장음표시 사용
121쪽
II 8 D E N AT λ a 'bernavit, mentem docuit suis uti opibus , frui alienis, sollertia vincere jejunitatem rerum , asperitatem omni suavitate mitigare . Haec , quae persecit nobis Platones, Demosthenes, Tullios, ceterosque divina facundia omnibus seculis admirandos ; hominibus autem non maximis tantum addidit roboris ac dignitatis , ut nec a summis despici & a populo magna cum voluptate & approbatione possent audiri. Ο ara praeclara atque perutilis, quis te non colat, qui nou
rit 3 quis cultum , elegantiam , humanitatem diligat, quin sit studiosus tui λ Apud omnes
politas gentes sic tuus stet honos, ut eloquenti se' ac philosophia jam tibi desinat invidere eam laudem, cujus ipsa sit particeps ἰmemineritque bonae parentis esse filiolae suae forma & existimatione gaudere
122쪽
Si talis est rhetorica, qualis modo descripta est, sagax, certa, perfecta dicendi magistra; cur eam tam valde, inquis, philosophia sanior exagitavit 8 At si talis non est, cur, inquam, eadem philosophia tantum operae Sc laboris in ea complenda Sc explicanda collocavit Θ Quum tu approbationibus satisfeceris , ego objurgationibus respondebo. Tametsi non hic utar meo jure: nec ullum aibseram invidiae sensum, quo forsan tacta philosophia suerit s nescio enim an esset omnino Stoica ), quum alio dilabi suos alumnos vidit, & partem gloriae , quam teneret, in
rhetoricam primo discipulam, mox aemulam derivari - Sed absit omnis summorum virorum nomini adversa suspicio . Dicamus po--tius non ita unam eandemque semuer fuisse rhetoricam , ut non & probari redie potue- rit, & reprehendi. Nec vero hic opus est Coracem memorare, pejoresque ex malis, ut ajunt, ovis exclusos pullos, qui dum blando vellent cantu clarescere, stridore suo risus omnium provo-
123쪽
carent. Quibus consonant Latini rhetores , Sive quos Crassus otiator expulit edicto Cen
sorio sa); sive quos Auctor dialogi de Cau-
Sis corruptae eloquentiae multo sale perfricuit , artifices impudentis & stultae loquacitatis . Maximum cujusque artis opprobrium tales sunt discipuli & magistri. Sed illos, &illorum similes sinamus, quaeso, hinc procul in suis caveis crocitare. Nobis multo satius fuerit respicere ipsum Gorgiam, quem Veteres philosophi habuere sibi propositum , do-inum , facundum , ingeniosum virum , quo maxime crevit nostra haec dicendi scientia ,& forte fuisset persecta, nisi eximiam pulchritudinem graecula quaedam levitas corrupisset . '
Rhetoricae squid enim dissimulem λ ) cultore Gorgia, idem, quod Helenae illi timo-
- Sse contigit. Ut primum se divitem Sc spe- .ciosam Sensit, amatoresque conspicuos nactat est,r optimates , magistratus, duces ; altius subrexit talos, coepitque placere sibi, Se au'-dire, nemini parere velle, res serias neglige-- Te, Suo quasi . mundo muliebri occupari , superba, Vana, luxurians, desidiosa. En multiplex rhetoricae crimen, invidiosum. Sapientiae, ipsi eloquentiae poene fatale . Quid i -- tur faceret gravior philosophia Istamne si
124쪽
ET CAUSIS ELOQUENTIAE. IIIneret, ut ita loquar, puellam levem atque degenerem impune cum suis illecebris exsul . tare ρ Immo vero in ipsam invecti sunt non acerbi solum adversarii, qui odissent, sed 'etiam moderatissimi Socrates & Platones, qui eam unice diligerent , nec salibus & irrisionibus pepercerunt. Id quod fecit & Tullius,
rhetoricam mordens , siVe quae necdum esset
persecta , sive quae a sua perfectione desci-
Nec nos, . tantis ducibus, verebimur padtes omnes debiles aut labefatias hujus, quam tuemur, artis aperire ; non quidem Academico more , eadem de re disputantes in utramque partem , sed 'libere & ingenue , ut - probavimus , quae laudabilia visa sunt, sic - nunc contraria refellentes . Ex quo exsistet illud causae, quod promisimus , complemen-- tum, immo & hic erit fructus potissimus , ut, quum Viderimus, quid sapientes impro-- haverint, quid requisiverint, intelligamus ,
quibus rebus ars peccare possit , quibus caret 'Te non possit, ut sua constet eloquentiae ple-
, na & absoluta persectio . Ac si quis vellet - aliquam facere totius materiae idiVitionem. , artis crimina facile posset ad haec duo capi in redigere primum , quod, ipsa fuerit im-t perfecta simul .& arrogans alterum , quint. multis 'se adjumentisi destituerit. necessariis ἰ. Atque hqc quidem potissimum est; illud au-- tem. multiplex. . utrumque magni momenti. :
125쪽
ra DE NATURA . 'id quod, statim ac indicavero censorum mentem & consilium, explicabo.
