De natura et causis eloquentiae disputationes tres opus posthumum auctore Joanne Baptista Noghera

발행: 1786년

분량: 219페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

x38 D E N AT U R A pace, de republica dissere. Nil .habeo, quod dicam. Adeone te esse. stupidum & inertem sexcute tingenium , verte cogitationem in omnem partem. Dignum dictu nihil occurrit. Velis , nolis, aliquid tamen dicendum est . Hac serme ratione stimulabantur adolescentes , ostensis aliquot inventionis locis , quos non ut Helicen aut Cynosuram , sed ut ci- cindelas sequerentur : Summa autem cura iaconcinnitate erat, & in omni dictionis ornatu. En pulchra illa eloquentia hominum, non quid dicerent, sed quo modo dicerent, aut ne nihil omnino dicerent, laborantium. Iamque, ut Vides, in tertio versamur vitio rhe-- loricae Gorgianaen lNon ego quidem exercitationem respuo , qua nihil ad sermandum corpus 8c animum efficacius. Ea ipsa, quae naturae Sunt, loqui, incedere, currere facilius A melius faciunt, qui exercentur. De arte vero quid ambigas, quum ea sit additio quaedam perfectioque naturae J Nec medici, inquit Cicero sa), nec

imperatores , nec oratores , quamvis artis prαcepta perceperint, quidquam magna Iaude dignum sine usu exercitatione Consequi possunt. .

Nec illis assentior, qui probant quidem

exercitationem, sed seram volunt; postquam

142쪽

nimirum subactum sit ingenium, & tota perfectionis forma percepta. Nam: diu continere ingenium in sola contemplatione legum Rexemplorum, idem est, atque illud vetite adactionem rigescere & hebetari. Atque huc

etiam pertinet, quod ait Theon sa), Picturae studiosis nihil profuturum cognosse se Iis, Protogenis, Cr Antipsili tabulas, nisi ct ipsi pingere sint ingressi. At facultas

ad opus & forma est necessaria. At necesSaria quoque mentis 3c animi habitudo. Ac si paullatim sarma Sc facultas acquiritur , cur habitudo non item J Non vides, non potes omnia ; at tamen aliquid et ne istuc quidem initio bene ; at fiet in dies melius. Contra vero, qui nihil agens, aliena , dumtaxat opera speculatur , erit quidem aestimator honus, sed actor plane novitius . Nemo enim magnos otiose contemplans, ipse sit magnus et tantus quisque est, quantum potest de S promere . Quamquam & de aestimatione dubito et homo enim nihil expertus , videbitne omnia λ omnium dissicultatem & pretium ponderabit λ Nimis multa sunt horum intelligentium; qui nihil agunt, perversa judicia. . Non fero, inquis, illam exercitationem se, tilem, quae servet intra scholasticos parietra a Si talis eat, inquam , qualem , describit Auctor

143쪽

ctor Dialogi de causis corruptae eloquentiae ;eam quis sanus ferat J Cum iis enim ineptiis nil discet puer', nisi promtius & licentius ineptite. Sed quid opus est exercitationem talem esse λ Sin autem rogas, quid puer faciat imbecillus ac levis in re, qualis haec nostra est; plena prudentiae & gravitatis: id aget, inquio , quod in aula catulus Horatianus sa

ad pellem cervinam latrans, futurus nemorum & ferarum terror . Parvus is quidem

nunc, dentibus exiguis, infirmis viribus: di-

Scit tamen cavere, petere, artus animosque

roborare . Ut aetas , sic virtus suam habet pueritiam , quam qui exercendo non supe-- Tat, nunquam grandis evadit. Haec naturae lex est, ut prius repat homo, quam ambulet, prius balbutiat, quam loquatur, ae paul latim ab imo eluctetur ad summum . . Sunt autem in rhetorica, & multa sunt vel teneris . annis idonea, quae & juvenilem aetatem augeant, & virilem exornent; uti multa habet armorum ars ludicra, & gladiatori & militi profutura. Quapropter non exercitatio exturbanda, sed requirendus a magistri prudentia exercitationis delectus ac modus non enim exercitatio, sed apta exercitatio gignit, quem volumus, ingenii habitum. Utrum & quatenus in delectu peccaverit '

144쪽

ET CAUSIS ELOQUENTIAE . ror Gorgias, licet potius Suspicari, quam cernere : multum sane peccavit in modo . Nam duplex quum sit eXercitationis. genus , alterum maturum & consideratum, quo tota vis animi expromitur alterum inconsultum ac

praeceps , quo prima quasi superficies delibatur ' hoc prae illo arripuit Leontinus Rhetor, hoc frequentavit ipse, hoc suis discipu- lis inculcavit . Nec miror : unde enim exsisteret illa praeceps facundia nisi ex hac praecipiti dicendi assuetudine Τ Dederat is quidem disputationes aliquot sa), tamquam in

ventionis vias at vix unquam licebat scribere , quandoquidem opus erat e vestigio de

clamare .

