장음표시 사용
211쪽
habendus est simgulis: quibusnam eandem aut Iitterarum , aut operum monumentis eius gloriam digne illustrabimus .s cuius ars, ac disciplina tanta sit, ut univetia illa conistineat , ac complectatur Aut si quis harum omnium aristium moderator, S tamquam architectus, quatenus quamis
que, quoque m . progressi deceat Andicet, atque procribat Est enim dissicilis illa quidem , & ardua in pri-esaris nonnullorum hominum ingeniis, Ceterarum omnium princeps . ac magistra , minime tibi quidem incognita, facultas qusdam , qu Civitatum procurationem sibi vinis dicet , & Rei p. regendae muneri praepolita sit : atque eam artem civilem rationem, eandemque prudentiam licet appellare; cuius quidem disciplinet qui compotes sunt, non una modo ι aut altera Te separatim hominibus Com- .modare, ac prodesse, sed universam eorum gubernati nem suscipere vorunt: nec illud essicere solum conantur, illi privatim ut libere, ut tuto , ut iucunde , sed ut bene etiam , besteque'. publice vivant. Quamobrem eans, ac tam praeclari operis artifices , non ut reliquarum artium magistri laudibu* solum extollendi sunt, sed etiam, si modo dictu fas est in Deorum immortalium numero,
quibuscum humanarum rerum Procurationem propem dum communem habeant , venerandi, atque colendi, alisque horum artificum vestro in Senatu maxima omnino
facultas est, semperque fui x: id quod res ipsa declarat':
nec enim tanta, tamque opulenta, ac beata Civitas vel constitui initio potuit, vel deinceps tantopere augeri, &Crescere ; nec vero uno, eodemque statu , & tamquam habitu tot Rcula, id quod nullis gentibus, ut totius' veis tustatis memoriam quam longissime repetamus, usu evenit , manere , sine eximia quadam prudentia , si neque admirabili, ac divino cum Patrum vestrorum , tum veis sero , qui nunc eam talem, tantamque tuemini, ac regiritis , consilio . Ac video equidem pluribus , quam vos , gentibus aliquot annos dominatam olim esse Civitatem unam , aut alteram ; verumtamen libere enim dicam,
quod sentio) imperium bello partum 'pe feritatem, 'Pe
212쪽
pe violentiam , atque iniustitiam , fortunae quidem ce te temeritatem semper habet: at bene domi constitutares , sineque ullo Civitatis motu tot saeculoram diuturni
late firmata , una , eademque Reip. ratio moderata,&Concors, ea vero tota virtutis est, ae prudentiae. Itaque
in bello illae, atque inter arma cum stetissent, in pace, atque in otio conciderunt . quippe quae non rationera , sed viribus nixae erant: nec enim quietis, hoc est pare di vicissim, atque imperandi, artes didicerant: vos pacIS, id est iuris , atque sequitatis studia , quae vincula sunt Civitatis , cum domi coleretis , nihilominus foris belli gloria floruistis . Etenim cum civi Iis illa , quae modo a me appellata ratio est , duabus contineatur partibus , bellicarum, atque urbanarum rerum scientia, & tractatione; illi, cum bellicam laudem nimio adamassent opeώxe, alteram Reip. partem incultam propemodum relique xunt: vos utramque quidem, sed praecipuam, ut par fuit, maxime adepti , complexique estis . Ergo ex omni It Iia , tamquam e turbulento, ac formidololo mari aliquo, tanta hominum vis ad vos confluit, vestramque in Urbem sese, quasi in portum , refert, Vix ut iam Capere tantam multitudinem suis illa tectis possit ; qui cum e suis civis ratibus in vestram migrant, protectiores ab iniuriis fore domi sese vestrς advenas. , quam suae cives , certe confidunt . Maxima igitur laus vestrae Reip. vobisque marignis, clarisque in ea civibus debetur , quae in eo muneis re , quod de humanis omnino muneribus longe praestanistissimum sit, una excellat plurimum t praestant enim alii aliis virtutibus populi; vobis autem id uoum proprium, perenneque est , rem tueri publicam ; hoc est humanum 'genus animi ratione, non selicitate aliqua, quq casurria habeat necesse est , & v rietatem sortunae propriam . .
