장음표시 사용
91쪽
83 DE N A T U R adus, quem tanta species non percellat λ uis autem tam agrestis & ferreus, quem Did
nis , quem Euryali, aut Marcelli fata non frangantὸ ostende mihi, si potes , hominem rudem, qui haec aequaverit. Quid haec dico Jne passerculum quidem illum Catullianum ;ne parvulam quidem imaginem , quem Ca-'tullus servavit ex Sapphus interitu . Ut ut res perparva sit tot tamen sunt quasi lineae, tot puncta, tanta lucis, umbrae, colorum distributio, ut non nisi a perita manu possit absolvi. Ad interrogentur inquit noster Philosophus sa), interrogentur ingeniosi auctores : locos suorum operum pulcherrimos ipsi fatebuntur stetisse sibi minimo labore : naturae ut intelligas eos locos esse , non artis . At facilius est id dicere, quam probare. Mentis nunc alienatio, nunc intentio , meditationis
jucunditas, Vana etiam quaedam gloriola ipsis saepe illudit auctoribus . Equidem illi facile
credam , quorum scripta sunt inaequalia, ac de quibus melius fortuna est merita, quam
sollertia: at summis illis & perfectis qui credam , quum ex Tullio audiam in primo de
Oratore, Optima non occurrere, nisi anqui
92쪽
ΕΤ CAUSIS ELOQUEWIAE. D. ventibus nobis, omnique acie ingenii con- templantibus λ quum legam Demosthenem , . quoties instaret causa aliqua gravior , solitum esse in subterraneo secessu cogitabundum permultos dies delitescere8 Quid Prac, lius, Philosophi nostri judicio, summum eX-- emplar eloquentiae λ Non testis est, qui ejus Cogitationes edidit sa), eum fere nunquam
primis cogitatis contentum fuisse, aliqua au-.tem. Opera octies aut decies refinxisse J Sed ecce unus pro omnibus fervens & sagax H ratius non modo ingenue confitens suum Iaborem plurimum , & praescribens ceteris , praesertim in aurea ad Pisones epistola , sed etiam ridens istos operae ceteris scriptores, in
quo habet socium Catullum nec quidquam - probans, nisi quod multa dies ct multa litura coercuit. Et vero, sicubi cessarunt ipsi artifices summi , nonne ab inferioribus sunt aequati, atque adeo superati, ut in aliqua ta
bula Raphael a Maratio sb)ὸ Nec dicas , ibi solum laborem esse , ubi
non est eloquentia . Neque enim id sonant allata testimonia ; ac refellunt ipsi, penitus
93쪽
so . DE NATURA- inspecti, loci eloqueritissimi. Quid aliud , ,.quam summum Studium 3c laborem denuntiar tanta illa rerum & sententiarum seu electio, seu distributio , seu conformatio J Sed fallit nos ingenuus ille & naturalis color . Ecce adfertur tibi per hiemem recens ex arbore , rubicundum, fragrans, mellitum pomum. Ο pulchrum i felix arbor, hortus beatus quasi
carpendum illud tantummodo fuisset ex ramo, Sua Sponte natum. At narret pomarius, quo sibi steterit pretio tanta felicitas. Non aliter in eloquentia: fluunt omnia: suo nutu Videntur ex animo manare: solus auctor scit 3c sentit hujus nativae felicitatis lentissima negotia. Non mi, non est optanti exposita Summa in ullo genere perfectio : nec intelligo, cur ceterae Sermonis pulchritudines laborem postulant ' non autem postulet pulchritudo omnium maxima , ipsa scilicet eloquentia ; perinde quasi non eadem esset ubique ratio visque naturae. Quamquam, ut melius constet veritas, distingue bonas cogitationes ab earum expolitione: distingue ea, quae paucis continentur
Verbis, ab iis, quae sunt majoris moliminis: disimnae demum ea, quae crassius & levitas, ab iis quae subtilius & profundius sunt evolvenda, ut ciendis mentibus sint idonea. Illa , quae prima sunt, habeat sibi aliquando natura: multa enim eximia in ipso temporis articulo tibi incidunt nec quaerenti: multa
94쪽