PRIΜUs rhetoricae insectator ecce tibi apud Platonem Socrates: quantus viri Apollinis, ut Munt, oraculo, Graecorum sapientissimus. Ipsum si audis, ars haec est prorsus inutilis, puerilis, atque adeo. prava , quippo conflata sallaciis ad homines decipiendos. At si nuda tanti auctoris verba recipimus, quo bibit etiam philosophia J Is enim non tam assertor Sententiae suae, quam eversor alienae, suis atque Metiis jactavit praecepta rhetorum, ac placita philosophorum ; immo &omnem scientiam; quasi vero unam ipse coleret & amplexaretur inscitiam . Quo quidem nihil videtur indignius Sc rerum & minis dignitate. '
At in hujusmodi judiciis videndum scili
cet, quid contra rem dictum sit, quid con- tra e S Vitia, aut eorum, qui utuntur . SO cratis via S ratio fuit peropportuna tem porum Suorum seu excutiendae inertiae, Seu confidentiae coercendae. Quid enim erat illud tum rhetoricare, tum philosophari, nisi certis magistrorum d uiatis se se addicere ZErant igitur agitandae res , quae pro Veris,hRberentur , , mentesque. a Suscepta opinione adi judicium . rationemque revocandae . Prudens agitatio urinam non . paullo post in zimerariam. Pyrrhoneorum insitantiam decli-
126쪽
ET CAUSII ELOQUENTIAE . ra nasseti Erraret Vero magnopere, qui eandem agit tionem pro . damnatione sumeret enisi si philosophiam quoque a. Suo parent optimo putat esse damnatam . Utique malam , inquies. Et ego malam dico rhetor, cam: addo, arrogantem, cui libenter eo plura detraxeris, quo sibi plura tribuerit. Iocari. utem arbitror Socratem, quum dicit stis, Omnes in eo quod scirenx , satis e se eloquentes. Ac reiste Cicero dat quidem neminem esse posse eloquentem in eo quod nesciat: sed negat ad eloquendum satis esse scientiam. Quid enim crebrius, quam hominea videre , qui nesciant artem proloqui , quam tenent funditus exercentque λ ex ipsis philosophis quam multi sunt, ac Stoici in primis, subtilissime rimaentes singula, i nuissime disputantes λ Aliud quippe est sic dicere, ut homines intelligant, aliud, ut d
lectentur & admirentur . . . a
Frivolam vero & puerileni rhetoricam qui
dicit, eos aspiciat, qui tanto studio tradiderunt, Isocratem, Aristotelem, Tullium. Horum, credo, amplitudo coovicium istuc excutiet . Et sitne res nihili, quae cinius homi- , num, Sciat non delectatione solum , sed etiam admirati e perfundere λ Hoc qui sentit, non
medullam inas'xit Su Vae, sed aliquam: ir
127쪽
ra DE NATURA At haec Suada fallax, versuta est, infestaveritati. Quam accusationem acriter intendit Lockius in suo specimine philosophico l. 3. C. I . , arte illa conquerens perverti judicium, cupiditates suscitari. Quid nos λ negabimus λat res convincit. Quid ille δ earn extermina-hit 8 ergo etiam philosophiam & picturam 8c musicam, & artes prope omnes, erroris pariter & sceleris administras ; immo & universum Sexum muliebrem , cujus cum illecebris artem nostram comparat . In quo oblata est simul cum accusatione defensior ostenditur enim , , magna' detrimenta rebus etiam
utilissimis adjacere. Eloquentia fallit, inducit , impellit in fraudem : at , ea si desit , quinam splendescet veritas qualis 3c quanta est λ qui permeabit in mentes ab ipsa alienas qui alliciet agrestes animos, avellet a cupiditatibus, ad ossicium evocabit J Magnum
illa societatis & vitae non solum Solatium , sed 'etiam adjumentum : sin autem nocet , non rei est vitium, sed utentis. . Socrates tamen prostravit' ' hetoricam in Platonis Gorgia. At quam rhetoricam Τ GO gianam scilicet , quam nos nec Sequimur , nec tuemur . Quamquam Socrati interce-
.dit Tullius sa), nec eum sinit de G8rgia triumphum ducere Tota enim illa pugna
128쪽
eyt commentitia : atque ut verus Hector falsum Achillem, sic ibi verus Socrates falsum Gorgiam devicit, vincendus forsitan , si verum adiisset . Audisses eum rhetorem, qua copia, quo acumine causam suam propugnareti sed maneat Socrati vi ictoria: an omnis iccirco rhetorica abjecta est . Nonne & Isocrates rhetoricam Gorgianam perculit , ut meliorem excitaretὸ nonne, qui ejus esset irrisor, paullo post factus est commendator doctor 8 , Quod si, ut aliqui suspicantur, Socrati ma-.gistro . suo ea sensa aiunxit discipulus non impar Plato, nae hic lepido munere Leontinum rhetorem remuneratus est. Unde enim Plato.
