De natura et causis eloquentiae disputationes tres opus posthumum auctore Joanne Baptista Noghera

발행: 1786년

분량: 219페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

ios DE NATURA illi furori, qui obses 3c auctor solet esse vi Horiae . At quantum abessent a Vero , Suo ipsi barbari periculo didicere. Non enim plures, non Ualentiores, non ferociores rerum potiti sunt : ac, si quando felix fuit abno mis impetus, perdiu tamen mansit imperium apud Romanos, quorum disciplina erat severissima ; nec prius illud cecidit, quam haec

corrupta est.

Nec vero disciplina minuit fiduciam militum , sed auxit , non debilitavit virtutem , sed confirmavit: sciebant enim se regi consilio & ratione: nec dissiculter fit, quod mature fieri coeptum est: quodque prima aetate didiceris es, fit quasi pars ipsius luminis naturae ; ut vir acutus animadvertit sa) : idque videtur sumsisse ex Tullio, cujus est illa verissima , mire in rem nostram cadens , Sen

tes efficit, quasi alteros sensus. Audisy postquam assueveris , alteros sensus. Quum igitur impediri nos sensibus nostris, aut natu rae lumine sentiemus, tum artes impedimento esse ingeniis confitebimur. Et vero putasne Ciceronem, quum ad scribendum descenderet, magnopere de figuris aut de locis rhetoricis laborasse, quum omnes magistrorum technas, omnia artis mysteria di-

112쪽

didicisset J Immo haec, credo, facilitas permultos fallit, qui arte utentes, naturali facultate se uti existimant. Illa autem dissicultas, quae sita est in artis operibus perficiendis, spectat alio, nec arte tollitur, sed augetur z quo enim persectiorem rei formam habes animo propositam, eo major in ea exprimenda est tibi suscipiendus labor. At hoc ipsum est, inquies , quod vitiat eloquentiam. Dum enim tanta perseEtio quaeritur , ars apparet: jam non est amplius illud nativum ac simplex, quod vult natura, quoque uno assicitur: delectari quidem istis rebus potest, moveri non potest: quippe resistit animus, ubi quid artificii suboluerit: loci oratorum eloquentissimi, iidem sunt simplicissimi, & rhetorici cultus expertes. Equidem noster Philosophus , & cum eo magni viri non pauci toti sunt in simplicitate laudanda. Nec ea quidquam est melius: videndum solummodo , ne perperam simplicitatis nomen interpretemur. Ipsum sumo judicem populum. De populo illo suo, quem sibi vellet adjungere , quid sentit Cicero : nempe quotidianis re Cernaculis rebus ei non posse. Satisfieri sa): scrutandum sibi esse aliquid novum & inusitatum . Et quid aliud significavit Demosthenes de populo Atheniensi ,

quum

113쪽

ri Q DE NATURA quum eum allocuturus, in subterraneas se datebras ablegavit J Ecquis ausit, modo sit sobrius, quidquid mens aut sensus offerat, temere effutire 8 Pulchra vero simplicitas, incuriae soboles , parens satietatis atque fasti

dii s

Longe alia est illa , a doctis celebrata , nobilis & jucunda simplicitas, quae ut paretur, totis eget artis & ingenii viribus : haec

illa est, quae e medio veluti foro, ex moribus 8c animis hominum, res eruit mirificas, Veteres simul Sc novas, externas & domesticas, Vernaculas & peregrinas , quae dum leguntur, aut audiuntur, perplacent, & ita videntur obviae, ut mireris tibi antea non occurrisse . Sed noster ridet Horatius, aitque sa)te multum Iaboraturum frustra, nisi praestes ingenio: quantum vero cumque ingenium sit, in iis perficiendis saepe scabendum caput, &Vi S ungues corrodendos . Qui aliter judicat , aut indolis est plane divinae, aut non Satis, quanta res agatur, dispexit. Hanc si eximiam simplicitatem vis, egrediondum est tibi ex trita vulgarique natura, atque in naturam, prope dixerim, aliam est ingrediendum; eo sere modo, quo ex planitie in occulta montium penetramuS, argen tum & aurum reperturi. Natura quidem nunquam

114쪽

ΕΤ CAUSIS ELOsQUENTIAE . III

quam deserenda , siquidem animi sunt movendi. Delectatio vel ex aperto artificio potest exsistere ut ex multis operibus patet arte & manu factis : etsi illud est gratius , quod magis est naturale quanto scilicet potius est homini, natura, quam studio doctrinaque praecellere. At quum V persuasionem Ventum est , quid est aliud artificio palam uti , quam retia turdis indicare P Criminari autem rhetoricam, quod minus moveant multi oratorum Sc poetarum loci, idem est, ac culpare aucupium, quod aves fugiant . Cur enim non movent illi λ cur hae fugiunt Quiane nimis multum est artis, an quia parum ΤPuerilis & pinguis vafritia, quae satis nescit

se ipsam occultare.

