De natura et causis eloquentiae disputationes tres opus posthumum auctore Joanne Baptista Noghera

발행: 1786년

분량: 219페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

18 DE NATURA scilicet natura visa est hominem aut belluam aut domum voluisse pingere: rem inchoavit,

effecit aliquid non invenuste ; mox abjecit quodam modo penicillum, opus deseruit. Neque hic picturae , neque illic eloquentiae est vera forma, sed formae quaedam initia. Natura indicavit, quid posset fieri; sed naturaenotatio & animadversio artem simul Sc formam peperit, ut ait Cicero sa), 3c res ipsa

declarat ἰ

Ut evim sit plena & absoluta forma, requiritur, ut partes ejus singulae exylorentur; colligantur, quae sunt dispersae; quae confusae, ordinentur; quae vitiosae, ejiciantur; suppleantur , quae desunt; perfectionis nullum omittatur genus; nec solum, quid bonum aut pravum sit, sed etiam, cur sit, explicetur: nec taceatur ratio Sc Via, qua facillime certissimeque ad omnem omnium Virtutum comprehensionem possis perVenire . Jam quaeso te, haecne tu omnia ex illis lineamentis intelliges J Immo vide, quam parum intellexe

rint illi acuti & seduli & doeti philosophi,

qui primi artem dicendi 8c formam.tradere Sunt aggressi. Testatur enim Aristoteles b),

eos omnino ad exiguum quid progressos esse Ac si volumus monumenta vetustatis inspi-

ab L. a. de Orat. c. 8. b De Sopbist. Elench. c. tiis.

82쪽

ΕΤ CAITII ELOQUENTIAE. spicere , inveniemus eandem artem & formam non Solum compactam esse particulis

undique desediis, ut de Promethei homine tradit fabula; sed particulis etiam multorum industria conquisitis. Empedocles enim prima rudimenta attulit, Protagoras communes locos, Gorgias figuras illustriores, Thrasymachus modum quendam Verborum ac numerum. Quid digressiones dicam, quae tantum aliquando splendorem asterunt orationi J quid partitiones tam saepe utiles ad docendum λquid illa, quam Cicero vocat magnum eloquentiae decus ac robur λ quid amplificatio gravior 8 quid morum descriptio λ quid aflectuum implicatio, Variatio, oppositio J Nec vero, quum eloquentiae dicitur perfector Isocrates , putandus est nihil Aristoteli , aut I heophrasto, aut Tullio reliquisse : nec hirursus tam aut Sa 'ces aut diligentes . putandi sunt , ut nihil amplius Quintiliano &Longino & ceteris dicendi artificibus super

Age vero, quid dicis λ nobis nil opus esse tot doctoribus Sc doctrinis J Quonam id modo λ Nos uno intuitu videbimus eam formam integram , quam tot viri , nisi diuturnis conjunctis observationibus hon viderunt 8 Totus, credo, flos animi Sc ingenii noster est. Nos boni, si nec scimus ipsi, quid simus; nec quid sint artes , quibus fruimur; nec quantum iis, qui praeiverint, debeamus i En

83쪽

e M DE NATURA

scriptor ingeniosissimus quid denuntiet H :Neque est tam acris acies in naturis hom num. O ingeniis , ut res tantas quisquam nisi monstratas possit videre. Mutata est ratio , inquies : Veteres carebant exemplo: nobis in promtu est plena &perfecta serma in Demosthene, in Tullio, in ceteris oratoribus praestantissimis. Hoc , inquam, non dicet sane, qui dixit, Senti υi

vide , o dic, quod υis. Sed fac dicere: illud

tamen est confitendum, tam magna exempla futura non fuisse , nisi prius ars exstitisset . Et quis possit dubitare, quum videat artem Sc eloquentiam eodem sere gradu processisse, neque hanc prius, quam illam fuisse persectam JOstende enim si potes, hanc perfectam eloquentiam aut Athenis ante Isocratem, aut Romae ante doctrinam sum tam e Graecis. Sed esto, ut libet, in exemplis forma tam absoluta, qualem in suo oratore Cicero fatetur se intelligere & optare potius, quam us piam contueri . Istucne satis Θ satisne , inquam , est pictas Raphaelis tabulas habere sibi propositas, ut picturae forma & persectio

teneatur λ satis, videre pulcherrimum aedificium; satis, audire suaVissimum concentum, ut architecturae & musicae sis intelligens λ Spectatores & auditore interroga; interroga teipsum,

