De natura et causis eloquentiae disputationes tres opus posthumum auctore Joanne Baptista Noghera

발행: 1786년

분량: 219페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

mor novitatis incaluit Sed hic ipse amor , ut ut fervens , aliquam tamen Semper spe- ciem boni sequitur, ideoque sic potest secundari in iis, quae cuique arti diximus arbitraria , ut non aberret a necessariis. Quamque hoc non dissicile in tam multiplici ac prope infinito genere dicendi i fuso, conciso, figurato , simplici, hilari, Severo , acuto , florido , actuoso, sedato : quod enim genus est, quod non possit in Virtute manere , ut mansit olim in Attica sM , Sc tamen genii temporisque conversionibus satisfacere ρ Ιlluc enim nemo fertur, ubi nil boni sit. En igitur praeclarum. philosophiae munus , appetitiones ut animi, sic ingenii temperare , non vento flanti resistere , sed ad eum vertere orationis quasi vela , & quam persecit artem , integram & incolumem in suo cursu

servare.

Haec ad tutelam Sc custodiam eloquentiae:

quid jam dignitatem, quid vires , quid opes

dicam, quibus ipsa augetur oratio 8 Res, ut Sunt, exponere, distinguere, definire, secernere causas veras a falsis, earum vim ponderare, . consilium a casu, eventa ab eflectis Sejungere, ita evolvere , collocare , efferre Omnia, ut semper exstet ratio 3c veritas

unde haec tibi, nisi ex philosophiae magisterio

162쪽

fio 8 Quid enim dissimulemus veterem & pervulgatam criminationem P oratores scilicet , etiamsi nec ineptos nec leves, tamen minus castigate loqui, quavis ratiuncula contentos es-Se, quatere campum, Strepitu magis, quam argumentis pugnare, canere Victoriam vix coepto praelio, adversario adhuc intacto triumphare. Ac re vera ita fit, si non est philosophus ille qui dicit . ornatius hic quidem loquetur 3c dulcius; sed nihilo rectius, quam populus disputabit.

Unde autem sumet abundantiam rerum &varietatem & elegantiam, omnibus personis, locis, temporibus parem P Magnum fuit censorii Catonis ingenium, magnus animus, Sagacitas & industria singularis. Quid porro causae fuit, cur in dicendo tantum distaret a Graecis λ Haec una, inquit Tullius sa), philosophorum doctrina, Romanis adhuc adven- titia re transmarina. Quod idem confirmat Atticus b) non de Cethego solum & Galba, sed etiam de Antonio & Crasso, qui ea aspersi essent leviter, non imbuti . Vigebat

tum Romae eloquentia, Amazonis potius similis , quam reginae, acris, pugnax, genero Sa, tamen subrustica, confisa naturae viribus,

praeferens patriam in sua dignitate pauperiem . Philosophia scilicet, quae ipsam dita

re H L. 3. de Orat. c. 23. b cie. in Briito c. 8ο. erc.

163쪽

roo -D E N A Τ R A re posset , Si non erat prorsus ignota, at . hospes certe, necdum civitate donata. Et sane , quanto quanto sis ingenio praeditus , usque eone te amabis , ut speres de . hominum rerumque naturis ea te posse de

tuo elicere , quae Thales, quae Pythagorasi Socrates, Plato, Aristoteles protulerunt par- . . t tim accepta ab aliis, partim suo Marte cogii tata 8 Quum te ad scribendum dederis , tum Vero, nisi es, caecus, intelliges, quibus in angustiis 3c salebris , quantaque in obscuritatei verseris alterutrum ut sit necessarium, aut te fortunae errorique committere , si vis in materiam penetrare; aut rem leviter perstringere, ut Vulgo fit, rimasque & lacunas explere inanibus verbis sententiisque vulgaribus. Nemo sibi blandiatur: oratio prudens,

solida, profunda , cui nihil desit nec praesidii, nec dignitatis, sine morum philosophia

haberi non potest. Haec emporium, haec armamentarium , haec ossicina est , unde me cium , armorum , operum Omne genus acci-

pias: hic est repositum quidquid praestabilius

' Summorum hominum aut natura extulit, aut Vestigavit sagacitas , aut complevit consideratio , aut experientia cumulavit. Hos qui thesauros non viderit, ne suspicatur quidem,

quid opum habeat humana natura , nec ini qua sit ipse miseria: estque similis hominis, se cum suo praediolo lautum & divitem exi