conservare; hsc enim & stabilis ipsa est , & diuturnitatem atque adeo, quoad res humanae ferre possunt, per petuitatem , quod vestra est Resp. consecuta, parere consuevit. Fortunati igitur cives tui . . Te uero equidem .
semper beatum , semper gloriatione dignum existima- . Oper. Lat. Bb i . vi,
213쪽
Vi, cum propter multas, magnasque virtutes tuas, antismi magnitudinem, continentiam , suavissimos , eosdemaque castitatis , religionis , pietatis plenissimos mores , dulcem illam tuam, uberemque dicendi copiam; tum v xo propter divinam illam animi tranquillitatem , atque aequitatem. Cum enim tot annos in hac post hominum memoriam clarissima Rep. summa cum gloria versatus sis ; cumque dignitatis praestantia quam plurimis sempellanteteris ; communis iuris aequabilitatem transisti numis quam , ac ne cogitasti quidem . quin etiam memini enim me de hoc ipso Bembo saepe audire cum tua re virtus multos iam ab hinc annos ad summam amplitudiis nem perduceret , tuaque praeclarissima patria ad istum honoris gradum , quem unum altissimum habet, ipsa te tollere cuperet, atque adniteretur, deque tua gloria laulicita esset; liberasti tu eam omni cura, atque aliis qui busdam, in istum locum magna quadam properatione festinantibus, cum antevertere possies, ultro cessisti. Μ gnifica vero laus honorem , tantum praesertim , cui supiditate c teri inflammentur, tam modice concupisce
re'; sed eadem tamen ipsa Resp. simul ac data facultas est, iamdudum tibi debitam , tibique reservatam digni tatem istam ad te scilicet eundem cupidissime detulit:
neque tamen , ne sic quidem ., εquabilitatem animi tuitu illam veterem amisisti; atque hoc ipso in honore ma- imo gerendo, cum gravitatem, ac dignitatem sic adhibeas quasi Reip. humanitatem, facilitatemque, ut tuam, Ietines- Ita nec civitatis maximae, clarissim que maiestas desideranda est ; nec optimi, pr stantissimique civis hu-' manitas requirenda . Quid , quod duarum maxime i signium virtutum , integritatis, ac prudentig tue , duos
esse certissimos testes videmus , paupertatem alterius , summam alterius tuam apud omnes gratiam , atque auctoritatem p Quo quidem ex testimonio intelligere omnes necesse est, ita te in Rep. administranda ad octuagesimum usque annum aetatem contrivisse , ut publicas res
sic procurares, ut tuas . sic autem ab iis manus abstine-
214쪽
res , ut ab alienis : ita factum esse , ut, cum tu sic antismum induximes tuum , ut bono civi gratis Reip. servienis dum esse statueres ; illa contra egregiae tuae erga se v luntatis tibi praemium , quod habuerit praeclarissimum . Iaudis , & gloris tribuere cupierit. Ac mihi quidem in te intuenti verum omnino videri illud solet, quod a sapientibus traditum est: aiunt enim homines ferreis alios, ali aereis, quosdam argenteis animis gigni: eme etiam paucos illos quidem, sed tamen nonnullos, quibus aurea animorum natura data est, iisque seorsum regendarum civitatum munus a Deo adsignatum : illos alios, quo sua quemque aut duritia, aut vilitas impellat, ferri : at vos ex illo aureo genere natura ipsos per Vos locupletes at que honoratos , ad salutem civium , populorumque inacolumitatem, vitamque Omnium quietam, & beatam O tos , nec honores Concupiscere, & divitias contemnere& generosarum volucrum ritu , caelum modo spectare , ubi vobis civitatum rectoribus , ac Conservatoribus cer eum locum, ac dissinitum e Te teneatis. Qus cum ita seis se habeant; tam praeclari hominum maximorum Coetus, atque concilii instituta, tam diuturnς Rei'. moderatio
nem , tam eximis Civitatis magistratuum descriptionem . opes. & copias, tum res vestras domi, bellique gestas, a populis, gentibusque aliis audiri, manareque ad posteros non iam ad vestram modo gloriam pertinet, sed etiam