Quae quidem properatio utilitate non caret . Videmus enim eos , qui urgentur saepius , & coguntur illico jocis' aut quaestionibus respondere, multo esse ceteris promti res, nec raro in illo nisu efferre aliquid , quod lenta meditatio non extudisset. Quod etiamsi est celeris ingenii munus; ipsa tamen ingenii, ut corporis celeritas crebra concitatione perficitur.

Ac siquidem id Gorgias secisset moderatius, & ingenio magis praeparato; nihil haberet recta ratio, quod reprehenderet. Hac Via quippe , teste Cicerone , Ser. Sulpicius

145쪽

& promtam Galli velocitatem, Sc diligentem

Balbi tarditatem superavit. At hinc exordiri sua. studia , i hic consistere , in hoc se se iactare, nunquam penitus in animum descendere , perabsurdum est. Quis enim hoc pacto in causam penetret eruat abStrusa, Obscura illuminet, involuta explicet , confusa distinguat, omnia perspiciat, eligat, exornet apris verbis atque sententiis ρ Miscentur bona malis, fugit ordo, subit inanitas, languet Vis, pro auro scoria, pro adamante Vitrum accipitur. Haec illa est festinatio, quae Pho miones protulit, Anseres, Suffenos , 'Casis sios, poesis opprobria & eloquentiae : haec fecit, ut ipsi peringeniosi Lucilii . fluerent lutulenti ; & longe abessent ab ea laude , quam Venusini cunctatio est consecuta. Varia est mens hominis , ut voluntas nunc benigna est, dat statim , siquid boni habet,

etiam non rogata nunc adeo eSt avara,

ut tormentis, poene dicam , Ic vin ulis sit cogenda. Stilum vult igitur prius, quam linguam a- cui M. Tullius , stilum inquam sollertem &accuratum: nam quorumdam, ut ita loquar, scribarum stilus quid praestat linguae praeproperae volubilitati λ Stilus, quem consideratio praeit, tenet assiduitas, regit acrimonia, quoque flos 3c virtus ingenii elicitur, is stilus est, inquit ille, optimus re praestantissimus dicendi effector magister. Quin

146쪽

Quin & limam infert Floratius , rigidam

inquam limam , desidiosis olim Romuli ne potibus formidatam : cujus nisi mora & labor obstitisset , multo plures gens illa Crassos & Antonios & Tullios edidisset. Scilicet

placemus nobis, ac facile credimus nos nostraque aliis placere; nec intelligimus , quo quisque sibi sit indulgentior, eo alios. futuros judices severiores. di ne nos caecus nostri amor decipiat , ecce tibi 'ex ejusdem Horatii tabernaculis censor, quasi Rhadamanthus, qui non so--lum castiget crimina, sed etiam notet labe-culas, quas humana parum cavit prudentia.

Si quid flaccidum , si quid demissum est , fucatum, tumidum, luxurians, censorio judicio corrigatur, aut moveatur loco.

' Nec me tamen praeterit, quanta sit opuscin tirones, praesertim timidos moderatio, ne magis eos deterreas, quam perficias . Quis enim ab immatura aetate maturae virtutis 'u--ctus deposcat Τ, Colere, connivere, blandiri, Carpere aliqua, alia si 'non re, at spe & exspectatione laudare, ostendere potius rectam, Viam, quam errores reprehendere, sic pre- 'mere habenas, sic stimulos subjicere ut animi semper sint rerum dissicultate majores hae partes sunt censurae puerilis . Nam quid Sperandum amplius , quum cadit fidentia , fervor conglaciat λSed Gorgias transiliit lineas, solis ser

usus

147쪽

usus calcaribus .. Quin & estrenae magister audaciae , discipulos populo imparatos exposuit: In quo nec laudati Auctori dialogi prorsus assentior, Ocyus, quam velit Cicerra; ad solem Sc pulverem evocanti . Scio nec infitior: umbratilis disciplina est exercitatio adpellem cervinam, ex qua nemo perfectus exsistit. Prodeundum in vera certaminat: campus est auditorium, fera populus, dux auctor, quasi molossus aut Lacon, aetatis suae princeps orator. Haec schola multo certior& illustrior , ubi totum se ostendit populus nullius rei simulator nec dissimulator . ac

tuus te Sensus, rerumque aspectus & Successus docet; tu ipse, perspicis , quae sit hominum Voluntas, quae mens, quid opinetur multitudo , quid amet, quid fugiat , quid spernat, quid admiretur . Ad hoc fidele naturae Speculum finxerunt .se se , quotquot ad hanc diem dicendi gloria floruerunt. Sint haec ita quidem; non abnuo. At hoc primum , hoc unum sit eloquentiae magisterium ρ Res hic video , non rerum causas Martificia & modos . Dicat ipse Cicero, adsit populus frequentissimus : ex hujus aspectur, ex illius facundia nihilo fies doctior , quam ipse populus, qui eadem audit ac videt. Enimvero Summos , quos novimus, oratoreScampus quidem perfecit, sed umbra prius

excoluit.

