Opere di monsig. Giovanni della Casa con una copiosa giunta di scritture non piu stampate. .. 3

발행: 1707년

분량: 280페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

Magna. igitur fiducia gubernatores, naut que suum quicque munus obite : nec vero locum , qui cuique attribu tus sit, deseri tec nam nihilo secius a nobis , qua Iu a s perioribus ducibus instructi in proelium proficiscemini neque nos cuiquam , cur turpis esse debeat , causam re. linquemus. Quod liquis omnino decreverit ignavus esseis pro delicto poenam sustinebit : fortes autem pro vita tute praemium serent.

ATHENIENSIUM AD EXERCITUM NAVALEM. Gm perterritos Vos navium multitudine, milites, animadvertam ; cumque turpe factu existimem, quae minime sormidolosa sunt , ea extimescere, convocavi vos . Nam illi quidem , primum quod victi antea , superatique a vobis sunt, ac ne ipsi quidQm pares vobis sese ene confidunt, propterea non aeqUum incertamen descenderunt , sed navium multitudinem coegerunt : deinde id unum, quo maxime freti ad vos eunte magnos enim in re militari quasi suo sibi iure spiritus sumunt , nulla alia re confisi sperant, quam quod cui propter usum, quem in terrestribus habent , pleraque ex sententia gesserint , idem quoque in re nautica usu venturum arbitrantur. At hoc, si ea id in re illis adiumento est , nos certe hoc tempore plurimum praestabimus : nec enim illis virtute cedit s , sed , quod alteri in altero maiorem habemus usum , Propterea maiore sumus fiducia : huc accedit , quod Lacedaemonii , qui propter auctoritatem imperium in socios obtinent , invitos plerosque in pericvlym trahunt e numquam enim longe superati illi iterum rem proelio committerent. Ne igitur illorum formidaveritis audaciam e multo vero vos illis maiori, iustiorique estis sormidini; tum quod antea superastis , tum quod ita animum illi induxerunt,

nisi pretclarum quoddam virtutis specimen daturi essetis,

192쪽

numquam vos commi muros fuisse , ut contra consister tis. Nam qu7 numero prς stant adversariis, sicut hi, c piis magis , quam mimo nixi , proelium ineunt : qui

vero multis partibus sunt inferiores , neque ulla neces . sitate coguntur , propter excellens animi robur reliste re .audent, quae reputantes hi, rei admiratione commo ii , potiusquam contentaneo apparatu, nos metuunt. Multi vero exercitus , quod usum in re militari non haberent , sunt etiam qui propter timiditatem a paucioribus sunt superati : quarum rerum utraque a nobis hoc tempore longe abest : proelium vero ego minime intra si innum mea quidem sponte committam, nec adeo eo Pro ficiscar: etenim scio paucioribus navibus, celeritate , & scientia praestantibus , contra maiorem navium minus peritarum numerum adversariam esse locorum angustiam . Nec enim modo , & ratione quisquam , nisi eκIongo intervallo prospectus fuerit , incitare se in hostes,

neque , cum forte laborarit , tempore regredi poterit; nec vero hostium naves diducere , nec celeritate eludere , quae sunt propria munera navium , remorum Pulsu,& celeritate praestantium e sed navalem pugnam pede strem facere cella habeat, in quo maior navium numerus plus potest. Haec igitur ego, quoad fieri poterit, providebo. Vos pro navibus estote parati in armis, pret- sertim cum parvo interposito spatio incursus futurus sit: quaeque iussi eritis , celeriter administrate , atque ordi nem in re gerenda , ac silentium plurimi facile , quomodo multa bellicis in rebus , praecipueque navalibus pugnis prodest administrare; ac pro pristina virtute v stra illis resistite . Magnum vero certamen , utrum Pealoponnesiis rerum nauticarum spem precidatis , . an de Atheniensibus mari metum augeatis. Iterum i8irur atque iterum vos moneo , ut plerosque horum utinos a vobis esse memineretis : semel autem superatus animus similiter eadem experiri pericula nescit.

193쪽

. . AD LACEDAEMONIO S.

