De natura et causis eloquentiae disputationes tres opus posthumum auctore Joanne Baptista Noghera

발행: 1786년

분량: 219페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

ς3 DE NATURA sublatis artibus, veluti succisis viribus , Scmentis lumine detracto, ad primam erat pueritiam revoluta 8 Index sit ac testis ejusdem, ut ita dicam, naturae restitutio. Qu1 enim ad suam quasi maturitatem &perfectionem rediit J cogitando , explorando Sura ViSiones , novas formas confingendo pForte etiamnum puerasceret . Via expedita sunt veterum documenta & exempla . Hoc vidit in re architectonica Brunellescus , sin Statuaria Bonarota, in pictura Urbinas, in litteris Petrarca , Dantes , Pontanus . Tota summo ardore conquiritur, vestigatur antiquitas: volumina graeca, latina, Statuae, Signa , tabulae pictae, monumenta , rudera Omnia inspiciuntur, pervolvuntur, considerantur: forma , quae latebat, elicitur ad ejus imitationem omnis cura & conatus intenditur . Quae tibi non longo tempore rerum commutatio I Reviviscunt Athenae illae veteres suisque e tumulis consurgens Roma novos Apelles, novos Phidias, Prasiteles, Lysippos, Vitruvios admiratur. Nec sui Italiae

Virgilii, non Tibulli R Horatii desuere, &

Bruti & Caesares & Hortensii: ac , si Tullius desideratur scui tamen proximi sunt Ca-.sa & Badovarus ), occasio verius, quam facultas defuit; vel si facultas, illud certe possum de illis confirmare, quod de Atticis D mosthenis aequalibus idem Tullius, eos dist re non gene re perfectionis, sed gradu.

102쪽

ET CAUSII ELOQUENTIAE. ps

Atque hoc soli ne Italiae contigit λ Utinam

possem recensere nationes quotquot sunt rerum gestarum Sc bonarum artium gloria nobilissimae t Quum ' aurem nobis cum Gallo Philosopho res sit, Gallia certe non est tacenda. Sua, inquam , Gallia usque ad Franciscum I. quid fuit λ Dicere non audeo : de re, quae nunc agitur, audiatur ipse Philosophus : Alite Balaacum , inquit sal , nostra oratio soluta erat adhuc rudis re barbara . Quod si eadem Gallia evasit paullo post politissima ; si scriptores tulit omnis generis excellentes si novam addidit permultis artibus persectionem ac decus; si non una in re exemplum & norma ceteris nationibus facta est : dicat, quaeso , idem Philosophus, an

ipsa ex se se normam acceperit J an se solam

audierit ρ an sola sua sensa & cogitata depromserit J Sic enim erat faciendum , siquidem eximiorum operum dux est & auctor natura. At Gallia hoc sibi nec arrogavit unquam , nec arrogat: immo suos ipsa doctores commemorat, laudat artifices, quibus se dederit; profert exemplaria, quae suspexerit rneque id minus in eloquentia , quam in ceteris disciplinis . Et vero, quos non conSu luit illustres virosὸ quos non arcessivit λ qui bus

103쪽

roo DE NATURAhus pepercit sumtibus J Nec vivis contetita, confugit ad mortuos: commovit , ut ita loquar, superos & inferos, totum coetum eruditae antiquitatis tum latinae, tum graecae

Age jam, hoc qui facit, putatne optimorum operum magistram esse facultatem , an artem J ingenium , an doctrinam 8 Si. rursus mihi exempla regeris: primum, partem artis, inquio : ac de naturae dono quum agitur , quid 'opus est exemplis λ Sine his nequit natura esse liberalis λ Deinde si exempla sussi-eiunt, cur tot doctores acciti, consulti, constituti λ Itali sane confitentur, se multum adjutos esse a Graecis, qui Constantinopoli capta profugerunt: nec dissilentur Galli aliquid se auxilii ab Italis, atque adeo a Germanivaccepisse : omnes prius discipuli , post magistri .' Immo illud animadversum est, tum institutionem, tum reparationem bonarum artium Semper ab eruditione peregrina & veteri coeptam esse. Ac recte id quidem , ne dicam Mecessarie. Prius eSi enim Scire , quam agere z ac , si cupis ad locum aliquem incognitum venire , quid melius facias , quam viae peritissimos sciteris , iisque te credas duciabus, qui eo felicissime pervenerunt 8 Quo fretus , praesidio poteris jam, si vires suppetunt, ipsos ductores praeterire. Et quid aliud facium est , ut artes principio tenues & 'b