164쪽

ET CAUIIS ELOQUEWIAE . i61 stimantis. Sed fac subeau urbem principem, aulaeque regiae opulentiam contempletur . Qui, stupor simul & pudor i Vix audet se suumque nidulum reSpectare. . At mox . aucto notionum ambitu , augetur animus, ac priores angustias dedignaturo Pa. rumne contulisse putas ad magnificas poetarum oratorumque sententias praeclara dogmata philosophorum J Quanto mens funditur

latius, tanto ipsa fit major : magnae formae magnas cogitationes inspirant . Nec alia est causa, cur & Demosthenes & Longinuq tan topere velint mentes tum ciUium, tum oratorum rebus grandibuS occupari r nec enim

aliter ad grandia consurgunt animi, pupasque & crotala derelinquunt et Quod philosophiae beneficium tantum tamque praestabile exponerem pluribus, nisi jam rhetor Graecus fecisset, & ad alia eloquentiae decora nostra

oratio festinaret. Philosophia una cum rhetorica est veluti adjecta cedro Parioque marmori affabre elaborato architectura Etrusca vel Graeca. Magna accessio; at aedificiine perfectioni usibusque sufficiens J Firmitatem Video , commensum , ordinem: frons, atrium , fastigium , peristylum, conclavia, tota denique substructio ad summam pulchritudinem & dignitatem. Sed ubi instrumentum P ubi sus estex ΤFabri nimirum sunt advocandi quam plurimi , lignarii, serrarii, figuli, caelatoreS, pi-L Elo-

165쪽

Hores , statuarii, textores, aurifices , quid quid fere opificum est, ut instructio sit plena Sc numeris omnibus absoluta. Sic habe, regii cujusdam palatii genus esse orationem, cui nulla non sit assinis ingenua disciplina. Ecce tibi exempla moremquae& formam antiquitatis praebet historia e naturae prodigia & virtutes demonstrat physica r corporum caelestium positiones conversionesque docet astrologia . Quid poetica δquam Varios colores, quam expressas ad vivum offert imagines j Descriptiones autem , translationes, similitudines, nulla est ars. tam tenuis, tam humilis, tam obscura, quae non possit subministrare quam plurimas & honestissimas Sc peducundas. Hae sunt quasi pictae tabulae, peristromata, Signae, Vasa CO- rinthia, toreumata, quae si desint, unde exsistat oratio cultis hominibus eruditisque con Ueniens Placer, inquis, prudens oratio simplex ac nuda. Esto, placeat tibi : at placebitne etiam aetati in medio artium splendore Sc luxu educatae Roma certe politior non amplius tulit archaicas illas sive sedes, sive oratiOnes , quibus ante gavisa fuerat sa); ac se te erubuit, se eas potuisse quondam tolerare . Scio non debere orationem his deliciis di D

166쪽

gT CAUSIs ELOQUENTIAE. II

diffluere: scio plerumque gratas esse divitibus vices, ut cum Horatio loquar , 3c simplicem munditiem non raro esse aulaeis &ostro cariorem: sed cujus constantiae eSt, Ornatum in ceteris rebus exposcere, in oratione 'simplicitatem Quid dicam, quam multa hic sint ad suasionem opportuna 8 Nescit artium rudis, nescit adjumenta & praesidia in eisdem collocata. Parvone lapillo credidisses posse dirigi formidolosissimos per mare cursus; aut

vitro abditissima rerum arcana reserari J Ut omnes conspirant naturae partes, ac mutuis

officiis se se adjuvant; sic artes pariter, quae a natura profectae, indolem ejus imitantur . Ut autem intelligas, quid hinc emolumenti manet in eloquentiam, nihil opus est afferre auctoritates, quidve senserit Plato, aut Tullius , aut saepe laudati Auctor Dialogi. Ipsa eloquentissima scripta declarant , quantum amplitudinis ceperint ex astrorum notitia , quantum cautionis ex re politica & militari . quantum evidentiae ex piitura , quantum fi

dei ex exemplis, quantum commotionis ex praeteritorum temporum recordatione . Una identidem similitudo nonne pro Summa ratione valet, praeserique simul rei notionem; convenientiam, veritatem λQuamobrem sapienter veteres orbem quendam sive circulum thstituerunt bonarum ar-

ium, quem totum obire deberet, qui vel in L a una '

167쪽

1ει DE NATURA una vellet excellere : id quod omnium temporum experientia comprobavit. Res primo aspectu permira ς at, si consideres, naturae legibus maxime consentanea r Ars sere nulla suam attigit persectionem, nisi accedentibus ceteris: nullum prope opus eximium, nullus artifex summus apparuit, nisi quum aliorum generum artificia, & artifices floruerunt . . Quando scilicet visus est in Graecia Ialysus Protogenis, aut Apellis Venus ρ eadem aetate , qua Cupido Praxitelis , & signa Lysippi , & Pyrgotelis numismata , & Charetis colossus Rhodius, & Dinocratis Ephesiae Di

nae templum, Sc Pharos Sostratis, mundi miracula . Nam quid referam aut Aristotelem, aut Theophrastum, aut Callistenem, aut Aristoxenum, aut Menandrum, aut Phalereum,

aut Philippum , aut Alexandrum Magnum δSpirabat adhuc Euripidis tragoedia , & Xenophontis historia, & sapientia Platonis, Sceloquentia Demosthenis. Roma vero nonne vidit eodem tempore