Nimus, Laced monii, sociique, in more positum hoc

esse Graecorum , ut qui in bellis defecerint, pristinamque amicitiam deseruerint , iis , a quibus recipiuntur , quatenus ea re iuvantur , laetitiae sint; sed iidem , habiti veterum amicorum proditores , improbi

iudicentur : idque iudicium haud sanet iniquum est, ii modo qui desecerint , atque ii , a quibus sese disiunxerint , parem inter se nacti sint animi voluntatem , paresque cum viribus , tum p r paratione fuerint . neque ulla iusta defectionis causa intercesserit : quq quidem. nobis , atque Atheniensibus secus obtigerunt: nec ea I improbi cuiquam videri debetmus, quod in honore apua

hos in pace habiti, , in periculis illos deserimus: differendum' et nim nobis de iustitia in primis , ac fide .

praesertim qui in societatem recipi postulemus : nam nuI-la est neque privatis stabilis amicitia , neque populis firmi societas , quae non mutua virtutis opinione , &morum reliquis in rebus similitudine nitatur: lludiorum enim dissimilitudines rerum quoque discordias gignunt . 'hit igitur nobis societas cum Athenientibus inita bello Medico, illo scilicet tempore, cum vos negotio destitistis ; illi autem extrema belli persecuti sunt: nec tamen Graecis servituti Atheniensium addicendae, sed eius Medorum dominatu liberandae , societatem coivimus : ita que quamdiu aequo illi imperarunt iure , duces eos alacri animo secuti sumus. At poliquam ex Medorum quidem inimicitiis permultum remitti , sociorum autem servitutem in angustum ab illis adduci animadvertimus, metuere sane iam tunc incepimus: sed cum linguli seorsum ab aliis , id quod in tam magno , varioque sententiarum numero accidere necesse fuit . se defendere socii non possient, omnes servitute oppressi sunt , praeter nos, atque Chios. Ergo nos, quibus leges, ac libertas nomine dumtaxat relicta cit, locii, consortesque belli fuimus,

194쪽

eum iam Atheniensibus Ducibus parum fidei haberemus Ierant enim nobis pro di lciplina , quae illi antea gesserant: neque enim consentaneum est, ut eos sustulerint,

quibuscum una nobiscum ictum habuerint foedus , & r liquis , ubi se patrandi facultas ostenderit , non idem

Parent . Etenim , si omnes etiam nunc libertatem reti in neremus , minus esset metuendum , nequam illi novam rem molirentur : nunc autem , qui plerosque servitute' . Oppresserint: nobiscum autem aequo adhuc iure vivant, .

verisimile est gravius id, quam ante, esse laturos; qui-ihus scilicet maxima succubuerit pars , cum iis solos nos lex quari: idque eo magis , quod illis opes , nobis soliis tudo, atque inopia adaucta est: soliis enim utrinque par, mutuusq0e metus fidelis est foederum custos. Nam siqui sunt , qui moliri contra quippiam cupiant , quoniam- id nulla re superiores conantur , deterrentur : nobis autem ob eam causam libertas relicta est, quod ora tionis honestate , consiliique itinere , ac fallaciae , adi tum sibi ad dominationem occupandam fasilius munire poste , quam virium via , armorumque sperant ptestimonioque smul id esse voluerunt : aequo namque foedere socios nullo modo belli eius participes futuros fuisse , nisi ii , in quos illi impetum facerent ,

in aliquo deliquissent : tum potentissimos quosque

in maxime infirmos primum concitarunt, ut eos ipsos cum ad extremum resesvassent , amputatis , circumcisisque reliquis , imbecilliores ad expugnandum habe rent . Nam a nobis si duxissent initium , omnibus cum sua vi etiam tunc integris , tum locum , ubi consist rent habentibus , non tam facile eos subegissent : non nihil etiam nostra illis classis terroris iniecit , ne quando aut ipsa per se , aut vobis , aliquibusve aliis adiuncta , eos in periculum arcesseret, tum multum quoque nostro in Civitatem eorum, ac Principes deinceps obsequio ad incviumitatem profectum est. Nec tamen ne sic

quidem . nisi hoc intervenisset bellum , diu hoc pr stainge nobis videmur potuisse: coniecturam enim de aliis fa

