De natura et causis eloquentiae disputationes tres opus posthumum auctore Joanne Baptista Noghera

발행: 1786년

분량: 219페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

x 3. DE NATUR A iEpicuri hortos, se se conclusit λ Num quid auditum est Homero dignum aut Sophocle 8.

Nec secus rhetoricae accidit, ut primum secessit a ceteris artibus, Suis contenta sermulis 3c crepundiis, politula quidem, sed prope puerilis.

Hoc enimvero acerbe ferebat Tullius. Romano soro adhuc balbutire eloquentiam lnihil admodum audiri Platone dignum ac Demosthene i Ac. si quibus oratoribus sanitas 3c vigor & acumen & gravitas non deesset, illam tamen requirebat Atticam amplitudinem, copiam, Varietatem, quae non aliunde posset nisi ex ceteris artibus comparari . Quid porro non dixit, quid non laboravit,. ut artes quotquot eSSent, ac philosophiam in primis rhetoricae comitem adjungeret 8 Hanc unam colere, hanc diligere , hanc fer- .re in oculis putares. Quod praeconium est , quo ejus dignitatem non ornaverit λ quod genus qxhortationis, quo ad ejus studium non accenderit ρ Res ceteras extenuat, ut hanc amplificet; deprimit, ut extollat; consert inuicem, ut omnibus anteponat. Ipsum Si audias sa), non qui rhetoricam didicerit, sed qui philosophiae se dederit, is sit verus, is

perfectus, is soluS orator. .

At si tanta est philosophiae opportunitas ad

152쪽

mur mysteriis, quam ad rhetoricam accedi mus 8 Equidem vellem, modo res atque aetas

sineret. Sed quid fiat cum hac discentium parvitate λ Quod si philosophiae nomine unam dialecticam intelligis ; habes , ut ceteros taceam, graVem auctorem Vossium, qui eam, vel in pueritia, rhetoricae praemissam velit nec ego infitior, eam, quamvis aliqui detre flent, aptissimam esse acuendis tenellis mentibus , ut sequantur veritatis vias , ejusque& perstringantur lumine, & robur sentiant. Illam certe nolo deesse homini perfectae elo

uentiae cupido, si quidem non ignari solum

ocendi sunt, sed etiam revincendi aut stulte creduli , aut contumaciter repugnantes . Sin autem sermo est de primo ad eloquentiam aditu, quid expediat, dubito, necessitatem certe non video . Numquid enim homines post inductam dialecticam ratione uti coeperunt ρ aut tantam vim ratiocinationis exigit, aut etiam recipit puerilis sive institutio, Sive exercitatio, ut non sussiciat naturae lumen, aliqua praesertim adjutum argumentationis formula , quam ipsa offert rhetorica, quum ad suasionem descenditur Τ

Sin vero latius accipis philosophiam , ut nominis amplitudo postulat; vide , quaeso , ne id tuis alumnis accidat , quod puerulis intemplo : haerere, tergiversari, ferre oculos per singula, lemnisco aliquo occupari, recla

153쪽

tare pauca de scripto, nihil de rebus altioribus intelligere . Haec nempe studia multo Funt rhetoricis graviora : quamobrem & Sapientes illi veteres hinc fieri ad illa gradum Voluerunt. Adde , quod ipsa rhetorica florem quodammodo poscit aetatis perinde fere ac saltatio, & fidium vocumque cantus. quippe artes delicatae quosdam requirunt molles ac teneros hinc corporis , illinc ingenii motus , quibus par nunquam fuerit, qui a

teneris non assueverit: exstabitque semper

nescio quid informis ac rigidi, quale in Carnachi signis notavit Tullius sa).

Paucis : tota nec rhetorica , . nec philosophia puerum dare oratorem potest: tam magnum nomen aetas ista non suscipit . Istuc,

quod molimur, parare quidem possumus, tenere adhuc non possumus . Flectat igitur rhetorica & sermet ingenium ad eloquentiam , quam deinceps scientia rerum experientiaque perficiat. Nolo tam praecocem philosophiam: at volo sit da verbo veniam Pacuviano )philosopha ipsa rhetorica , quae non modo Praeceptorum fines causasque explicet, insi- Etat naturae vestigiis, errores praevertat, Sed etiam ex morum scientia decerpat plura facilia captu, scitu dignissima, ac sensim doceat ipsas amoeniores musas pro earum mO-

dulo philosophari.