Caesares, Sallustios, Varrones , Cicerones , Atticos, Catullos, Varios, Virgilios, Horarios , Vitruvios , Roscios λ Eodem tempore vidit postmodum Italia Politianos, Bembos, Sadoletos, Casas, Flaminios, Fracastorios ,

Bramantes, Leonardos, Bonarotas, Raphae JeS... & quis possit numerare artifices omnis

generis praestantissimos λ Iam dicat Gallia . quo aevo tulerit Gassendos , Cartesios, Pse

168쪽

ET CAUSIS ELOQUENTIAE . tres scalios, Peruvios, Bossuetos, Bourdaloios .i Fenelonos, Cornelios, Racinos, Molierios , Bollauios, Bruyerios, Possinos, BrunOS, Sar-. rasinos, aliosque prope infinitos. Fuerunt scilicet fere omnes Ludovicei seculi ornamentum. Posset aliquid simile Britannia, posset Hispania, posset Germania de Suis. memo

rare.

Ad tantam ingeniorum & artium selicitatem valeant quidem, ut volunt aliqui, afflatus siderum & terrarum, temp tatum Variatio, aeris temperies, Vis caloris: suos habeat natura munificentiae statutos dies, 3c longissimi temporis avaritiam paucorum annorum largitione compenset. Non quaero, quam id sit verum, & quatenus; nec voco ad calculos earum causarum proportiones & magnitudines. At quantumcumque concessero, ne garene potes perfectionem operum multum ex cognitione pendere Z negarene potes multa esse artibus inter se communia, quae unus . artifex possit abi altero discere, unus ab altero mutuare λQuum scilicet artes alicubi florescunt, Scsunt in pretio, illud fit necessario , ut hic artifex illum audiat, hic illum respiciat, miretur illius opera, capiatur specie , sollertia delectetur, habens quippe oculos magis eruditos : atque ut in nundinis. usuvenit, ad quas casu aut Voluptatis causa veneris , necopinato quot quanta occurrunt, quae commini

169쪽

166 . D E NATURA dissime in rem tuam transferantur Hic major gratia , hic ordo melior, illic varietas , dignitas, acrimonia , dexteritas singularis ;ubique novi aliquid & speciosi, quo augetur

mens, sensus animi perficitur , rerum prudentia cumulatur . Summos certe artifices constat fuisse praeter artem Suam peritos rerum plurimarum , idque eorum non scripta sunt, sed ' etiam facta declarant. Oratorem vero quem perfectum invenies sola rhetorica 3c philosophia Τ ubi autem plenam absolutamque eloquentiam nisi in gremio, prope dicam, omnis humanitatis & elegantiae λNeque 'hic tamen dissimulabo per - hanc eruditionem mala multa gravia in eloquentiam itrepsisse, luxuriem, saStum, am-hitionem , inanitates , insulsitates, ineptias . Vir sapiens vix possit sine stomacho percurrere eruditas illas orationes, ubi sunt alia omnia psa ter id, quod convenit causae . Sed quae culpa est opum 3c divitiarum , si homines sunt leves , superbi, prodigi, libidinosi 8Censuit Homerus perutile esse multorum populorum mores & instituta cognoscere et ex

ta peregrinatione Gysses, Pythagoras, Pla

ro quot sapientiae thesauros in patriam reportarunt ' At si quis percurset regiones exteras non politiae & ingeniis hominum intentus , sed calamistris & strophiis δέ pyxidulis 3c ensiculis & fasciolis , 3c quidquid novi collegerit, ostentet; nae ille verissime puta-

- . bitur

170쪽

ΕΤ CAUSIS ELOQUE LE. ID hitur omnes secum tulisse omnium gentium

stultitias . Idem esto de artibus judicium , quae impedimenta sint, non subsidia eloquentiae , nisi ratione & decentia temperentur . Nec tamen illam severitatem posco, quae jubet omnia vi & essicacitate metiri: detur venustati aliquid , detur magnificentiae ψ atque hic quoque valeat Horatii dictum sa): Exilis domus est, ubi non o multa superrunt. Sed multum interest, utrum copiose sit ornata dictio, an pueriliter Onerata. Quamquam hoc non tam abundantiae est Vitium, quam penuriae. Qui rebus affluit , nisi idem levis & vanus est, earundem Vix meminit, quum tempus poscit & locus, ut Lucullus Horatianus sb). At qui pauca habet , tactus insolentia , vel pauperis tamam metuens, promit, obtrudit omnia. Id quod huic rationi adversatur maXime, est vetus querela: Istam eloquentiam. quis

possit assequi , siquidem is esse debeat & philosophus & geometra Sc historicus & astrologus & poeta , & quid non λ Hic erit scilicet ille Graeculus esuriens, Sciens Omnia, quem jactat egregie Iuvenalis . Cujus enim Nestoris Vita, cujus Archimedis ingenium par sit huic rerum immensitati λ Quamobrem

SEARCH

MENU NAVIGATION