De natura et causis eloquentiae disputationes tres opus posthumum auctore Joanne Baptista Noghera

발행: 1786년

분량: 219페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

og DE NATURA mirum ecce tibi homo ingeniosus, eloquentiae quidem cupidus, sed rudis atque integer. Quid tu Τ nihil docens, urgebis, stimulabis , hac, illa de re proferat, quod meus& animus suadebit: mox corripies: Pessu-

mel quid hoc ad rem hoc frigidum, hoe abjectum est, illud vanum, illud tumidum, illud scurrile : 3c nihil amplius . Quaeso, istuc ne placet institutionis genus Si pueri isto modo erudiantur, eosne putamus ad eloquentiam perventuros λ Talisne fuit Isocratis schola, unde illi graecae eloquentiae principes exivere 3 Ac, si illa ratio in praeceptis Valet, cur non Valeat in exempliεὶ quo enim modo haec dirigant, si illa non dirigunt λ Proposito igitur Demosthene, proposito Cicerone, notabuntur sola vitia, quibus carent; negligentur virtutes , quibus abundant . Quid enim hae juvent, si ingenium non illustrant, nec regunt λSed hujus rei principium exquiramus. Nempe Lynceus homo est in cernendis virtutibus , lippus vero in erroribus ac vitiis , ut in his quidem monitore egeat, in illis autem non egeat . Immo , inquit Tullius sa) :

Adest fere nemo, quisi acutius atque acrius vitia in dicente , quam rina videat. Proserique exemplum S de conspicuum Romano

rum, a L. i. de Orat. c. 3r. .

72쪽

ET CAUSIS ELOQUENTIAE . Grum , qui suo tempore splautino ut verbo utar) atticiZarent, sed quid proprium Atticorum esset, non intelligerent. Quid porro, quid non intelligebant λ Audiamus ab ipso Tullio non solum praeteriti temporis testimonium , sed etiam futuri de multis imitatoribus vaticinium sa) : Alterum multi Gide-νunt , Citiosi nihil apud eos; alterum pauci , laudabilia esse multa . Ergone videmur solum ad cavenda vitia nos praeceptionibus indigere ρAdde, quod plerumque nec nosci queunt vitia , nec tolli nisi contrariis virtutibus; &ita sunt altera alteris finitima, ut, utro velis , possis Vocabulo designare . Igitur propemodum , ut est in fabula Terentiana, Tu languorem orationis respues : Ego alacritatem & spiritum deposcam et Tu pigmenta 3c fucos reprehendes: Decoram ego laudabo simplicitatem : Tu vertes vitio molestam similitudinem : ego jucundam Varietatem in vi tute ponam. Quis tandem hujus controversia finis erit, aut fructus Z , Fateamur potius ingenue, quod Verum est, I hinc & hinc multa esse ita perspicua, ut nemo nisi inconsideratus aut hebes non videat : multa vero ita obscura Sc abdita, ut

identidem fallant aciem vel auctorem & dili

ca De optimo genere Oratorum 3.

73쪽

o DE NATUR A.

gentium philosophorum, quaeque iccirco plurium ingeniorum sagacitatem considerationemque desiderent . Omnes' certe doctores artium praestantissimi explicandum sibi censuerunt non solum, quid in iis esset fugiendum, sed etiam quid sequendum : nec suo magis nomine , quam communi locutus videtur Horatius , quum de poesi , quae tamen habetur naturae maxime propria ad juvenes Pisones scripsit : Munus ossicium , nil scribens ipse doc bo : de parentur opes , quid alat formetque poetam I uid deceat, quid non ς quo virtus , quo ferax error. Immo plerique in iis, quae laudabilia essent, multo majorem operam collocarunt, ma luerunt intelligi ex virtutibus vitia, quam ex vitiis virtutes quippe qui scirent , hoc ma

gis Critici esse , illud doctoris.

In re autem nostra quid est tam aut sua-Ve, aut amplum atque mirabile, quod Aristoteles , d ullius , Quintilianus , Longinus non exposuerint P Subtilitas, Vis, jocus, gra-Vitra, altitudo, omnia sunt eorum doctissimis voluminibus comprehensa. Nec Vero tanti viri , dum illa tanto studio aut consignarunt litteris, aut studiogiς eloquentiae commendarunt, id, credo, habuere propOSitum, ut frustra suum 'tempus consumerent, 'aut abuterentur alieno.