104쪽

gT CAUSIS ELOQUENTIAE. Iorscurae ad magnitudinem suam claritatemque pertingerent ΤNunc Vero, quum artes jam fere omnes perfectae sint, hac via, una hominum aetate, quaelibet gens maxime' agrestis Sc barbara posset gentem maxime politam exaequare :utique ex media rusticitate & inscientia posset intra annos non amplius quadraginta exsistere architectura, pictura, musica, mathematica , philosophia, Poesis , eloquentia, Omnis denique humanitas, omne genuS persectionis . Quid enim non, si congruens a pueritia institutio adhibeatur ac cultus J Quae enim alia causa est, cur una natio sit humana prae alia λ nonne eosdem impulos vidimus ex feritate ad humanitatem, ex humanitate

ad feritatem revolutosὸ Sit quidem hic plus ingenii, spectata majori parte, plus animi , plus imaginationis , quam illic ubique est

tamen aliquid; nisi sorte eos excipimus, quihus prae nimia solis vicinitate vaporavit cerebrum, aut prae longinquitate sanguis obriguit . Nec Boeoto aeri Epaminondae sui, aut Pindari defuere : nec alia regio ab alia vincituti virtute, sed numero: institutio facit , 'ut diversa penitus Videatur esSe natvra. Illud verius, ad operum perfectionem requiri non formam solum , sed etiam egregium Sc fortunatum ducem ; praesertim Sigens aliqua e barbarie extrahenda sit, vel ex μerrore revocanda. Ignava misit & vecors hu-

105쪽

DE NATURAmanitas se vix circumspicit, & pecudis ritu, quam semel adivit, bonam, malam insistit viam ς aut temere deflectit alio, inconstantiam sequens, non rationem. Auctor igitur opus est, qui non modo ostendat id, quod est melius, sed sua nos claritate percutiat . Tum vero ii, qui suis nondum Sunt consuetudinibus mancipati, se homines esse meminerunt, δc certantibus studiis ea efficiunt, quibus ipsa humanitas honestetur . Pulchra est eloquentia, pulchra est poesis, pulchra philosophia, pulchrae ceterae artes liberales e sed omnes haiant suos duces, quorum ope ad hanc persectionem Sc gloriam sunt progressae. Ex duce, ut in milites, sic in artifices Venit ardor animorum , & nobilis fidentia , &acris aenaulatio ; immo vero ipsa forma si non effecita de novo, at detecta, monstrata, illuminata, quam sequentes multi; & artem

3c aetate m suam decorarunt. Nec seculum decimum sextum vidisset tot artis Opera ,

nisi ii, cluos dixi, duces suo acumine suaque prudentia abditas jampridem formas ex anti-8uitatis i enebris eruissent, easque suo laboreaa tantan i lucem & amplitudinem prodaxis-4ent. Naikn ea secuta , quibus aut dux , aut forma de fuit, non tulerunt nisi greges artificum auit in obscura mediocritate jacentium, aut error ibus A lapsibus spectandorum. Quod de cult' ribus eloquentiae nescio an multo etiam sit deploragdum magis. Videmus enim,

106쪽

ET CAUSIS ELOQUENTIAE. Io3

qui maxime vigerent ingenio, eos ad maximas insulsitates & ineptias descivisse. Quod

si mala forma concepta animo tantum Ualuit, ut naturae bona corrumperet, non Valebit bona, ut perficiat 3 Ac si forma ipsa , ut ut perfecta, vix sufficit sine praeclaro duce , quis magnopere Solius naturae felicitati confidet JHaec atque alia multa jam prius arbitror clarissimo Philosopho & Academico fuisse cognita .' qui enim res tam vulgares & obviae latere possent tantae perspicacitati tantaeque scientiae 8 Nisi forte ipsum induxit suae naturae felicitas; quique dux artibus possit esse , credidit ab aliis sine arte fieri, quod ipse faceret. Rhetorica certe non eum vult adversarium, sed fautorem: ac, si nunc suam causam dixit, ut potuit, maluit illum sibi conciliare, quam redarguere. Et quantum sibi ipsa plauderet tanti viri ornata suffragio lSed obstant aliqua, quae, priusquam in artis complexum venias , debeant amoveri r ac primum est illud , suam cuique sequendam esse naturam. Quo quid convenientius 8 Natura scilicet exploranda, non modo factane sit ad eloquentiam , sed 'etiam ad quod genus eloquentiae facta sit a neque enim Bruti severitas fuisset Caesari accommodata , nec Caesaris hilaritas Bruto; uti nec Ciceronis copia Tacito, nec Taciti succosa parcitas Ciceroni. Sua singulis ingeniis, ut agris, est G Σ' - vis