84쪽

ipsum, nisi forte didicisti. Gaudes, miraris, clamas, Euge, bene, bello, nihil melius. Errat tibi in mente imago iliqua pulchritudinis, Sed confusa r. ac male tibi, si jubearis illam dicendo explicare i haerebit aqua, aut abibis in meras ineptias. Quid puer 8 quid adolescentulus λ Raphaelis miraculis vix non anteponet monstra illa, quae Sunt in p gorum Sepulcretis, quippe audacioribus coloribus effulgentia. Liceat demum proferre, quod Verum est. Adversarii maxime omnium honis artilvis metuendi , sunt domestici, non externi, periti earumdem artium , non ignari. Hos statim

sua ipsa prodit inscitia: sed illi, qui sciunt, suam quisque magistram possunt facile traducere . Quid , quod homo ita est factus , ut, quod a teneris didicerit, aut nihil faciat adultus , aut tribuat naturali facultati λId quod in beneficiis maxime usuvenit, ubi ingenitae levitati & imprudentiae HadIungitur praestigiator ille vaferrimus, caecus amor Sui, cui perinde gravis est & benefacti gratia, &praeteritae indigentiae recordatio . Quantum quisque nutrici suae debet i Ab illa in primis est ista habitudo corporis , ista vis , alacritas, valetudo, qua nunc exsultas. Te miserum , nisi illa tam bene aluisset curasset infantem et Ut tamen adolevimus, ejus prope nos pudet pigetque : nempe dicamus su missa voce) conscia & testis est nostry infir

mitatis.

85쪽

Et recte, nutricem oratoris Cicero sa) appellat rhetoricam. Quidni, quum haec te in-1antem susceperit, & linguam, geStum, Se monem , mentem , animum conformaverit JAt eadem scit eorum nostrorum teniponam

miserias. Addo illud, quod non .minus valet ad fallaciam : rhetorica nimis facilis & assidua facta est: ubique occurrit, prostat in libris, eminet e cathedrys, tonat in templis , blaea tur in theatris,' quoquo te vertas denique, voce, Scripto, prosa, versu , festiva , Seria, Venalis, gratuita, copiam sui volenti, nolenti facit: Ohrbam, ut exclames cum Se ne Horatiano b), ejusque importunitati succenseas . Quid mirum ergo , si eam contemnas cujus nunquam desiderium senseris , saepe tuleris fastidium, in media urbanitate, atque in rhetoricae poene gremio natus & educatus λ At reser te ad illa tempora, quibus are condita nondum erat: eductum te finge in montana rusticitate, ubi nullum disciplinae Vestigium appareat: idemne videres δ idemne intelligeres ρ easdem eloquentium hominum virtutes haberes cognitas Τ

Quod si velimus singulari ingenii tui feli

citati concedere, ut ipse, nemine monstrante, noveris & brevitatem Thucydidis, & m gniloquentiam Gorgiae, & dulcedinem Isoa

ab L. Orator c. II. a. Sat. 5.

86쪽

Pr CAUSIS ELOc WMS. 83 tratis, & subtilitatem Lysiae, & abundan tiam Platonis, & acrimoniam splendoremque .Eschinis, & altitudinem gravitatemque Demosthenis : non iccirco nulla est artis utilitas. Restat enim aliquid, sine quo, teste Cicerone sa), eloquentia esse nulla potest; restat, inquam, omnium virtutum perfectrix& moderatrix prudentia. Quam quium prudentiam idem Cicero docet esse artis maxime propriam sb) : arte siquidem , magistra , ea quae natura, ρατ Studιο , quae exercitatione consequimur , aut recta esse confidimus , aut prava intelligimus , quum, ur 9 rus renda sint , didicerimus . Esto enim, ex ingenio praeclara multa pro veniant : tamen istuc , quidquid est. boni ,

pergit idem Cicero sc) , quia fortuito M ,

semper paratum esse non potest. Et quam vis gravis auctor sponte confiteatur M, tacitum cuique inesse animi sensum, qui a re. His prava discernat: universe tamen pronuntiare non dubitat se ): Ars est dux certior, quam natura. Multum enim refert, utrum tu solus judices, an cum pluribus; utrum ex sensu tuo, an ex SenSu communi; utrum ex

87쪽

caeco aliquo Instinctu , an cum sapientissimo quasi consilio antiquitatis. Ille ipse apud Ciceronem nihil admodum amicus artis Antonius fatetur ultro sa) , in hoc genere labi quam plurimos, nec satis distinguere quid agitari expediat, quid tangi leviter, quid obrui

prorsus ac praetermitti , quid uno modo dictum proficiat, alio modo dictum ossiciat . Nos ipsi nonne persaepe artis monitu intelle-Σimus delenda, vel aliter fingenda esse, quae

aestuante ingenio Viderentur nobis esse mirifica λ . .

