장음표시 사용
131쪽
gag DE NATURArumque scientia . Et quamquam primo , u pote Academicus , Videtur loqui dubitanter, in hac ne, an illa re eloquentia sita sit, 3 nunc plus uni tribuat, nunc alteri perspectis tamen omnibus, nihil potest esse dubii, quin ille velit non partem , aliquam , sed Omnium omnino partium complexionem. Quid enim aliud sermonis series , quid rationes , quid facta ipsa denuntiant λ In quo erravere non pauci, qui unius rei opportunitatem intelligentes , nec attendentes neceSSitatem ceterarum, Solam sumserunt alii naturam , alii exercitationem , alii scientiam , ac sciderunt pulcherrimum eloquentiae quasi corpus, membra separantes. Nec prudentius fecerunt ii , qui unam ferme artem secuti, non eloquentiam, sed quandam eloquentiae larvam complexi sunt . plusque rhetoricae nocuerunt inconsulti fautores, quam adversarii. Hos igitur excutiamus , si placet ς Sic tamen , ut , dum eorum detegimus labes, errores non la
Redeat nobis in mentem Gorgias , cujus deinde similes exstitere quam plurimi , &vitiis magis, quam virtutibus similes. Atque
illius rhetoricae qui monumenta recolat, quatuor inveniet ejus fuisse vitia, iis partibus, quas fecit Tullius, i respondentia : ut nempe, ipsa esset tenuis; & fideret se solam eloquentiae posse sussicere ' & prava exercitatione uteretur; nec putaret se indigere aliunde adscita
132쪽
gr CAUSIS ELOQUENTIAE . aista sectentia. Quorum tria priora primae orationis parti , postremum Secundae licet . attri
Atque ut ordiamur a primo, Gorgiae sane opera ars rhetorica evasit multo apparatior& grandior, quam esset antea r sed .quid ne cesse fuit, ut se statim perfectam putaret & diceret 8. omnesne habet virtutes, qui plures habet in Eam certe modestiorem facere debuerat praeteritae inopiae recordatio . Et Vero , suas inter opes & copias quot adhuc-illi quanta deerant i Deerat certus ac definitus orationis ambitus, & modus, & numerus :deerat accurata morum & motuum animi descriptio : deerat, opinor , 3c amplifica- tio gravior , ac sorte etiam ordo , 3c partitio , definitionesta rerum , & praeceptorum. causae desiderabantur. Quae quidem penuria supplenda fuisset potius , quam ridenda , &philosophorum non despicientiam, sed subsidium meruisset, nisi cum tanto fuisset fastu& gloriatione conjuncta. Illud vero, quod rhetoricae persectioni ma--xime defuit, sunt exempla , sine quibus ars. quaelibet manca, obscura, imbecilla est. Leges .enim & praeceptiones nudae, quantumvis certae & accuratae, quid aliud exhibent, nisi adumbratam rerum imaginem P Tollantur tabulae pictae; tollantur aedificia eorumque designationes; multum ne de pictura intelliges, multum de archited tura, etiamsi doctissime de
133쪽
altera disserat Vinciensis, de altera Bonar taὸ Uides aliquid , sed quasi septum nebula, exile, confusum, abstractum a sensibus. Ex uno artis opere longe clarior , quam ex omnibus disputationibus elucet forma pers - ctionis. Quamobrem nec. Horatius dubitat doctissimis praeceptis philosophorum anteponere illas Hectoris , Achillis, Paridis, cete--rorumque imagines ab Homero expressas sa),
, quid sit pulchrum , quid turpe ,
quid utile . quid non, Plenius di melius Chusippo re Cran
. Immo hine alia sequuntur commoda longe ma-- Tima, ut & demittantur animi ad modestiam, & erigantur ad amplitudinem, & ad omnem ubertatem secundentur. Nimirum quisque si bi est magnus, donec se cum majoribus metiatur; sicuti rana illa AEsopica, nondum Vi-So bove; camporum erat primum decus &incrementum. At sint nobis ante oculos oratorum summa fastigia. Quae dignitas 'sententiarum s quae rerum copia & electio & distributio , quantoque in lumine i ut primo
statim orationis aditu capiunt animos, Vel percellunt; & nunc contendunt pugnaciter , nunc blande se insinuant; acres sine temeritates ab Lib. I. utit. I.