ad eandem ipsam, in qua versamini, atque exercemini, hominum salutis curam : habebunt enim exterς nationes non modo, quod magnopere laudent, quodque admirenis
tur plurimum , sed etiam quod imitari cupiant, undeque exemplum petere possint, qualem eta optimam, firmi iasimamque Remp. ac statum civitatis maxime diuturnum , maximeque expetendum, Oporteat. Quare rerum vestrarum historia haec , quam Petrus Bembus Cardinalis viridem clarissiimus , idem scriptor unus omnium politissimus , scripsit, merito & flagitata iam pridem a multis est, & expectata temper ab omnibus. Quid enim aut ad
delectationem iucundius , aut ad disciplinam est enim. ' Bb a historia
215쪽
hiltoria viis magistra gravius, constantiusve esse possit, quam civitatis omnium Prudentissimq leges, mores, instituta, consilia, magnarum, Variarumque rerum casus, atque eventa, de omnium dulcissimo , elegantissimoque auctore audire; eoque ipso nec in mendacio gratiam queis rente , neC in veritate simultatem extimescente Fuit enim Bembi non illius modci purus,& elegans; sed antismus etiam sincerus in primas, ac simplex : qui cum summa iam senectute. patris vestri rogatu, vel iussu potius, res vestras gestas scribere agsrederetur , neque ad hanc qta tem . memoriamque nostram pervenire sese scribendo posse confideret; saepe mecum locutus est , & quidem crebro te appellans, cum permoleste ferret excludi sese tempore a tuarum laudum , tuique similium Commem ratione : qua nos re Commori iaciendum nobis esse duxi mus , ut eius historiam ad te poti stimum mitteremus, opti
mi scilicet senis, virique clarissimi, atque hominis diseristissimi plenas gravitatis, plenas auctoritatis , plenas dignitatis lucubrationes, ad sanctissimum itidem, e germa noque illo Platonis auro senem V in clarissima post homines natos Rep. principem , civemque unum omnium facundissimum . Accipies igitur tu illam , non a nobis quidem , sed a Bembo per nos tibi missam ; Patriaeque
tuae utrumque gratulabere : eadem enim res maxime
scriptione , ae memoria dignas ad historiam suppeditavit ; eadem gravissimum, luculentissimumque suarum rerum gestarum script rem, ac testem Peperit.
216쪽
Non eram equidem nescius , eum iam in locum
progressam esse virtutem tuam , ut amplissimo isto honoris, ac dignitatis pr mio diutius carere non posset . Cum enim superioribus mensibus , permultos dies ut tecum essem , mihi contigisset , facile , prς- sertim id curans, atque attendens, intelligere potui, noum do eximiam quandam , ac prope divinam animi, & ingenii in te indolem elucere, sed i s iam appMere virinsutis fructus; eosque , praeter aetatem ipsam, plenos , a que uberes. Itaque non dubitabam , quin Paulus Pont. Max. qui eo usque virtuti semper lavit, ut eam in alimnis ultro tam saepe hominibus illustraverit, passurus non effet , uti illa in suis inornata iaceret. Sed quamquam exploratum tu quidem, meritumque, ac prope debitum , summum istum honorem assequutus es ; tamen vel hoc ipso nomine , quod istud honoris insigne , virtutis prς-mium citius , quam avi tui , hominis sanctissimi , in te beneficium omnes dixerint, tibi plurimum gratulor, neque cuiquam concedo ; quamquam Omnium bonorum flagrare in te studia, & voluntates, certo scio; ut plus me voluptatis, ac laetitiae ex ea re cpperit; id quod ego tametsi pro mea in te, fratremque tuum, virum maxime illustrem , Cardinalem Farnesium , clarissimamque in familiam vestram observantia , mea ipse sponte feci μ- , tamen eo etiam non equidem magis . sed , nescio quomodo , libentius facto , quod excitarunt me litteraetus , quibus nihil excogitari potest humanius : invitas enim me non ad gratulandum modo tibi dignitatem .