Quamquam nec eadem est ubique dissimulatio necessaria. Licuit Gorgiae, licuit Isocrati agere apertius in re minime suspiciosa et licuit etiam Ciceroni cum populo maris ad

agendum strenuo, quam ad cernendum acuto.

Quod contra Demostheni accidit cum Atheniensibus acutissimis omnium. Licet denique omnibus, inquit idem Cicero sa), quum populus jam obsessus & captivus tenetur, Ora-' tionis mirator, non judex. Qui tamen Cicero&est tectus, quum vult; & interdum adhibet illam, quam laudat, diligentem negligentiam, quasi

115쪽

11a DE NATURA quasi testem naturae nihil laborantis. Uno Verbo, caput artis est, ut videatur esse natura. At hoc quantae artis est i inquit 'acer Asagac Bruyerius sa): quam diuturnna curata, quam operosa institutione opus est, ut eadem libertate oe gratia saltes , qua ambulas canas , qua loqueris I loquaris, qua cogitas i quam arduum in elabor tam concionem tantum animi, virtutis, pro suasionis , re commotionis infundere quan-rum sine apparatu inest identidem in sermone quotidiano i Multi plane, quum e natura exierint , haerent in artis ambagibus , nec viam inveniunt redeundi. Iam restat illud, quod merito noster Philosophus vocat paradoxon , sed tamen V rum b), nempe elocutionis regulas non essσnecessarias nisi iis locis, in quibus proprie non est eloquentia , di ope artis mei natura. Atque iccirco ait locos auctorum eloquen

tissimos facillime transferri de una lingua in

116쪽

gT CAUIII ELOQUENTIAE . Ira alteram: ridetque illam, quam nescio qui appellant eloquentiam verborum . In quo Vir clarissimus bene consentit sibi suoque sensui, conceptas imagines sine studio emittenti. Ac primo , ipsa Verborum eloquentia etiam Ciceroni stulta & ridicula visa est, nisi verbis subsunt bonae res & sententiae. At si subsunt, non Video, cur omnis negetur verbis eloquentia . Colores nihilne augent vim

picturae J Aspice Titiani R Rubensi tabulas.

Atqui verba sunt color orationis, unde e X- stat imago animi magis vel minus vivida . Mitto formas seu figuras Sententiarum, quas plerique rhetorum elocutioni tribuunt, quaeque directe petunt animos audientium : consisto in verbis: age, nonne sunt alia aliis illustriora, suavbora, graviora J nonne composita aut translata plus interdum valent, quam

propria & simplicia Τ nonne adjectio , detra

ctio, superlatio saepe pondus rerum eXaggerant ρ Quae adeo valent in eloquentia , ut crebras bonasque sententias sine his Cicero putet infantiam sa). Quid ipse sonus, cui tanta est cum mente animoque cognatio, quantam notarunt Plato& Longilius, ac probat musica J Idem ne sonant haec atque illa verba λ hoc atque illo modo collocata P Ac si non idem sonant

117쪽

ri4 DE NATURA eodemne modo aurium & animorum sensum assicient 8 Non hoc certe de musica scribens, sensit Philosophus: immo in ipsis animadversionibus dixit sa), numeros oratorios ct musicos magis esse anaisgos, quam putetur. Propius vero in rem nostram , de poetis loquens, ait eorum , dum metro serviunt , persaepe cadere sententias; stare vero aliquan

do melius: quare λ quia sb) coactus poeta dia

ctionem quaerere metro consentaneam , s σgraviorem reperit ρο magis aptam , quam metro solutus reperisset. Recte, inquam r

ergo aptior eloquentiae dictio s de illa enim

ibi res est ) non ultro semper manat e sensu: ergo studio & scrutatione indiget. Quod quum dat, nescio quo modo aut verba excludat ab eloquentia , aut v verbis artem . Docet enim experientia, quae studio comparantur, doctrina & institutione juvari. Ecce jam ille Carbonis locus to ' Patris dictum sapiens , temeritas filii comprobavit: quo probat Cicero, quantum numerus valeat in eloquentia. Quid hic Philosophus 3 neget, quod tanti oratoris auctoritas, & sensus pO