134쪽
gT CAUSIS ELOQUENTIAE . rattate , cauti sine timore, ubique Varii, nec 'sibi illaequales, semper decori memores, nunquam opportunitatis obliti , cum suavitate graves, cum dignitate festivi, mudo sine abjectione legentes terram , modo sine tumore nubila superantest Enimvero hic obstupescat necesse est , . & remittat spiritus :, qui eloquentiae apicem jam se cum suis regulis pu-.taret attingere. eblabet tamen, quod sibi valde gratuletur:
non enim hoc modo minuitur, nisi re vera ut magnus fiat. Ipsa, quae in alii 'Mernitur, amplitudo, modo animum idoneum nacta sit, ut in moribus, sic in artibus quodam modo generat amplitudinem , decor decore in , Suavitas suavitatem . Quales fere quisque cogitationes accipit tales reddit. Ac si M. Piso & T. Pomponius percellebantur animo ,& nescio quo modo videbantur sibi. esse alii, quum haud procul Athenis ea spatia peragrabant, a Platone, Speusippo, Xenocrate, aliisque viris clarissimis frequentata sa); quid
futurum .est nobis', ipsa hominum eloquentiSsimorum opera contemplantibus 8 Mera ibi
erant phantasmata , muta Sc inanima monumenta, quae Obscuram & tacitam summorum virorum memoriam revocarent. At nobis , dum oratorum scripta pervolvimus, ipsa adri
135쪽
r3x DE NATURA est , ut ita dicam , magna eorum anima et sub nostris oculis & inter manus mens illa excelsa, consilium, ardor, magnanimitas rei viviscit. Et quis est, qui ex tanta amplitu-
dine non crescat, non ardeat ex tanto incen-
, dio J Dicerem etiam , quanta hinc seges inventionis texsistat , nisi jam esset superius explicatum. Immo hunc esse arbitror potissimum artis fruictum, ut ejus duili u & observatione, tota quanta est, exemplarium dignitas pernoscatur Quod qui sit assecutus , dimittat ,
per me 'licet, omnes rhetorum libellos r nisi si quis . est Tullius aut Longinus , quorum scribendi genus possit exemplo esse. Nostri jam doctores sunto oratores, historici, poe- , tae, qui nos alere possint, & fecundare. Nunc ad Gorgiam si redeo, omnia reperio partim conditione temporum , partim rheto- ris ipsius vitio miseranda . Nondum sevi felicitas tulerat illa clarissima eloquentiae lumina, quae posteris aetatibus praelucerent. Abiei rat jam infantia; sed plena & matura dicendi scientia non advenerat: nullus adhuc fuerat visus heros , qui toto vertice Supra α- set. At si deerat exemplar integrum erant, tamen , ut vidimus , quam plurimae partes' dispersae, quas felix natura, & ars inchoata, atque adeo provecta protulerat. Cur emgo nobilis rhetor eas non collegit 8 cur non
composuit λ Noa erat tum Prodicus λ non
136쪽
Thucydides λ non Pericles λ non multi alii λ
Unus Homerus nonne talis ac tantus est , unde omnis pCene eloquentiae specimen sumi posset Nec aliter, opinor, secit Isocrates, quum artem , quam derisit Gor ae adversarius , paullo post aemulator perfecit. ' Perbrevi sane tempore artem videas ex manca integram, ex inopi copiosam, gravem, prudentem, ta .li instructu & comitatu, ut non modo placere sapientibus, sed ipsos posset eloquentiae principes producere . Etsi non inlicior tantum fuisse Isocratem, qui discipulos augeret suis non minus exemplis , quam praeceptis , rhetor proinde , atque brator magnus . Sed numquid parvus ac spernendus Gorgias P Immo ingenio sorte uberiore , Jc magis iacto ad grandia: sed sua levitas & plausus multitudinis illum sustulit : unde alterum fluxit in
artem vitium, arrogantia. Rhetorica eo se magis contenta, quo minus videret, quid sibi deesset; eo audacior, . quo magis hinc esset inflata favore populari , hinc irritata notatione sapientum , quid non sibi Aribuit λ Philosophiam parentem suam non deseruit solum , verum etiam despexit sa). Ipsa sola erat digna, quae coleretur ab omnibus: ipsam omnes dignitates &
-ca V. Cic. I. 3. de Orat. c. 19.