217쪽
tisam , sed etiam ad eam tecum una Ruendam I in quis
ego cum suavissimos tuos mores , maximeque in m. Propentam Voluntatem tuam agnosco , tum dupliciter
laetor , & quod tantum patrocinium , quantum in tua esse auctoritate, ει gratia par est, promptum mihi, parastumque esse intelligo; & quod de tua bonitate, atqueis humanitate , tanta dignitatis accessione , nihil diminutum esse perspicio , tametsi numquam id quidem aliter fore , putavi . Sed ad illud redeo ; ut non modo istam tibi dignitatem gratuler plurimum, magnopereque gau deam , ne fortunam quidem honori tuo defuisse; sed
multo etiam magis ea re t ter , beatumque esse te pr dicem : ἀγαDς 16 ἀν-επαιμονῶν r Sic enim est proseis elo ; nam , cum fortuna bonis Comitatur , vix tum deismum laudem habet, & plausum; improborum autes , aut etiam obscurorum hominum , prosperitatis invidia . est comes. Quo magis enitendum tibi est, omnique cura νstudio , labore , industria perficiendum , ut hominum summam de te expectationem , quam prima tua isthaec aetas, tam vario laudis genere florens, tamquam ver fu turam anni ubertatem Ostendere solet, sic excitavit, non modo expleas , sed etiam superes. Perge igitur , qua coepisti, eadem celeritate, & cursu ad virtutem Conten dere ; neque de tuo pristino labore, assiduitate, diligentia , industria , quicquam remiseris : brevi enim & obis trectatorum voculas, si quae concitatae sunt, comprimes,& Pont. Max. amplissimique Collegii vestri, in te comptando , iudicium non comprobabis solum , sed etiam illustrabis ; perficiesque , ut nullum esse tam novum , tamque exquisitum honorem, qui in amplificanda dignitate tua extraordinarius videri possit, omnes & intellia gant,& fateantur. Qua quidem in re, pro eo quanti te tacto, stpe, multumque de te cogitans, gravem tibi coninstitutam esse adversariam video : est enim non ineptia rum modo, sed vitiorum etiam omnium altrix, & pro treatrix assentatio : ea igitur animum tuum, qui & natura firmus est, & educatione, ac disciplina coriobor
218쪽
tus, quamquam est ill1squidem remeraria datque impudens . fortasse nonnihir verebitur. Sed eadem tamen, si te , quς tua lubrica eib, ac Periculosa , tum potentia , qu et solet esse licentior, freta , adoriri te minime dubitabit; qu cum & fallendi, & impellendi omnes vias noverit, omnium temporum momenta teneat , omniaque ad voluntatem loquatur, omnes autem cupiditates exsuscitet, eadem iis ministret omnia, semovenda tibi a te est, pr cuique ab animo , atque auribus tuis eius praestigiae, &Zasi cantiones , removendae . Quod tibi quidem facilectu erit: est enim una, simplexque cautio : etenim, si eos audies, si iis aures tuas dederis, quorum monitis, ac praeceptis animus tuus excultus , tamquam astrum , enutet , ac splendet; si eos. qui tibi hactenus iter monstra. runt, duces habebi&; nihil errabis , atque ad virtutem , quamquam is se iam , quam celer Time pervenies. Verum sentio me ab eo, quod his litteris propositum suerat, aberrasse longius: fecisseque ins lentius , qui te , in eo praesertim , in quo gratula e tione magis utendum fuit , cohortari ausus sim. Sed dabis mihi profecto veniam , i tuae laudis, ac gloriς studiis ince : :, i in , si sim ardentius fortasse - elatus, quam tua summai dignitas, pudorque
219쪽
OUi alias quasdam ad te statibendi occasiones omi.