ET CAUSIS ELOQUENTIAE . orex ore prius effluunt , quam perpenderis et multa sine studio funduntur quodam veluti instinctu . At semperne at plerumque λ at Saepe λ. Altera vero longiora, subtiliora, altiora si incogitans & rudis natura sibi arroget , fidenter dico, mentiatur. Exemplo sit illa omnium eloquentissima Tullii pro Milone peroratio. Alia utique sententia manat ex alia alius affectus quodammodo alium progignit et est ordo, est junctura; ipsa natura expressa est. At cernis , quam callide sint praeparata omniat quam accommodata personis; & pro disterentia ferum variatat Ut e corde ad mentem , e sensu ad philosophiam, ex altitudine ab submissionem, ex duritate ad mollitudinem flexa est oratio & recte ' It, redit, inclinatur, erigitur, cedit, inVadit, lenitur, o durat, major ut Semper gliscat tumultus atque aestus animorum . Quis Raphael scivit aptius formas distribuere Θ Quis Titianus aut Rubens coloribus magis vivis animare &hoc ego levis operae, brevis horae esse opus
putem ZSed fac , putem et age dic, hoc qui prae-
Stent, sintne imperiti, an periti, inexperti, an experti, Curiones , quos supra dixi , an Cicerones Insignis aliqua imago uno fere momento temporis efficta est, sed ab excellentissimo pictore, non ab eo, qui rubricam primo tetigerit. Quid, quod . illorum Summo
95쪽
sta DE NATURArum artificum tanta est saepe concitatio animi, tanta mentis contentio, tam celeres ingenii motus , ut plus ipsi laborent & cogitent una hora , quam ceteri una die J Multum interest , utrum repra ut testudo , an voles ut aquila . Nec si de arte nihil cogitant, iccirco arti nil debent. Et musicus ,δc saltator egregius scite crispat vocem , 3c corpus vibrat ex tempore sine cogitatione palaestricae artis aut musicae: qui tamen illud non faceret, nisi multa doctrina & exercitatione formatus . Nec tamen te praetereat , magnum esse discrimen , ab egregio artifice opusne sit factum properata opera, uno die, an accurato studio , uno anno . Ab egregio
inquam: nam illos nil moror, qui tali sunt ingenio, ut, si quid ferre possint, actutum ferant, deterius facturi, si diutius meditentur: homines in superficie habentes omnia , persecti nihil, nisi largiente fortuna. Ut autem simus liberitissimi, & certos locos
permittamus seu fortunae, Seu naturae, quid
tandem λ Faber es Horatianus sa) : pulchre
capillos imitaris, ungues, manus etiam , si Superis placet, genas, Oculos: at sciesne tum ponere λ Hic maxime te premit Horatius cum illo suo, Nec rude quid prosit video ingenium. Haec enim , ut ejusdem Η
96쪽
ET CAUSIS ELOQUENT . o3ratii verbis utar, aurae diυinae particula quid dabit amplius, quam particulas aliquot perfectionis λ Mitto Homerum, mitto primos inventores : aspice AEschylum, Aristophanem, Lucilium, Ennium, Plautum, qui floruerunt arte jam adulta , etsi non plane perfecta et huc adde, quos dixi, Dantem, Areos tum , Shakespearum: quales viri & quantit Tanti
scilicet, qui non solum in Suo curriculo possent caeteros praevertere, Sed pandere novas terras, vias non ante notas aperire . TMmen Aschylo eripit palmam Sophocles, Aristophani Menander, Lucilio Horatius , Ennio Virgilius, Shakespearo Cornelius, ac forte Cornelio Racinus: Areostus vero si Dantem superat, eo videtur tamen Tasso minor
in toto, quo est major in multis partibus :quod etiam de Miltono ausim dicere : quin tamen ullus ad Maronis gloriam pervenerit, artis potius, ut opinor, Vitio quam naturae. Quippe nihil potesx esse aequabito , quod non a certa ratione proficiscatur sa) : quae magni oratoris & philosophi est sententia o
mnium seculorum testimonio comprobata .
