncium , Christi Legatum esse te iactare , ac praedicare solitus es. Quamobrem videto , ne huiuscemodi via
ros cum vituperas , per tam apertam calumniam n strae obstes caussae : clariores enim sunt, quam ut tu f
eum facere in illorum possis nomine. Atque hic quidem, non modo cognitus Germanis etiam hominibus multis , atque magnis est , sed etiam gratus , charusque. De Mutio vero assirmare tibi hoc possiim , non tibi illum honorem , cum de te scripsit, habuisse , sed patriae vestrae . Eius igitur libri in luce , atque in oculis hominum sunt , laudantur a doctis , emuntur a bonis ,& quidem care : tui ab opificibus , sellulariisque loguntur; veneunt viti; quamquam illectas tu plebem, quo vendibiliores eos facias, etiam facetiis. Dii bonit Quam id parum te decet ; praesertim , & senem , & theol gum : Cum Prietilegio Papa , ais , ad horae momentum . . Quaererem hic de te, ecquid te pudeat tam inepti, tam scurrilis dicti Nisi scirem pudorem te in omne iam olim puerit m tempus amisisse , vel abiecisse potius. Sed Mutium Italiae Principes domi suae iamdiu in magno honore habent , honeste nutriunt , stipendium dant : nos miseri , atque egentes , esurimus scilicet , & algemus. Quamquam te hominem illustrem nactum audiebamus , Oper. Lat. Ee qui
237쪽
qui te alere conetur. Is aliis in rebus magnis, Variisque, . atque omnino ab his , quas tu tibi arrogas , abhorrentibus Occupatus , parum adhuc te noscere potuit ; ubi te, moresque tuos cognitos habebit; id quod propediem futurum est, non te feret, mihi crede . Quamobrem hortor te pro nostra amicitia , uti memineris his paucis
diebus exsaturare te quam maxime, etiam ad futuram famem , atque esuritionem .
Nam de Petro Aloiso Farnesio , quem tu insectaris iam toties conviciis mortuum , quis est , qui fabulam illam non audierit Quotus autem quisque est , qui com- nientitium id totum esse, atque a malevolis confictum, scire te neget A te autem requirunt Itali homines superiora illa scilicet , quibus testibus , atque adeo quibus inditiis id compereris : cur id , quod tibi non magis ,
quam caeteris omnibus compertum sit , solus assirmes Cur hoc tibi sumas, ut hominem vexes mortuum p Eloquentia te fretum dices: illi malevolentia, atque audacia ; tum inimicitiis adductum putant: loquacem te, &maledicum, atque malevolum dicunt; eloquentem, aut disertum negant. Quid, quod secum ipsa tua pugnat Oratio , nec cohaerere ullo modo potest Fama est, inquis, veneno Episcopum illum perii me , ne facere tantum P tri Aloisii facinus palam posset. Mitto ausu te esse veneni mentionem facere; impudentiam enim profiteris: illud requiro , utrum datum istud venenum sit , priusquam resciri facinus illud potuerit: quod tu, s affrmas, quaero abs te, qui ergo resciscere potuisti Sin postquam vulgata ea res est, ut ad te quoque fama , ac nuncii Pervenerint, quid attinuit venenum dari Sed ego stultior, qui a te a icti ullius rationem postulem. Atque equidem sic existimo , ob unam hanc caussam orationem M.
natura bestiis negatam esse , quod illae isto , quo tu Io- queris modo , si loqui potuissent , essent locuturae . Ea dem tibi de Iulio III. respondeant, deque iis literis, quas tu de Conclavi missas , ad te delatas ais . Negant tibi quicquam credi oportere a quoquam, vanitatis, levitatis, mendacii,
238쪽
mendacii te convictum defendunt. Profer igitur eas literas : manum , ilignum proba . Fingi h sc a te , ab aliisque tui, meique similibus, dicunt : neque conviciorum , sed criminum habendam esse rationem docent. Tum Germanorum humanitatem Obtestantur, fidem implorant , ne irritari a nobis imperi tam , ignaramque rerum multitudinem in se pati velint per nos , perque noliri similes aliquot; demonstrant factum esse , ut a dissensione ad dissidium , atque ad odium , inimicitiaiaque ventum sit. Germanil gravitatis, humanitatis, prudentiae suilla , ita de religione disceptare inter nos , ut iurgiis abstineremus: nunc discedi a publica caussa, privata odia exerceri , me meo , te tuo maledicere inimiis eo ; quae de mulsa dicenda fuere praetermitti iam fere , ac tacita praeteriri ; dirimi rem iactandis vicissim . probris, impudicarum muliercularum more; quq a moderatione , probitate , charitateque christiana longissime dicunt abhorrere. Τum illud addunt ; quid tu tandem , Vergeri, es, qui tibi deligas clarissimos homines,
in quos tuo arbitratu declamites ρ Vin tu vitam tuar a pueritia recenseri Minime vero ; ne ea vitia , quae tu falso in singulis vituperas singula, universa vere ii te uno appareant. Vin tu inopiam domi tuam , foris sordes commemorari; an propter obscuritatem tuam latere haec mavis in tenebris Neque tu fortunae culpa