si, ne te in magnis Reipublicae rebus: vehemenister occupatum . magis impedirem , diuque mihi ab hoc officii genere temperavi ; nunc quum eas tulerit, ut tecum communicare aliquid debeam de iis . quae ad studia litterarum pertinent . , quibus te icto vati de , atque ex animo delectari; facere non potui. qui . statim ad te epistolam hanc exararim, . Hoc autem si aliis quis fomlle hoc tempore sinula .reprehendet, atque ineptum putabit, te non omnino i quae tua est humanitas ) contempturum confido . Quin tontra solet potius varietas rerum oblectare , & animum uestum gravioribus curis, assiduisque cogitationibus huiukemodi aliquis sermo e sinu Musarum promptus reficere, atque recre re . Quum igitur hic adolescentibus nostris , qui Graecet linguae perdiscendae studiosi sunt, Orestem fabulam E ripidis interpretarer , veni ad eum locum , ubi Helena persuasa ab Electra , filiae: Hermionae partes illas imponit portandi comam suam ea de causa C tam , ceter ue, quibus moris erat ea aetate mortuos munerari, ad epulcrum Clytemnestrae; ut honorem eum sorori haberet , seque magno dolore affectam esse ex acerbo illius interitu significaret . Post quae verba , quum Electra , plena admirationis , exclamet I naturaeque vim incredibilem esse in utramque partem aifirmet , sive boni aliquid , sive mali ab initio vitae illa hominibus dilargitur , ac statim , quod in universum protulerat, illi ipsi rei , de qua agebatur, accommodet: dixi, me putare, loqui
220쪽
ipsam de pulchritudine mimae , quam tantam suisse
ostendere vult, quemadmodum sane omnium sermonae illa ferebatur, ut facto hoc, quod unum maxime corrum pere ipsam, ac labefactare potuit, violata nulla ex par te sit: adiunxique in eam mentem venita Poetam, er ditum valde, atque ingeniosvin virum, magnopere verisimile en , ut quum in manibus Helene personam haberet , induceretque illam secisse , quod rationibus ipsius
magnopere contrarium erat , depravareque poterat id bonum, quo illa ceteris mulieribus antecellebat; cogitarit , an ipsi contigisset , quod aliis minore pulchritudine prsditis necessario eveniMt ; idque nullo modo fa- 'eium eta ostendere voluerit; quod multum valet ad famam pervulgatam de illa eonfirmandam ; constantique
omnium opinioni de eximia specie corporis ipsius reia pondet; simulque commemoravi, non me fallere, Gr Cas declaratiunculas aliter locum capere , & ab hac sententia discrepare , quarum tamen auctoritas apud me
nulla foret, quum multis signis intelligi possit, ipsas alicuius eta , vel plurium potius , qui superiore aetate vixerint . quum extincte iam ita in Graecia bonae artes eia sent, ut vix scintillae aliquae veteris eruditionis in ipsa restarent . Nam quod ille putavit hoc Electram protulisse, quia pristinam,& innatam malitiam in animo Heia Ienet mane e adhuc ex lacto illo cognovit; leve ad Adum, ac nugatorium me illud existimare ostendi, ad i dicandam naturae ipsius pravitatem , quae multis, atque insignibus facinoribus notata erat. Si namque, quod in terpres arguit ipsam secisse, eo animo, ac consilio Hel na fecist , in tenui re illa pecc ut, nec satis ivlta in causam exclamandi Electra habuisset. Neque enim decet
eam valde mirari, quum usitatum aliquid, quotidianumque fit : nec vocem eo tempore tollere oportet. Affinis enim tunc Helena illi culpae suisset , cui omnes mulier vulgo obnoxiae sunt: cunctae namque formae sus conse vandae vehementer studiose sunt: caventque quicqua L.