Altum quidem ingenium majora & meliora Videat, quam artifex mediocris: at sibi suisque luminibus relictum quam multa imprudens praeterit non , levia , interdum neceSSa-
97쪽
fias Naturalis virtus, quae sola sit, si non jacet, ac corrumpitur; at certe minus assu git ac splendet , comitatu suo & praesidio. destituta . Et in re tam ardua, cujusmodi est eloquentia, quis dubitet, quum, teste Cicerone, nulli adhuc rei contigerit, ut ab eodem homine inventa fuerit & persecta λHactenus non nisi de forma , quam pri mam posui ad dicendum necessariam : atque ita locutus sum, quasi vero altera reS, nempe vis animi Sc ingenii, quae illam formam exprimeret, nihil ad artem pertineret. Et sane ipsa efiicientia cujus potest esse nisi naturae: uamobrem Quintilianus, qui arte omnino dirigi vult eloquentiam, inventionem tamen, id est effectionem rerum, quibus con- fatur oratio, in iis numerat, quae tradi arte non possunt. Sed quid si hujus ipsius es- sectionis ars aliquo modo sit particeps p
Praeterquam enim quod natura nec cogit,ret multa, nisi forma, ut dixi, eorum monstraret genus: parumne arsi proficit, dum cogit ingenium ad optima quaeque contendere ΤEn res proponitur : ingenium mox aliquid excogitat : ars respuit ; poscit nescio quid melius . illud promit alia & alia cogitata thaec iterum, melius, clamat, adhuc melius :donec tandem id prodeat, i quod suae sit se mae perfectionique conveniens. Ac nonne haec ipsa est contentio, quae tot dedit lucubrationes omnis generis absolutissimas Z Nec aliud
98쪽
voluit Horatius, quum tam diu jussit premi
carmina, quae longum essent scriptori sevum
: Cicero autem nec contemnit illos, quos vocant, inventionis sontes audetque dicere sa), ad imveniendum expeditam esse Hem magorae disciplinam. Nimirum tantum &tam. copiosum ingenium multo acutius, quam nos, Viderat, quae nOStris mentibus seu torpedo , seu caligo offusa esset, ingenitam fe- racitatem tardatura, nisi adscitis excuteretur
stimulis, aut luminibus duceretur. Illud vero maximum omnium, quod, quo major est rerum in quovis genere notitia , eo quoque major est vis & ubertas inve tionis. 1mperatori sine dubio, cui partim ex arte, partim ex historia multi jam sint pe spect i instructionis & defensionis & oppugnationis modi, multo plura obvenient novis casibus Sc necessitatibus consentanea , quam ei, qui ad rem militarem integer & rudis accesserit. Sive sit quaedam etiam in cogit tionibus quasi vis attrahens, ut alia aliam eliciat ' sive talis sit ingenii indoles , quae
doctrinae velut fomite vel excitamento egeat ad opes suas omnes efferendas sive, ut potius reor, quia omnis fere inventio non tam est rerum novarum effectio, quam veterum
99쪽
DE NATURA similatio & compositio; illud sane experte
tia compertum est, eo te plura excogitare ,
quo plura noveris. Et quid mirum, ' quum ex aliis doctrinis & institutionibus alii etiam affectus, alii spiritus, alii sensus animi exoriantur J Sed hoc alterius est loci & tempo
Nunc quaero, iis, quae supra dixi, sive de eloquentiae, sive de ingenii natura constitutiS , , videaturne aliquid ars posse ad Suadae non modo venustatem & munditiem, sed etiam robur amplitudinemque conferre J V rum ut haec omnia fiant planiora , tollamus Ferba; ad facta clara & illustria revertamur, collecta ex omni memoria : hoc enim argumentationis genere gaudet maxime sanior philosophia suis dissisa acuminibus , experimentis nixa. Hic luce clarior se se ostendet virtus naturae & artis; immo & artium quarumcumque tam similis & constans ratio, ut, quod uni dederis, sit dandum omnibus; quod uni detraxeris, omnibus detrahendum. Redeat igitur in mentem Graecia & Italia: verte te ad Galliam, ad Britanniam, ad Germaniam : percurre quotquot usquam Sunt politae nationes. Eadem ubique rerum facies readem rudia 8c imperfecta principia : nullibi perfecta opera, non orationes , non poema ta , non aedificia , signa , tabulae , toreumata ,- periStromata, nisi collatis studiis , artibuSque provectis. Graeci illi tam acuti ad
100쪽
ΕΤ CAUSIS ELOQUENTI E . ς inveniendum, tam ad agendum industrii, usque ad Themistoclem tam rudeS erant, quam Romani imperio terrarum pares , antequam capta Graecia, inquit Horatius, victores caperet : si poesim excipias multo ante cognitam & excultam , cujus rudimenta qualia
fuerint, potes conjicere ex Romanorum versibus Saliaribus . Nam de re bellica nihil
opus est dicere, quum eam apud - utrumque populum ambitio aut necessitas protulerit , exercitatio auXerit, Observatio 3c sagacitas cumularit: quo pacto Sc ceterae artes perfe-
Quid dicam de illa barbarie, quae Romani
imperii inclinationem & interitum est conSecuta J Parum enim interest, utrum alicubi nunquam Viguerint bonae artes , an postea sint extinctae: eadem quippe incumbit populis inscitia. Proinde multis annis in Europa, Asia, Africa nullus fere sculptor, pictor nul- lus, nullus architectus, musicus, poeta, Orator magnus evasit. Atqui multis & locis
temporibus fuit praemium, fuit honor industriae, non pax defuit , non principum favor, non artificum labor studium: immo, quod artis necessitatem maxime declarat , non deerant absoluta omnibus numoris e Xempla; erant in oculis, erant in manibus plurimorum , qui tamen in illis formam rerum optimam non Videbant. Deerat natura, inquies . At verene haec deerat, an potius , . G sub-