. Neque hoc non vidit acutissimus & doctissimus noster Philosophus: at inter ipsum Sc Ciceronem hoc interest, quod ipse hanc prudentiam vitiositatis, ut dixi, finibus circumscribat; Cicero vero proferat ad Omnem eloquentiae perfectionem. Uter autem sit Verior, auditis partibus tuum est judicare . Si quis vero statuat , hanc altiorem prudentiam ita esse naturae , ut nulla possit arte suppleri ;facile concedam de iis, quibus, uti personae AESOpicae, nullum sit cerebrum : ad ceteros quod attinet, quam ergo ad rem, inquio , tot summi viri tam multa ediderunt de re Privata Sc publica administranda ρ cur sapiens quisque nos jubet populorum & tem-POrum monumenta pervolvere Τ Quid enim

est ab L. a. de Orat. c. Id.

88쪽

N CAUSIS ELO VENTIAE. 8s est historia, nisi prae teritarum rerum , ca sarum, effectuum recordatio, unde coniecturam facias de futuris λ quid illa tam saepe graeco nomine jactata seu Fconomice , seu Politice, nisi illa ipsa causarum, effectuum, modorumque series ad ordinem & examen revocata 8 Ac, si rem, non verba persequimur, utraque illa quid est, nisi i generalis quaedam bene agendi prudentia partim ex eventis, partim ex ratione collecta ; uti est rhetorica prudentia bene loquendi 8. Et, si ille magnus Alexandri magni magister creditur praeceptis suis non solum alumni sui vitia resecasse , sed ejus quoque mentem pd Summa quaeque praeparaVisse: cur non idem credatur fecisse cum Suo oratore , tot curis& artificiis elaborato λ Statuere finem , quo tendas; vias , quae illuc ducant, demonstrare; propensiones hominum varias & affectiones exponere; notare personarum, locorum, temporum differentias; indicare pericula o- Stendere nunc effugia , nunc praesidia ; proferre in medium , quae delectent, quae capiant , quae percellant; atque harum rerum omnium modos, exempla, cauSas, Vices pa

tefacere haec , inquam, omnia nihilone te facient , nisi si stipes & alga es , ad dicendum certiorem J Nam quum de arte loquor, de illa loquor naturae & philosophiae filia , quam notatio, ut dixi, peperit, animadversio excoluit, ' Academia perfecit; quam Iso-

89쪽

86 DE NATURA

crates, Aristoteles, Tullius, Quintilianus ,

Lunginus protulerunt.

Ut libet, inquit noster Philosophus: quidquid est tamen amplum atque mirabile, id totum. est ingenii, & summi ingenii. Non ulla est regula , quae Shahespearo obtulerit mirandam Hamleti scenam ὰ : utique scenam illam fossorum barbaram Sc foedam sustulisset . Audio : nec ego is sum qui haec prodigia arti tribuam . Non equidem , non arte ulla, quamvis sit docta S: sagax, puto essici posse aut Alexandros, aut Apelles, aut Tullios, aut Virgilios: quis eo insaniat 8 Id unum quaero, utrum. Sine ulla doctrina tales ac tanti Alexandri, Apelles, Tullii, Virgilii exstitissent . Hic standum .' tota in hoc vertitur controversia. Atqui scimus b), C. Curionem naturam habuisse admirabilem ad dicendum at scimus pariter nihil minus fuisse , quam in dicendo admirabilem . Ad poesim, si quisquam alius, natus sane erat Ovidius: at enim poeta, in quo multa desideres . Quis ad cothurnum, quis ad tubam aptior, quam tuus ille Shahesprarus, aut noster Dantes Hujus Ugolinus nihilo minus

90쪽

ΕΤ CAUSIS ELOs ENTIAE. η .mirabilis , quam illius Hamletus . At dic , quaeso te , nihilne uterque dedisset melius, si melius sui poematis leges 3c pulchritudines tenuisset Quamquam nec eam, quam habet laudem, quae sane mRXima est, recusat Italus cum. Virgilio communicare : nec Anglus negaret patriae Suae notam fuisse tragoediam, quae ibidem tanto ante coepta fuerit exerceri sa). Paucis: loci in quovis eloquentiae genere mirabiles non exsistunt hisi e summis ingeniis : id convenit inter nos. Non extistunt nisi ex ingeniis sensu animi & furore concitatis: neque de hoc nunc litigo. Illud addo, non nisi ex ingeniis arte expolitis. Quippe ingenium ad magna fere non surgit, nisi juaedam magnitudinis sit serma praecognita rorma autem non noScitur , nisi artis praesidio': ut ex prima rerum inventione est manifestum. Ac si qua forte forma praeluceat, eam tamen plene non exprimet, nisi qui teneat regulam, ad quam opus exigatur. De Opere praesertim loquor paullo subtilioris & longioris fili, quod nunquam deducet, qui artem aut ignoret, aut negligat, quamvis ingenio praeditus plane singulari. o Caesaris apud Virgilium amplitudinem, majestatemque populi Romanii Quis est tam stupi-

SEARCH

MENU NAVIGATION