107쪽

vis δc habitudo . Felix , qui hanc mature novit i Quid non efficiant studia, quae sint

commensa & coaequata naturae J Sin secus , ecce tibi illud informe chaos secum pugnantium elementorum. Ita sane: at quid hoc ad artem ρ An quia agri natura Sequenda est , idqo cultura deserenda ly oblitusne es artem eSSe natura partam , & aeque multiplicem atque ipsam naturam λ Immo ad hoc , ait Tullius sa), omnis ars effecta est, ut omniSextet naturae persectio. Quamquam & istuc recte accipiendum est, quod dicitur, sequi naturam. Etenim natura nonne saepe Vitiosa est, & corrigenda 8

obscura, 3c pertentanda λ flexibilis, & infle-Elenda λ Id quod in moribus patet, in quibus pariter dixit Cicero sb) sequendam esse

naturam; sic tamen, ut Suam quisque singularem sequens, a communi non discederet. Dixi ergo vitiosam : nempe nimis fuit au

dax Ic fervida in Theopompo; nimis frigida& poene frigens in Ephoro sc): 3c quid fuis

set de illis, nisi alterum cohibuisset Isocrates, alterum excitasset 8 Id , quod in Sulpicio & Cotta notavit Cicero, illum plus justo acrem fuisse , hunc sine vi. Ac naturae vitium tale est, ut nunc sit illi obsistendum,

nunc

108쪽

ET GAUSIS ELOQUENTIAE. Iosnunc in proximam virtutem declinandum icorrigendum certe: quod fieri nequit, nisi 'aliqua vis afferatur naturae. Dixi praeterea obscuram. Etsi enim quae dam naturae insignes se statim produnt; aliae tamen ita sunt tectae & involutae, ut nec ipsae sentiant , quam in partem suo pondere devehantur antequam hic , illic periculum sui faciant. Quis nescit Racinum coepisse.occos induere, quum tamen maxime ad cointhurnos Euripidis natus esset 8 Quippe saepius tentanda tellus, ut scias , quo potissimum frugum genere delectetur. Quid eae naturae, quarum est virtus multiplex λ' Altus & vehemens Horatius in lyricis: tamen dubites, utrum his aegrius sis c Titurus , an sermonibus pedestribus salis Scueritatis plenis. Camoenae rusticae annuerant

Virgilio molle & facetum sa) : at si rure nunquam exisset , quaenam facetiae jacturam AEneidis compensarent λ Aliqui , blandiendi

studio , naturam in arctum cogunt, eique dum metuunt vim afferre, incrementum &decus invident. Quid, quod multa & diversa requiruntur Virtutum genera, ut uno praestes λ Finge Demosthenem semper jaculantem fulmina : finge Tullium semper ritu fluminis decurrem

tem: Q L. r. Horati Sat. IO.

109쪽

2M DE NATURA

tem: jam non sunt amplius oratores persecti. Non orationis , non rerum potest varietati consulere, qui aliud atque aliud non sequitur scribendi genus . Hoc poscit vera eloquentia ; nec ita est contumax natura , ut hoc recuset. Nonne vides, ut Tullius, ad instar Protei, omnem , quam velit, perso

nam induat ; & quamvis sit pronus in effusam quandam magnificentiam , identidem tamen sit subtilior Lysia, & Thucydide poene pressior λ Aliquid simile videre est in De

mosthene sa), quem tamen constat naturae fuisse durioris. Etsi quae tanta est duritas , quam studio non vincas, quum ipse te possis e vitio ad virtutem convertere λNemini certe non utile suam, dum adhuc tenera est, Saepe & multum versare naturam,

sive ut fiat flexibilis , quod & in membris

corporis laudi vertitur; sive ut crebrius tentata, funditus pernoscatur : alterum poscit eloquentiae, ut dixi, varietas; alterum prudentia, ut in quo maxime valeas, in eo potissimum te exerceas; nec imiteris ambitionem, Seu potius stultitiam eorum, qui id sequuntur maxime, quod minime possunt asse- qui , dumque affectant laudem alienam, Suam

deserunt; ut illi Romae falsi Attici sue); &in Gallia multi Bourdalovii & Flechierii se

110쪽

ctatores sa), eo delati non judicio & natura, sed aestu populari. Quid de colonis diceres, qui nostrates fruges evellerent, ut Μexicanas, quas agellus non fert, capti peregrinitate consererent Τ Quanto melius illi , qui perspecta loci natura, sic domesticis dant fructibus operam, & delectantur externis, ut hisi habeant ornatum praedium suum , illis auctum & locupletatum. At ars habet semper aliquid timidi , coacti, impediti, quod naturam non sinit , ut Propertii verbis utar, in propriis honis nitere. Sic, inquam, est: quidquid naturam perficit, idem constringit ac premit . Qui primum discit pingere, aut saltare, aut tractare arma, fit multo timidior & impeditior ,

quam esset antea: ejus omnis motus est quOdam modo violentus. Ergo hae artes nocent δMane paullisper , donec alumnus sat fuerit exercitatus. Iam Videris, quanta ex ea violentia exsistat facilitas & fiducia & in omni actu praestantia . Iampridem exsibilati est illa digna harbarie dubitatio , ad victoriam

plusne conferret libera ferocitas , an bellica disciplina. Stare loco, servare ordines, ducis imperium exspectare, ad ejus nutum ire, redire, nunquam evagari, hoc enimvero durissimum videbatur , & contrarium maxime

illi

SEARCH

MENU NAVIGATION