. At

74쪽

gr CAUSIS ELOQUENTIAE . 7r At enim, inquies, non eloquentia ex artificio, teste apud Ciceronem Crasso sa), sedarii cium ex eloquentia natum est . At etiam, teste ipso Cicerone, nisi post artem conditam, eloquentia sive Athenis, sive Romae non exstitit. Haec igitur duo testimonia locupletissima pugnant inter se Minime vero: nam 3c aliqua eloquentia, utique manca& imperfecta, fuit necessaria, ue ars essici , posset : ac vicissim necessaria fuit ars , ut plena Sc persecta exsisteret eloquentia. . Sed quid tandem potuit tota, quanta eSt, . Summorum rhetorum institutio J plusne peperit aliquid, quam de se ingenium peperisset ρ Et ecce jam altera quaestionis pars longe. maxima, quae nisi stet, etiam prior pars , & tota causa vacillat : ubi scilicet. quid ars ad eloquentiam valeat , Opus est con Scituere. . In quo non id solum mihi spectandum est, quod clarissimus Auctor dixerit, sed etiam quid possit dicere. Ars, inquis, sterilis & infecunda, est; nec, si totam colligas, unam hinc exprimas Sententiolam,

- quae te augeat. Ergo nec venustatem, inquio ; quam tamen Austor ultro concedit . Sed quid si eloquentiae vis pariter, ac Venu-Stas ex arte di manet Τ. Adverte parumper animum ad agricultu

ram. a L. i. de Orat. c.

75쪽

a D E N AT U R Aram. Nihilo est haec fertilior, quam rhetorica . Sed adi Schoembrunenses hortos, dignas imperii majestate delicias. Nplo te nunc mirari aedium amplitudinem , aut animantium omnis generis, quas misit quaelibet pars mundi ultima, raritatem. Illa una nos vocat Sterilis agri colendi peritia . Videsne non mo- .do commensum, distributionem , ordinem , quae jucundam essiciunt pulchritudinem : sed 1ruges multo surgere laetiores; terram plantis & flosculis , quos antea non noverat, exorsari; poma longe dulciora pendere ex

arbore non sua; tempestate vel maxime aliena rubere fraga, pruna flavescere, ficus tu

gere, livere pyra, uvas purpurascereὶ Quae, quanta sunt hujusce sterilitatis miracula lNempe terrae subactio, seminatio, insitio , caloris humorisque temperatio, uno Verbo, is cultus, qui . ne herbulam quidem ex se pro-dliceret, omnem naturae felicitatem superavit.

En rhetoricae imago expressa, quae recte iccirco cultura ingenii appellatur. . Si neutra cultura est ferax; ac si illa nil essicit in meris saxetis, haec in cerebris nulla ingenita virtute pollentibus: quid item essicit agri, aut

ingenii virtus inculta λ Quod de poesi dixit

Horatius, res ipsa dicit & ratio de ceteris seu facultatibus seu disciplinis: Ego nec studiam sine divite Sena, Nec rude quid prosit video ingenium . Ecquando exsistunt

76쪽

gΤ CAUSIS ELOs in . opera in omni genere praeclarissima, quae tantum praestent ceteris omnibus, quantumii , quos dixi , horti circumfusae regioni λQuando simul convenerit illad naturale bonum & hoc adventitium, id est facultas atque doctrina: quod pro Archia ait Cicero de Africano, Laelio, Furio, Catone. Sed haec, quae levi manu attigimus , Sive

ad vim ingenii., sive .ad utilitatem artium pertinentia , sunt paullo interius pertractanda: atque ille in primis est discutiendus e ror nonnullorum, qui putant, ingenium, Sive cultum sive incultum sit, tantumdem posse depromere. Quos sane miror ne illud quidem videre , quod passim incurrit in oculos quantum scilicet in omni negotio plus domi valeant, quam indocti. Quippe omnia tribuunt ingenio. At ignorantne, ut terrae fructus ex seminibus, sic fructus ingenii ex ante habitis cognitionibus maxima ex parte germinare ΤHoc enim maxime homo distat a bestiis, quod hae quidem vix natae tantum fere Sciunt, quantum deveaa aetate, nec plus multo Valent cunctae, quam singulae . At hominum aetates Sc status si aspicias, quid tam dissimile Τ ut hinc tibi subeat gloriatio, hinc pudor. Gloriatio; quum opera hominum & in-Venta vides eo progressa, ut quandam praeferant divinae sapientiae auctoritatem. Pudor

vero; si ad primordia redeas, ibique obser-

77쪽

74 . DE NATURAves summos viros in ipsis rerum elementis, veluti pueros, haerere, caligare, deficere, ut paene videantur omnibus brutis Sequiores O si prima aedificia , si primas tabulas usederes', si audires primos concentus eorum , qui jecerunt fundamenta musicae , picturae, architecturael Rerum talium nunc puderet infimum artificem. Adeone imbecillam ac stupidam eo tempore fuisse naturami Ne illum quidem, qui plurimum caelo, solo, victui, fortunae tribuat , eo usque puto desipere , ut minima, quae nunc Sunt, ingenia praeponat maximis antiquitatis . Quid ergo fuit, cur haec facerent minus, quam . illa Z uippe inest nobis excogitandi 8c perficiendi vis, qua: hanc nobis tam utilem &pulchram peperit rerum omnium Varietatem. At ea vis, quae in cunctis maxima est, in singulis est perexigua. Miseri homunciones si solitarii sint, quo progrediantur Z In quo providentissimum admiror supremi Auctoris consilium, qui facultatem illam dispertiens, commendarit omnibus Vitae Societatem, cujus ope alii aliorum repertis proficerent; nec ii solum, qui ejusdem aetatis & civitatis es-Sent, sed Omnes, omnium locorum ac temporum quodam inter se quasi beneficii vinculo colligarentur. Cui divino consilio qui fidelius paruerunt, quibus quantisque x vitae prae sidiis & ornamentis affluunt i . . Nec enim telluris tantum, non autem in