118쪽

Buli , & res ipsa convincit λ Minime vero: at hic non de ipsa dictione Misur , inquit sa),

sed de mechanica dispositione Derborum e. hanc unam arti condonat. Ut libet, inquam: confert tamen ars ad eloquentiam , quoniam conseri dispositio . At vereor , quum haec concessa sit, ut possint reliqua negari . idem enim accidet , si unum verbum mutaris , ac.si unum Verbum trajeceris . Tolle comprobaυit , pone probamis: eademne gravitas ρ ergo Sc verbo rum electio arti condonabitur . Modus vero seu periodorum, ut vocant, seu membrorum

negari qui potest, sine quo, teste Cicerone, illa superiora nil prosunt i Totus igitur, qui illis constat , dandus est numerus : & vero dixit idem Cicero , nec Demosthenis fulmina, nisi numeris contorta, vibrare . sin vero, quod de poetis dixit Philosophus, transferam ad oratores s& cur non transferam poeta poterit , non poterit orator studio &cina tentione dictiones meliores reperire P ) to ta paullatim elocutio sub artis jura redigetur. Atque huc pulchre facit id ipsum , quod pro se clarus Auctor attulerat de facilitate locorum eloquentium de alia lingua in aliam translatorum. Nec enim magno Philosopho

119쪽

x 16 DE NATURA , opponam alterum philosophum non contemnendum, Du Bos scilicet, qui diserte ait a): Imagines re loci eloquentes semper deperdunt aliquid, quum ex una lingua transferuntur in alteram, velut ex solo patrio iuperegrinum. Sed ipse sibi, velim, noster Auctor respondeat, dum hinc facilitatem spondet, hinc vero loquens de Ciceronis eloquentia , cujus formam ponit in perpetua felici conjunctione facilitatis ac numeri: Haec, inquit b), conjunctio , tam ad imitandum difficilis , haec est , quae tantum oratorem facit tam dissicilem ad transferendum. Quid

Tacitus , historicorum acerrimus , atque , ut multi censent, eloquentissimus J An idem noster Auctor, si putasset tam facile negotium , ejus locos pulcherrimos rursus sibi Vertendos tanta cum laudet suscepisset δUtique dicitur eloquentia esse nativa, Simplex, gaudens Verbis propriis: sed quum venitur ad rem, en passim conformationes Verborum & sententiarum , quae te impediant et unus interdum locus omnes ingenii vires ex

120쪽

ΕΤ CAUSIS ELOVITNTIAE. II haurit, nec raro sine successita Quid multa Auctores eloquentissimi Graeci & Latini non italice, non gallice, non germanice Sunt conversi P interpretationes non sunt in manibus JAge, confer, perpende: idemne in hac Scilla lingua est Demosthenes , idem Homerus, idem Anacreon, idem Theocritus, idem Sallustius , Livius , Virgilius , Horatius λ Nec vero interpretibus labor , multis nec ingenium, nec peritia defuit. Et tamen intelli gentium judicio absunt quam longe i a Suis exemplaribus: vix ullus est illis par . Et recte hoc summis accidit, ut in lingua aliena . plus multo de dignitate amitterent; idque in locis omnium eloquentissimis, qui saepe apud

interpretem adeo degenerant, ut vilescant. Dicamus igitur, & dicemus verius, neminem esse posse bonum eloquentis auctoris interpretem, nisi qui ipse sit eloquens: neminem autem esse plene & persecte eloque rem, nisi qui bono ingenio bonaeque naturae artem adjunxerit, qu2is ab Isocrate, Aristotele, Tullio tradita est. Ecquis ergo hanc artem contemnat ,' nisi & tantos simul contemnat auctores 8 immo vero & philosophiam contemnat & rationem &: humanitatem PHaec enim est , quae rudes homines expolivit, infantes auxit eloquio, facundos omni- ihus illecebris & copiis exornavit. Haec, quae foetus ingenii condidit aluitque pulcherrimOS, nobiles ' naturae impetus rationis consilio gu-

SEARCH

MENU NAVIGATION