semper eguisti , sed gulae , sed ceterarum corporis tui
Quid ego de levitate tua dicam Qui, cum ab omnibus Musis semper abhorrueris, infelici illa laurea cor nari caput istud tuum plenissiNum vento tantopere ex petisti. Quis isthuc moribus nostris facit iam, nisi scurra γFuit enim olim sortasse ea laurea virtutis , ac doctrinae insigne; nunc certe vanitatis, fatuitatisque testimonium est . At hoc vetus , inquis , est : quid hoc novum , ac recens Nonne huic levitati , atque impudentiae tuae simile est, atque par Quod depingi te, ridiculumque istud senis lanionis caput tuum curasti , atque istud os
239쪽
tuum istidum, quod occulere, atque Obtegere omni industria tu , si quicquam te puderet, debebas, quasi magni cuiusdam hominis , ac prope dicam numinis , simulacrum , non obest suis rictum , odiosissimis titulis inscriptum per Helvetios , perque Helvetiis finitimas gentes circumferri; id quod, ne illi ipsi quidem, qui tibi favebant , Perferre potuerunt. Tu Pontificum Nuncius; tu Christi Legatus , trifurcifer , sis i Magnam omnino tu Italiae ignominiam iam olim cum natus es , inussisti , quod in nac terra ortus sis: verum id & casu quodam, nulla tua culpa factum est : ubique enim gentium monis stra,& portenta nascuntur aliquando: & Itali dolorem suum ulti sunt, quod te diu fame , sitique , rerumque omnium inopia torserunt; quod expulerunt te denique,& tamquam maritimi fluctus cadaver quoddam 'tens, eiecerunt; quam illi gratiam Ioanni Ca Iae hosti tuo illi, cui tu tantopere insensus es, habent maximam. Itaque sat tu nobis poenarum dedisti. Germani vero , quibus tu ultro, sponteque tua tam insignem contumeliam facis ;qui non modo ad eos appuleris , & tamquam ad saxum adhaeseris , sed clarum etiam , illustremque , & magni cuiusdam numinis instar, haberi te apud talem, tantam que gentem postules, nullas a te poenas poscuta. Repe ti sunt etiam , qui te edacissimam, eamdemque immanissimam belluam , domi su et alant: id quod ne tu quidem tam stultus es , ut non modo perpetuum , sed ne diuturnum quidem suturum speres quippe qui diuturni habueris umquam nihil praeter malevolentiam, & famem istam tuam. Itaque bonum nimium consilium illud est de te ingurgitando, atque. dum tibi per clarissimi hominis occupationes , ac prosulam , dissolutamque benignitatem licet, ad multos menses, atque adeo ad totos a nos inferciendo. Sed , ut ad levitatem tuam redeam ,
abiisti qui Dianam scilicet necasses a Poetis ; ad Iurisconsultos te contulisti . Nec vero tibi Themis fuit aequior , quam Apollo fuerat: quamquam aptior natu-τa tu litibus, quam versibus es . Sed tamen quae diutu
240쪽
ADVERSUS PAULUM VERGgRIUM. Met
no , ac magno labore ediscenda tibi erant , ea tu didicisse te dicere maluisti , quam ut edisceres laborare . Itaque inanissimus doctrinarum omnium e gymnasiis prodiisti. Lingua , atque audacia fretus , caussas agere te velle dixisti; sed cum quoties diceres , toties male..diceres , mentireris , peierares , calumniareris , Praeva ricarere, neque litigatores tibi, iam neque corona, ne que iudices fidem habebant; nemoque ferre te , ac ne aspicere quidem poterat. Itaque cum frigeres , atque adeo algeres ; qui te uxoris illa molestia facile liberasses, abiisti Romam ad Antonium fratrem tuum. Is Clementi VII. te commendavit , apud quem ille in magna erat gratia, neque bene te, quod perditi domo abfuerat, nosse poterat. Errore quodam missus in Germaniam es,
cum plus fidei fratri de te pr dicanti Pontifex ille quam
par erat, habuisset. Vix dum Roma prosectus eras, cum delatae ad Pontificem sunt virtutes illae tuae praeclari , atque insignes: loquacitas , vanitas , perfidia , coeterl-que id genus reliquae, quae ornare internuncium solent, praesertim de laureola illa tua . Sed iam stipendium dinumeratum tibi annuum , opinor , erat ἔ tum lacrimae fratris, quin te Pontifex revocaret iter ingressum, perfecerunt . In Germaniam venisti. Ergo qui linguama , ac vocem venalem semper habuisses; quod enim venderes , aliud habebas nihil; postquam scripture, & calamimere8s ostentari tibi caepta est, non tu quq habebas m do , sed etiam quae non habebas , proscripsisti, ac ven didisti : id quod Germani aliquot, etiam nunc superstiates , meminerunt. Revocavit te isitur Paulus Tertius . Hinc ills lacrimae scilicet. Atque ibi tu continuo Theorilogum esse te velle dixisti: eodemque tempore eloquen. tiae aiebas te dare operam . Non enim dicam , cur tu Episcopus , qu ve ratione factus sis , ne aliorum quo rumdam scelus coniungam cum tuo : tametsi pgnas illi
sceleris, sacrilegiique illius pertulerunt gravissimas. Sed proventus Ecclesiς tuae prs furtis quidem illis tuis provincialibus tenues eradi. Gula scilicet creverat , & l