195쪽

cimus . Quae nam igitur ista firma fuit amicitia Quae

ista secura lane libertas In qua inviti nos mutuo amplexaremur , atque illi in bello nos metu adducti colerent , nos illis contra in otio idem praestaremus , ac fidem, quam benevolcntia confirmare plurimum apud alios

consuevit , nos timoris praesidio munitam haberemus :metuque potius, quam amore copulati in societate conia tineremur : atque utricumque patrandi impunitas prius

addidisset animum , princeps is peccandi initium facturus esset. Quocirca liquis est , qui nos sceleris conde misnet , propterea quod , cum illi ea , quae in nos edituri erant flagitia , traherent, ipsi antevertimus : nec itiisdem dum certum sciremus , siquid de eo acturi essent , expectavimus , non rectam ille rationem init : etenim

si illorum insidiis nostras opponere nobis i cuisset , illi iaque aem trahentibus eodem nobis modo cunctandi data esset facultas, quid erat caust, cur squi, paresque cum illis esset Tuis , eorum obtemperaremus imperio p Cumis

igitur , ubicumque vellent , uti in nos impetum fac xent , illorum esset arbitrii , nostri quoque arbitrii est , ut, ubi visum iit , anticipemus obsistere. Has nos defectionis , Lacedaemonii , sociique is defensiones causasque

habuimus , cum audientibus ad intelligendum iure nos fecisse , perspicuas , tum vero ad perterrendOS nos , a rue ut salutem aliqua nobis ratione quireremus hortan os firmas antea quoque nos auidem id conatos , quo tempore , cum etiam nunc pax eiset , de defectione ad Vos misimus , atque a vobis reiecti eo conatu destitimus . Nunc autem a Baeotiis invitati e vestigio paruimus : duplicemque rati sumus desectionem nostram suis turam alteram a Graecis , ne una cum Atheniensibus vexandi nobis essent universi , sed una cum ibertatis auctoribus servitute liberandi ; alteram , ut ab Athenie sibus deficeremus, quo minus posthac ab illis tolleremur, sed ipsi anteverteremus . Verum praepropem, imparataque paulo magis nostra defectio fuit : quo etiam magis receptis nobis subsidium celeriter mittere debetis, ut, M

. - . quibus

196쪽

quibus decet, auxilio esse vos cognosci possit, simulque

hostibus ut detrimento sitis . Nam tempus quidem magis nunc idoneum est , quam umquam antea: Athenienis ins enim ει pestilentia exhausti sunt, & sumptibus: naves autem illorum partim Circum vestra sunt littora, partim contra nos dispositae sunt : ut verisimile sit , si pedestribus copiis simul, & navibus in eos hac quoque sitate impetum seceritis, nullam eos navium facultatem hahituros . mare aut vobis ad se proficiscentibus non resistent, aut ab utrisque discedent . Nec vero existimare quisquam debet, pro alienis fortunis proprium vos suin hire periculum : siquis est enim , cui Lesbus Ionginqua videatur, illi propinqua ex ea utilitas extabit. At non in Atheniensium finibus bellum geretur : verum in il-Iorum , quibus Athenienses iuvantur: ex sociorum enim vectigalibus pocunia illis reficitur, quq quidem, edomitis nobis , etiam adaucta erunt : propterea quod nulli posthac deficient, unaque ad Atheniensium facultates nostrae addentur ; simul & duriore nos erimus condicio. ne , quam ii, qui servituti antea addicti sunt . Quod si

vos auxilium prompto nobis animo feretis; cum civitatem navibus abundantem, id quod vobis maxime deest,

adiungetis vobis . & Athenienses , abductis illorum sociis , facilius delebitis , fidentius namque cuncti se ad vos adplicabunt tum , in quo accusamini , quod iis ,

qui ad vos desecerint , non subvenitis, eius rei culpam effugietis . Quod si libertatis vindices profiteri vos cois nitum fuerit . bellicas opes vestras multum ea re con-rmabitis. Vos igitur spem illam , quam in vobis Graeci repolitam habent, Iovemque hunc Olympium, cuius in Templo non secus ac supplices sumus, veriti, Mity-Ienaeis in fidem, atque amicitiam receptis succurrite: noliteque nos respuere , qui proprio capitis nostri periculo commune omnibus emolumentum, si quidem ex se tentia successerit; contraque, si nihil a vobis impetraverimus , magis etiam commune detrimentum adseramus. Τa-Ies igitur vos prs bete,quales vos viros esse Grsei confidunt,