et 1 In Bruto c. ... - . . . t -

154쪽

Sed Cicero de philosophia loquens, prima

hac aetatula praetermissa, ad adolescentes jam grandiores transilit, quales essent Cotta atque Sulpicius : nec mirum , si ab his deposcat magnum illud atque amplum, dignum erudis consessu, dignum majestate & nomine oratoris. Et quamquam gravis auctor nullam partem philosophiae ab eloquentia esse alienam putat, eam praesertim , quae prima rerum principia investigat , 3c perducit ad purum, metaphysicam vocant, cujusque scientiae fundamentum : ipse tamen potissime requirit illam Socraticam atque Platonicam , quae est de vita, de moribus, de naturis hominum , de honestis rebus aut turpibus , de expetendis aut fugiendis , de virtutibus , de vitiis, de ossiciis , agendi aeque, ac dicendi

magistram; quam proinde veteres sapientiam appellarunt. Et vero sine hac quid est, amabo , ct torica , aut eloquentia δ Neque hic solum me

movet ille M. Tullii justus timor fri , ne

caeca & furiosa dicendi facultas viribus suis abutatur , ut saepe accidit , ad errorem &perniciem populorum, ducta scilicet non rationis judicio, sed vulgi opinione, aut aestu cupiditatis impulsa: discrimen sane gravissimum, nec ita externum eloquentiae, ut non hinc

155쪽

Isa DE NATURA 'hinc multum in eam vesaniae invidiaeque di- manet . Sed ipsam in se specto dicendi scientiam, quae uti absque philosophia perfici non potuit, ita nec potest integra & incorrupta servari contra hominum Superstitionem, audaciam, levitatem. Superstitionem voco caecum illum & pupillum & timidum animi sensum , quo non minus hona litteratura , quam Vera religio corrupta est. Quid magis absurdum atque in credibile, quam ab hominibus non solum ho- imines , sed astra , bestias , lapides deos fie-x18 Atqui si Varroni, si Plotino, Porphyrio, Iamblico, aliisque doctissimis viris credimus tri, non id voluere primi inter gentra Sacrorum antistites, nec , qui prudentia praeStarent ceteris , eo insaniae devenerunt :εed symbolis usi sunt partim ad significanda naturae mysteria, partim ad beneficentiae virtutisque memoriam conservandam, partim etiam ad exhibendas sub ficta specie, attributiones veras invisibilis divinitatis. At postea imbecillitas & ignorantia pro rebus signa , pro Deo simulacra. coluit; ac religionis i cum omnis stultitia & foeditas & importuni .

tas occupavit.

An multo aliter in re nostra λ Antiqui ib

156쪽

πr CAGIS ELO NEWIAE. 133li rhetores acuti ac docti notarunt sermas dicendi meliores , quae certo loco ac tempore plus haberent suavitatis, aut roboris . Ac re

cte id quidem : sed quid alii postea J Quasi

vero eae formae Virtute quadam propria essent praeditae , in totidem idola conversae sunt : idola, periodi ; idola , loci communes, idola, figurae verborum & sententiarum: nec horum idolorum plura in hortis AEgyptiis ,

quam in rhetoricis nata sunt; ex quo cultores eloquentiae, philosophiae autem , ne dicam rationis expertes rerum spectarunt eX- ternam Speciem, non naturam & causam &finem. Ex rhetoris ludo ecce tibi mechanica ossicina, ubi non artifices, sed operarii: Oratio autem ipsa opus quoddam fabrile ad magistri formam elaboratum , tropis omnibus , ut Graeci vocant, & schematis, velut auro gommisque distinctum . Egregiam vero eloquentiam , quae & suasionis vi careat, & , quam affectat, audientium gratiam non o tineat l uid huic rhetoricae facias λ Hominum objicias eloquentissimorum exempla observa bit illa non robur eorum ac spiritum , sed colorem & vestem . En definitiones conglobatae, en apostrophe, Synonymia.... Iam pudet haec proserre artis opprobria, quorum utinam ne exstaret quidem memoria i Hunc cepit fructum rhetorica, quum suis freta regulis, ausa est philosophiam parentem. Optimam

157쪽

DD NATURAE mam non deserere solum , sed etiam despi

Eadem superstitio certos etiam ingeniis terminos circumscripsit. Perinde quasi dicendi forma delata esset e caelo , nec extra illam posset quidquam boni obvenire; ars ju-hebat omnia ad suam libellam exigi. Heus, quae ista oratio est 3 statim venitur ad rem: nihil dicitur ad captandam attentionem , ad conciliandam benevolentiam : ubi est propositio J ubi divisio λ ubi lumina comprehensionesque verborum 8 Nec dubitavit ars haec morosa Sc angusta ipsos summos Oratores repre-h de , quod populo placere sint ausi modis insolitis, naotusque & admirationes praeter ordinem excitare.