Quid vero , si exemplar vivum sit visita

148쪽

ΕΤ CAUSIS ELOQUENTIAE . s imitabile λ Quod autem non est, si huma- , num est Τ Horatio visus est Homerus i paedormitare': aures Tullii non semper , explet Demosthenes: in ipso Tullio sat multa carpit jam saepe memorati Auctor Dialogi , sive sit Tacitus, sive QuintΗianus, sive alius quisquis , censor fortasse acrior , sed quem te audisse non pigeat. Quod si ea eloquentiae summa lumina non carent maculis; Gam finge tibi aut Phaleret flosculos, aut argutias Senecae, aut calamistros Moecenatis sa), aut tinnitus Gallionis, aut Granii scurrilitatem, aut multo 'deteriorem, quae post increbruit, colluviem cineptiarum. Pulchre scilicet rudis adolescentia his exemplis ad eloquentiam ciebitur ac dirigetur. Nec vero multum proderit populus , nec concors sibi, nec unius semper judicii. Quod placet ciceris nucisque emtoribus, placetne iis, quibus est equus o pater o res Τ pla cetne Viris prudentibus & eruditis λ At in populo ipsa est natura quae loquitur . Quasi Vero natura non nisi rerum Veritate & praestantia caperetur. Nonne, quas dixi, orationis quisquilias temeritas populi comprobavit λ Prior quidem orator suis illecebris corrumpit populum: at populus corruptus vicis

149쪽

r46 DE NATURA sim oratorem corrumpit, et se commendare

cupientem. Hinc ecce tibi in eloquentiae r gnum invecta pro ratione consuetudo , pro suasione adulatio ς hanc autem sequitur inmnis dicendi perversitas. Et sane , oratore

duce, plaudente populo , quid non labis irrepsit in facundiam Gorgianam 8 Quae quum ita sint, mirabimur totam illam disciplinam incurrisse in odium, vel in despicientiam philosophorum 8 Tenuem esse,& jactare suas opes ; carere praesidiis necessariis , & res maximas polliceri ; sibi non sussicere , & velle omnia supplere, celeritatem pro persectione , garrulitatem pro eloquentia venditare ; haec sapiens videbit 3cferet λ Nec ideo quidquam detractum est laudibus rhetoricae seu Ciceronianae, seu Isocraticae, quam defendi. Quid enim commune est opulentiae cum penuria,' modestiae cum arrogantia , prudentiae cum levitate J Nulla ibi temeritas, nulla praecipitantia contra summa ratio 3c sollertia & circumspectio . Numquid est aliud sapientia quod desideret λEst profecto , est aliquid, atque adeo mnium maximum , quod non Isocrati , non Tullio defuit, sorte nec Gorgiae, at defuit plurimis eorum sectatoribus , rerum scilicet artiumque multarum scientia: sine qua praeclara rhetoricae bona completa non sunt, aut etiam turpiter depravata. Quod quartum est

150쪽

ΕΤ CAISU ELOQUE AE. I4 artis crimen, latissime patens, fons & causa criminum ceterorum et cui proinde secundam tribui hujus disputationis partem , quae de adjumentis est necessariis, quibus ars fuerit

defraudata.

Seu sit ambitio, seu caecus amor, hoc habent plerique, ut sibi suisque studiis adulentur , aliena despiciant. Neque enim attendunt rerum aut justum pretium , aut mutuam conjunctionem ς nec intelligunt, quo domestica pluris fiunt, eo magis esse Opus externis. Res enim nobiliores majore praesidio & comitatu indigent ; majore inquam

bestiae, quam arbores , homines , quam bestiae : & maxima planetarum & astrorum corpora non nisi ceterorum vi & actione moventur: Sc ipsae virtutes summae, ut ossicia sua expleant, nonne ab aliis virtutibus etiam minoribus sunt adjuvanda: λ Ex quo non erat dissicilis de artibus conjectura , nisi imprudentia fefellisset homines, aut ignavia retardasSet.

Hinc magna ubique in scholis iacta sunt discidia rerum & studiorum: ex discidiis autem quanta bonarum artium tenuitas & depravatio secuta est Τ Quid enim fuit physica a geometriae & algebrae consortio separata Τ quid grammatica disjuncta ab interpretatione oratorum & historicorum & poetarum Τquid poesis, simul ac in suos fabularum, visionum , 3c numerorum terminos, velut in

SEARCH

MENU NAVIGATION