137쪽
iai DE N/T U R A venustates & gratiae sequebantur. Quid erat, , quod ipsa non posset efficere praesertim quum quaestuosa δc cupida facta est λ Finge tibi Athenas, veluti quasdam nundinas captiosis vocibus personantes: Si quem movet dicendi gloria , .ad nos properet: hic copia est, hic suavitas, hic magniloquentia, Suadae hic quinta pars. . . . At mecum avara fuit natura , deest ingenium. . . Quid ais 8 artite trade: nos nostris praeceptis possumus vel infantiam reddere disertissimam Hem l gravisne rhetori haec Sunt, an circumforanei pharmacopolae λ Cujus ostentationis etsi accusare non audeo ipsum Gorgiam, tantum virum ea tamen est, ut in ejus schola nata videatur. Ars enim tanto clamOre celebrata, quid mirum, si etiam creditaeSt, Oratorem posse invita, ut ajunt, minerva fabricare Τ In quo philosophis data est
multo justior ridendi causa. Ad alta eos dirigas, quibus non est vis se humo tollendi 8E quovis stipite, uti statuam, sic oratorem fingas, quem in curia atque in , sero coli ces JEt quem oratorem J Audite , audite artis prodigia. Oratorem , inquam , de omni re ,
quam quis posuerit, magnifice ex tempore
disserentem sa). Illudunt hi nobis, opinor,
138쪽
ET CAUSIS ELOQUENTIAE. Iasrhetores, aut insaniunt, aut eloquentiam penitus ignorant: nisi si forte habent Circaeum aliquod poculum , quo , uti olim ζx homine
pecudem , sic e pecude non hominem tantum , sed Mercurium Sc Minervam faciant. Nam quae ista est ars, ut ut persectissima, quae tantam pariat tamque promtam Sc repentinam facundiam λ Haec dicendi est, an vero audendi scientia8 In quo irasci merito possumus vel ipsi Gorgiae, qui primus in hoc se discrimen commiserit, jusseritque ponere, quid quisque in ipso temporis articulo vellet audire. Hos ei spiritus dedit fortasse suorum auditorum inscitia. Sed quid , si Socrates aliquis interesset J Disertissime Cecropidarum, diceret, num id, quod Scis, potes e vestigio bene, ne dicam mirabiliter, explicare λ num nihil est omnino, quod nescias 3 Istos enim Hippias scientes omnia rudis homo suspicit, doctus despicit: id enim qui profitentur, Ostendunt se nec fines nosse rerum cognoscendarum .
Fuerunt, scio, nec ita pauci , qui nullo
sumto ad commentandum spatio, de re qualibet versus quam plurimos ad nutum funderent. Nec illud addam, plerumque ea, quae primo visa essent mirabilia, postmodum nec tolerabilia comperta esse: poet S Vero, quos habemus omnium excellentissimos, id nec fuisse ausos, nisi sorte exiguum quid, hortante occasione, laetitiae aut bilis causa. Hoc,
139쪽
136 DE NATURA ajo, magnum esse poetae ab oratore discrimen . Quum enim utrumque studium maxime viguit, multo fuit facilius, teste Tullio, reperire bonum poetam, quam Oratorem. Et quamvis ille arctioribus stringatur numeris , vagatur tamen licentius, ac sine piaculo certos ingreditur jam provisos locos: Suam autem regionem, satis habet, si attingat, non.
metiatur . Quid , quod cantus ipse plus fervoris addit, & largitur temporis λ quid, quod
poetica suavitas corrumpit mentis judicium JA Musis una fere poscitur delectatio . At orator & tanto lenocinio caret, & severius tractatur, ut debitor . Nec tamen nego esSeposse , atque adeo fuisse cum poetas , tum oratores, qui & manerent intra praescriptos terminos, & subito magna sive poetica, sive oratoria laude splendescerent: quod de Antipatro & de Archia confirmat Cicero: de Cicerone autem ipsae sunt testes aliquot elO-quentissimae in Catilinam δc in Antonium
conciones . Quorum tamen materia nec auctori accidit plane improvisa ; nec forte res fuit eodem stilo scripta, quo dicta; ac denique eam expresSit opportunitas, non temeritas .
Sed ne figamus odiosos limites ingeniis celeberrimis, acutissimis, rerum innumerabilium scientia instructissimis; praesertim si acerrimo animi sensu , tamquam vento secundissima deserantur . Sed copiosos ali oratorum gremg I
140쪽
ΕΤ CAUSIS EDOQ - . ra ges, qui ab arte sint parati id facere per Iu-dum, Sedato animo, Donne Vmania est, quae Censorum edicta, vel potius ellebori vim totam requirat Z ex haci disciplina graculi prodeant , qui non eloqui sciant, sed nesciant tacere; recitent quasdam magistri formulas; in communibus tritis se locis jactent; meram delibent rerum superficiem, , digni propterea illo acroamate, quo Phormionem Ornavit An-' nibal de bellica re deque imperatoris ossiciis garrientem sa). Atque hinc factum est, ut grave ac verendum Sophistarum nomen, quo prius decorabantur diserti homines, & rerum publicarum moderatores, simul ac hi rabulae
usurpare coeperunt, repente Viluerit, non secus ac Luciani tempore barba & pallium philosophorum . Nec probrum haesit in nomine, sed in artem, quae pareret haec mostra, sensim defluxit: quid enim despectioni propius, quam ostentatio ΤAt vidimus, unde orta sit haec intempestiva facundia: videamus nunc, quibus sit praesidiis roborata. Praeceps videlicet exercitatio
perfecit mirabilem illam male dicendi facilitatem, quam inscitia & vanitas & jactatio ingenii inchoaverat . Prima laus ejus erat , non qui melius sed qui citius diceret. Age