Ajunt scilicet quidem ludi magistri, his

legibus, si cui aliquando Daedalo volatus altior praecidatur , multo plures tamen Icaros errore naufragioque prohiberi. At ne labantur Icari, suntne Daedali reprimendi 8 nonne una mirabilis elatio tanti est, ut vel multis lapsibus emi queat 8 Philosophia vero, si adesset, diceret: Ars haec exilior ingeniis mediocribus dominetur: justum quippe habet imperium: quo enim tendant gregarii homines extra communes vias P At illis viris singularibus idem diceret, quod Romanis Iuno b):

158쪽

ET CAUSIS ELOQUENTIAE . Essus ego nec metas rerum, nec tempori ponor

Imperium sine fine dedi. Quis te litus jubeat remis legere, si possis ad novas terras velis plenissimis navigare Semper licuit summis ingeniis adire ignotas vias, quo Vis major impellit. Esto, sit aliis quod periculum: Dulce tamen periculum est, inquit Horatius fri, sequi deum, id est excellentem naturam.

uamquam philosophia, dum campum ingenii patentiorem aperit , temerariam simuli renat audaciam. Non enim illa tollit omnino regulas, Sed ducit ad earum caput ac sontem , ad naturam inquam hominum & animorum ; ubi videlicet acri mentis acie con. templeris , quid conveniat ipsi , quid non , quid sit necessarium, quid arbitrarium, quid poscat Veritas, quid opinio, quid ratio, quid auctoritas, quid consuetudo . Neque enim putandum est, ut aliqui voluerunt, omnia ejusdem esse generis, fluxa , mutabilia, caduca, ex voluntate hominum & institutione pendentia. Est, est prosecto aliquid cum in legibus & moribus, tum etiam in artibus fixum 3c stabile, a quo nemo ausit discedere, nisi qui prius a natura ipsa discesserit. ANque hae sunt somae illae Platonicae, aeternae,

159쪽

incommutabiles , quae si ab auctore suo nonnullis sunt figmentis implicitae, non Sunt tamen ips2 fictitiae , easque intuentur summa ingenia, Zc imitantur: quid enim extra illas potest esse verae Sc solidae pulchritudinis En simul persectionis regula Sc frenum te

meritatis. In iis vero , quae humano sunt arbitrio constituta, quis vetet magnos viros suo uti arbitrio J Dixi magnos viros: nam ceteri Supremae illi formae cognoscendae impares, qua- rum dumtaxat partem in operibus artis vident, si rem velint ductu Suo gerere, quanam ratione sibi cavebunt , ne , dum majorum regulas & exempla deserunt , summam, quoque formam deserant, ipsam naturam PAt periculum multo maximum, & sum. mis aeque infimisque commune ex levitate, imminet, nisi huic occurrat illa , quam di- i , sapientia. Quid est tam Varium atque Volubile, quam amor sensusque hominum ediga bonas artes Sc disciplinas λ Is quidem , dum integer & recens est , suo quasi nutu ac pondere ad id fertur, quod est. Optimum: Sed quamdiu manet contentus eo, quod primum tenuit λ Nisi si sorte de Sinensibus t quimur , qui qua superstitione deos, eadem suam litteraturam colunt, nunquam mutabis lem , nisi sublata servitute ingeniorum . Atli ubi est libertas, ibi est perpetua vicissitudo: quodque magis mirere, quum ventum est ad

160쪽

ET CAUSIS ELOQUENTIAE . ris 'summum, tum instat propius inclinatio. Sive in media artium felicitate major sit inge- iniorum licentia, sive acrior singulariter enutendi cupiditas, sive nescio quod fastidium delicatius antiquitatis; ipsa illa persectionis, species nuper concupita , exculta , in caelum sublata, paullatim decoloratur, ut ita dicam, aspectu assiduo, 3c suis privatur illecebris ;jam placet minus, jam displicet, jam plane contemnitur. Quid pulchrius eloquentia Demosthenia & Tulliana 8 Et tamen paullo post Demosthenem alia dicendi forma dominata est in Graecia; & adhuc vivente & vidente Tullio coepit jam deflorescere & videri senior illa facundia , quae ab ipso deducta in

Latium mira suavitate mentes hominum sensusque tenuisset . Ecce igitur rationis loco

pravissima , quam idem Tullius damnat sa),

consuetudinis regula d ecce quotidie , ut in cibo , ut in Vestitu , totoque mundo muliebri & virili, sic in eloquentia nova forma si eloquentiae est digna nomine, quae non afficit, ut debet, animos, Sed ingeniorum servit libidini & levitati : cui malo quod est

remedium , nisi tantae inconstantiae philos phia sua gravitate moderetur λModeretur, inquam.' frustra enim obsistitur , quum vetustatis invasit taedium ς & a

mor a) In Brtito c. 74.

SEARCH

MENU NAVIGATION