sumsit copiosum & magnificum, & plus etiam quam satis est, figuratum dicendi genus, teste Longino , nisi ex ipsa , quam derideret, palaestra Gorgiae J Festiva insectatiot ancrius illum carpere, quem studiosius imiteris. Ex quo patet, non artem traductam esse , sed artis arrogantiam & levitatem: id quod fecisse arbitror etiam Philosophum Parisiensem, sicubi visus est de regione deflet tere . Sed quidquid dixerit sive Socrates , Sive Plato, cur magis credemus illis refragantibus Gorgiae, quam Isocrati suffragantibus λ Atqui Isocratem, rhetoricae perfectorem, doctorem , cultorem, ut Tullii verbis utar sa), .diυinus
a De Optimo Genere Oratorum c. 6.
129쪽
1,. 'D g Ar U R A auctor Plato Ddmirabiliter in Phaedro thisis dari fecit a Socrate . En igitur hinc ars dea pressa, hinc in caelum lublata, ut illud intelis ligas, quod saepe jam dixi, viris sapientissio mis artem ipsam probari maxime, ejus dum taxat vitia improtari .
Tullium vero miror, siquis rhetoricae oso rem aut contemtorem existimet . Nam quid foret illo inconstantius, qui eandem rem odisset, diligeret, laudaret, vituperaret , rejice rei ut inanem & noxiam, reciperet tamquam utilem & necessariam ρ Quid enim ejus omnes libri significant, nisi summum ejusdem '. rhetoricae studium, amorem, commendatio
nem λ Ae si quando illam respuit; id agit
aut personam gerens alienam, aut morem seisquens veteris Academiae .' saepe vero non eam
spectat o summis auctoribus consectam , sed a levibus sophistis vitiatam. Id quod clarissime ostendunt ejus egregii de oratore libri. Ubi enim acrius in rhetores invehitur eo
usque, ut eos clamatores, praecones, opera
rios ridiculos, atque adeo perridiculos appellet . Omnesne rhetores 8 etiam 1socratem λetiam Aristotelem ρ . . . Immo ipsum audi Tullium diserte profitentem fri, horum se vestigiis institisse , omnem antiquorum Apistoteleam ct Isocrateam rationem esisse complexum.
G ad Famil. epist. I. ad Lentulum .
130쪽
gT CAUSIS ELOQUENΤLE. Ia At fecit hoc sorte ad solam vetustatis memoriam . Quid ergo eandem rationem commendat adolescentulo viri clarissimi & amicissimi filio sa)8 quid item commendat Tulliolo , suo amori suisque deliciis 3 quid hujus
gratia in Partitionibus oratoriis omnem rhe-
toricae veluti succum expressit ρ Haecne sunt hominis sterilem tantum cognitionem offerentis, an uberem fructum exspectantis 3 Ac siquidem rhetoricae essent solum distino guenda genera, & alterum quidem justis vituperationibus relinquendum, alterum ab in justis vindicandum , jam prope consecta res esset, expositis in utramque partem sapientum judiciis : sed 'quoniam suadet utilitas ea, disceptare singillatim, quae rhetoricae crimi- ini data sunt, id agam bona fide. eoque ad accusandum utar potissimum auctore Tullio, quo defendi : quis enim melior J In quo etiam apparebit hominis constantia, & cum Socrate & Platone , quos semper suspexit
Tullius, magna consensio. Atque ut res tota pateat, est nobis paullo altius repetenda.
Hic igitur orator philosophus Sc sua Octus experientia , 3c graecis imbutus litteris
ac latinis, quatuor rebus essici perfectam absolutamque eloquentiam non semel in Rhetoricis suis posuit , natura Videlicet , arte , exercitatione, & rerum plurimarum maxima