qualesque noster hic postulat metus. Z CON-

197쪽

FGo Mitylenas protinus contendendum, Alcida, duincesque Peloponnesiit , prius quam de nostro ad . ventu auditum sit , quo in statu sumus , Censeo 2 exilii mandum est enim , multa nos apud hostes , quippα qui modo urbe potiti lint, sine praesidio offensuros: maxime quidem mari , qua nec illi hostium incursum v xentur , & nobis usu evenit, ut plurimum valeamus: sec pedestrem quoque manum , credibile est, utpote ratam se vici Te , disperiam incautius in tectis esse . Itaque si improviso times, & noctu, in homines impetum fecerimus , spero equidem ab iis nos adiutos , siqui reliqui in Urbe sunt, qui nobis cupiant, eme victuros. Nec vero periculum reformidate, sed ita cum animis vestris cogi.tate , nullis aliis in rebus inane illud belli, quod fertur, quam in talibus esse positum : quas quidem qui ipsi in Ie caverint duces , atque eas ubi in hoste animadverte rint , rei bene gerendae occasionem non dimiserint , iis quam plurima ex sententia eveniunt:

QJIASI ARGUMENTUM DUARUM, MIAE

SEQUUNTUR ORATIONUM EX AUCTORIS vERBIS EXPRESSUM.

Gm populus Atheniensis multis de causis Mityleis

nensium defectionem acerbissime tulisset, simula que eos per Pachetem receptos esse Certior factus est , plebiscitum confestim per iram fecit , ut Omnes puberes interficerentur e ac sine ulla mora cum eo plebiscito celeriter misit, qui in omnem Mitylenensium civitatem saevire eum extemplo iuberet. Postridie eius diei, deservescente iam iracundia, multi rei acerbitatem accusare ; plerosque tam immanis sententiae paenitere Mitylenensium vero legati, qui forte Athenis aderant,

una cum iis Atheniensibus, qui ipsorum rebus favebant, ubi

198쪽

ubi molliri civitas visa est , in spem miseri veniunt mistigari populum posse , atque ad humaniorem aliquam .sententiam traduci. Qui cum per amicos anxii, sollicitique id a Gerent, cumque omnibus ad pedes prostrati supplices , nentesque iacerent, atque eos, qui pridie quoque ab aliis dissenserant , plebiscitumque illud improbaveis rant , adiutores haberent ; ecce tibi Cleo Cleaeneti filius , hesternae illius sententiae auctor , vir natura unus ex omnibus civibus violentissimus, & auctoritate identa apud populum longe maxima; is plebis inconstantiania incremans , ut civitatis labantem iam voluntatem conis firmaret , & plebiscitum, quod se maxime contendente auctore factum esset , tueretur, advocata contione, ad bunc fere modum loquutus est.

. CONTIO CLEONI s.

INtellexi equidem, & 0pe alias, & maxime hoc temia

pore , cum vestrae vos de Mitylenaeis sententiae p . nitet , liberos populos aliis imperare nequire : aia laeti enim securae inter vos , minimeque insidiost viis rationi , eundem morem erga socios quoque vestros: tinetis; nec quidquid, aut illorum oratione adducti pe caveritis , aut misericordia commoti disssolutiores fueritis, non sociis gratum', sed periculosum vobis lang . rem vestrum esse intelligitis ; haud animo reputantes imperiFm hoc , quod obtinetis , tyrannidem esse ; illos contra vos consilia inire, vobisque Invitos parere. Haud vos beneficiis magno quidem vestro detrimento dandis, .sed cum viribus magis , quam illorum in vos benevolem. Aia ut valeatis perficeretis, dicto ut vobis audientes sint, . eos adducetis ; illud certe minime omnium ferendum, si, quae , semel statuerimus , eorum firmum erit nihil; laesita intelligemus commodius administrati Rempubliacam , quae minus pr claris legibus, verum stabilibus uinisi tur , quam eam, quae Optimas leges habeat, sed parum Z a ratas:

199쪽

Igo . ORATIONES .ratas: plusque habere utilitatem inscitiam modestis comis potem , quam intemperantia praeditam perspicaciam emeliusque fere ab iis , qui paulo sunt tardiores , quam ab iis, qui ingenii praestent acumine, Respublicas geri. Nam hi quidem anteire legibus prudentia , & in omni de Republica disputatione superiores discedere videri

volunt qua ii vero non maioribus in rebus antea pruindentiam ostentarint: atque iis quidem rebus civitates hi labefactant. Qui vero intelligentiae suae minus confidunt, ii nec suo plus quam legum consilio tribuunt, nec se idoneos esse arbitrantur , qui recte dicentis sententiam rein latent : & cum existimatores in neutram partem Pr pensi lint , potiusquam adversarii , plerisque in rebus recte statuunt : id quod vos quoque pr stare debetis, neque eloquentiae vi, & prudentiae contentione elati , contra atque ipsi sentiatis, civibus vestris suadete . Nam quod ad me adtinet, in eadem equidem sententia pers Vero, atque eos miror , qui de Mitylenses iterum rei

terunt , moramque quae liverunt , id quod iis utile est , qui iniuriam intulerint ; siquidem iracundia demum ob tusa , qui laesus est , in eum , qui lacessierit, invadit rat contra, Cum vindicatio quam maxime propinqua ini xiae acceptae est , tum , paribus nixa viribus , iustissimas Paenas repetit : tum eum quoque admiror , quicumque ille futurus est , qui contradicturus sit, & faciendum sibi esse existimet, ut Mitylenensium scelera utilitati nobis , nostras autem calamitates detrimento sociis esse ostendant ; atque aut eloquentia fretus id , quod vobis summe placitum est , non ita decretum esse pugnabit , aut, suo compendio ductus, eleganti, elaborataque or tione ad aliam vos sententiam traducere conabitur. Res certe publica talium concertationum praemia aliis tribuit, periculum ipsa subit , cuius sane quidem rei culpa in vobis residet, qui certamina haec perperam administratis: etenim dictorum spectatores, rerum autem auditores eia se consuevistis. Nam & de futurarum rerum eventu en

disertorum hominum oratione statuitis, & quq facta iam

sunt a

200쪽

lant, nihilo plus fidei iis , quae oculis cernitis quam

iis, qus fando auditis, habentes, quanta ea Ornati Ora. tionis ubertas fecerit , tanti aestimatis : qui , cum ea di Cuntur , quae a consuetudine abhorrent , perfacile rapi soletis : quae vero approbantur in vulgus , ea respuitis , in unaquaque re novitati servientes , usitata autem , "idiana contemnentes: datisque operam maxime qui

dem pro se quisque , talia quaedam ut dicere ipsi possutis : si minus in eo inter vos pugnatis , ut ne tardius , quae dicta sunt , percepisse videamini : quod si qua ac tius aliquis dixerit, in iis vos & approbatione, α intelis ligentia vestra praeeundis prompti; in prospiciendo auritem , quos ea eventus hahitura sunt , tardi estis : cumque alia prope dixerim omnia , quam quae in vita . hac eommuni versantur , vestigetis , ne in iis quidemiplis, quq ante oculos posita sunt, sapitis satis; ac pro sus audiendi voluptate deliniti, sophistarum potius spectatoribus , quam de Republica consultantibus similes considetis . Quibus ego a rebus abducere vos conor , doceoque Mitylentos unam quidem civitatem , maXimam vobis fecisse iniuriam . Nam siqui sunt , qui cum imperium nostrum perferre non possent , aut si qui hostium coactu a nobis defecerint , veniam equidem illis tribuo : qui vero & insulam incolant , & m nia hab ant , quique cum hostes nostros mari modo vereantur, quo tempore triremium praesidio adversus eos muniti es sent , cum suis legibus viverent , cumque honos illis a nobis, ut quibus maxime haberetur, haec patraverint, quid aliud egisse eos dicamus , quam ut insidiarentur nobis , magiaque in nos eos invadere , quam a nobis evadere voluiise defectio certe eorum est , quibus per vim inseratur iniuria a dedisseque operam , ut ubi cum inimicissimis nobis sese coniunxissent , tollerene nos id quod acerbius est, quam si ipsi per se , nam vires , hellum intulissent . Nec vero aliorum calamita tes , qui , cum a vobis desecissent, in potestatem norii stram redacti sunt, sibi exemplo habuerunt: nec adeo beatae

SEARCH

MENU NAVIGATION