78쪽

ΕΤ CAUSIS ELOQUENTIAE. 7sgenii fructus commutantur: immo hi multo melius, quos & habet sibi, qui accipit; Sc. qui cum aliis communicat, non amittit. Volle hoc commercium z ecce tibi rerum cognitionumque penuria. . Aspice illos quom dam Graeciae magistros, Chaldaeos, AEgyptios, Phoenices, Persas. Dum scientiae domesticae finibus se continent, ita sunt ab eadem Graecia superati, ut prae illa Sc haberentur bah-bari & dicerentur. Quid illi nunc, non dico , Afri aut Americani in silvis dispersi ,

sed Iapones, . sed Sinenses tot jam seculis in regni societatem congregati J An sunt cum Europaeis comparandi , quamvis ibi tantum studium sit, tantus honos litteraturae J Nos quidem ingenii opibus, si quas habent, ditati sumus: ipsi vero, dum Se amant, Sc Secunt habitant, jacent adhuc in sua tenuitate, ne dicam , miseria: nisi si quid eo exterorum hominum liberalitas detulit. Et mirabimur, si primi artifices, etsi ingeniosissi Mi, in illa temporum caligine opera deteriora dederint, quam vulgares nostri, qui in summa luce versanturi At si illud in musica, si in pictura & architectura accidit, cur non in eloquentia P cur non haec quoque potuit, atque adeo debuit multorum cogitatis proficere P An non est Opus, ut Vidimus, ingenii; suamque, ut ceterae disciplinae, ha- huit infantiam; nec nisi sero nacla est plenam & persectatri maturitatem J

79쪽

νs D E NATURA Atque, ut rem distinctius explicem , sse intelligo, operum, quae ab ingenio proficiscuntur, ideoque etiam eloquentiae perfectio nem hisce duabus rebus contineri; primo ut habeas conceptam attimo perfectam rei formam, seu ideam, ut Graeci appellant: deinde ut tanta sit animi mentisque Vis, quae Sua actione eandem formam possit exprimere . Atque ut ab eo incipiam, in quo est caput controversiae cum clarissimo Philosopho, id est a forma; ipsum interrogo, negetne sor-ma juvari eloquentiam, an ex arte formam exsistere λ Nam alterutrum, aut utrumque dicat , necesse est, qui arti negat vim dirigendi.

Eloquentiam serma nil juvat 8 At juvat picturam, juvat architecturam: cur non eloquentiam ς quum ad eam pariter & hic &illic sit omnis actio exigenda P Quid Cicero, si forma nihil prodesset, in ea exprimenda

totum oratoris librum consumeret λ Audimus quotidie cum in dicendo, tum in ceteris rebus quemdam, ut vocant, bonum gustum ce lebrari; quo qui careat, ut ut ingenio praeditus sit , nihil boni posse proferre ; qui eo

gustu polleat, illum eminere atque splende- Scere . Nominantur non homines solum, sed etiam aetates ; quae tali gustu praecellerent , sintque etiamnum specimen perfectae orati nis. Quarumdem contra aetatum quanta est vilitas, quanta sontemtiol Aberat scilicet bo nus guStus.

80쪽

ΕΤ CAUSIS ELOQUENTIAE . Hic vero hic gustus aut nomen est Vanum,

aut illa ipsa, quam dico, eloquentiae forma. Non aliud certe intellexit Cicero, quum dixit non uno in loco, Atticos, qui Demosthenis tempore dicendi gloria floruerunt , eodem omnes spectasse, eodem contendisse, etsi non Omnes eodem venerint, Sc gradu potius persectionis inter se distare , quam genere. Tantum in dicendi rationem, influit forma dicenti proposita, suae praesertim aetatis dominatrix sAt hanc formam quis eiunxit 8 suone quis que ingenio 8 at quo modo una aetate tam similem, alia tam dissimilem Τ an suus est singulis aetatibus modulus, ad quem ingenia conformentur P Sed quid quaerimus J Testis est Tullius, ut vidimus, illam formam e scholae Isocratis egressam esse. At idemne Isocrates totam effecit 3 Immo vero perfecit: fuit enim philosophorum 8c rhetorum longe plurimOrum . Atque hinc ex ipso facto licet aestimare, quae sit ingeniorum seu copia, seu inopia; quae formae Vis, quae naturae, quae artificii . Etenim reperies & formam non nisi paullatim effectam esse, & ab artificio effectam, & simul cum ea forma eodem prope gradu progressam esse eloquentiam. Iam dixi, a primis temporibus projecta fuisse a natura quasi aliqua lineamenta eloquentiae ; at lineamenta similia eorum, quae

saepe in lapidibus & metallis cernimus : ubi

SEARCH

MENU NAVIGATION