De pulsibus libri duo in quibus tota ars cognoscendi morbos, et prognosticandi disertissime tractatur, autore Ludouico Mercato ... cum indice gemino altero capitum, altero rerum magis memorabilium

발행: 1592년

분량: 388페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

Liber secundus, Trach. I. 'o

pulsem ordinatum N in ordinatum assgnare sit possibile.

sueuerunt sine mulυ,sicut inter ordinem & ordinis perturbationem medium non est reperibile, ita prorsus inter ordinatos& inordinatos medium non constituere. Verum siquis rem aliatius consideret, reperiet facile in hac differentia medios pulsus esse conlii tuendos hac lege. Nimirum siquis habeat pulsum in ordinatum, sed cum hoc per certas quasdam petiodos ordine serue dicetur medium per participatiouem ordinati & inordinati habere: ut uerbi gratia, habeat quis pulsum inordinatum in m nitudine,caeterum transactis uiginti pulsationibus,semper efiiciat in magnitudine illa consimilem differentiam,& p Rea transactis decem de octo differentiis eandem efficiat,& it rum post decem & sex,ac rursus post quatuordecim, & sie dereliquis pari ordine,constabit proculdubio,pulsum esse inordinatum usque ad uigessimum,sed in uigessimo seruare eundem os dinem. Ex quo constabit esse inordinatum aliquem pulsum,& cum hoc seruare ordinem, quem censemus esse medium inter ordinatum & in ordinatum,saltem per participationem er

tremorum.

De Pul bus Inquisitu. cap. XIV. iINter relativas differentias quas diximus tertium genus puli

suum complere,& constare ex tribus speciebus ordine nimirum,ordinis perturbatione,inythmis,& ex aequalibus & inaequalibus pulsibus, potissimam proculdubio obtinet,&tanqua necessariam praerequirit tractationem aequalitas aut inaequali tas. Ex quarum etenina doctrina magni momenti ad morbora cognitionem & praesagationem elicimus iuditium: ob idq; paulo diligentius eam rem expendisse oportebit. In primis itaque aequalitas aut inaequalitas tales dicuntur simpliciter & ab l te,aut certi alicuius generis seu differetiae,ex illi, quinque quas si plices reperiri a principio diximus.Appellamus quidem et quales simpliciter seu absolutae pulsus, qui neque magnitudines

neque celeritatem neque crebritatem,neq; uehementiam, neq;

mollitiem aliquomodo immutabunt sed semper, eodem modo perseuerantes existut. pulsus uero qui his Oibus immutati sui, di diuersi a prioribus ac non perseuerantes in pristino & na turali statu,hos quidem inaequales absolute seu simpliciter ap- - Z a pellamus,

202쪽

'De pulsuum disserentuς

pellamus, quod in omnibus differentis simul ab aequalItate ἐ-

uarient. Caeterum pulsus qui non in iis Oibus sed in aliquo eet generibus,uno uel duobus uel tribus,uariantur,inaequales quoque appellamus,non tamen simpliciter ut praedictos, sed in aliquo genere & cum nomine eius differentiae, cuius occasione inaequales sunt: sic enim appellamus pulsus inaequaly magnitudine,aut inaequales ecteritate, uel crebritate uel in quo uis alio ex dieiis generibus. Harum itaque inaequalitatum quaelibet,sive absoluta sit,sive in aliquo genere,in alias duas differetias sub diuiditur, quarum una appellatur systematica, seu collectiva,seu in pluribus puliationibus facta: altera uero singularis seu in uno pulsu nuncupata. Quarum disterentiarum clarioris doctrinae gratia', seorsu meminisse oportebit.

De i qualitate colle ima seu bilematica. Cap. XV.Collectiva vero inaequalitas, quam in pluribus pulsationibus si tam essed ximus& Gal. expendit. lib. a. de disteta Pul. cap.xi. duas habet species primas, quatum altera continet pullas inaequales aequaliter factos: altera vero, inaequales inae

ualiter facios. Inaequales aut qui aequaliter si urit,sunt S conituuntur, dum primo pulsui secutidus fit paulo minor,&tanto tertius secundo,& quartus tanto etiam tertio, & pari pensia de reliquis subsequentibus. Quos pulsus iure optimo inaequales censemus,quia primus distat a secundo, cum hoc tamen aequaliter fieri dicimus,quia distantia de primo ad sim tanta est- quanta ea,quae est inter ει & tertium & pari ione de reliquis, Quos sane ora appellant medici decu ristos, graece myuros quasi dicas similes caudae muris, vel ut Auic censet caudae soricinae, quod aequaliter de magnitudine eius detrahatur , donec ad extremam & minimam paruitatem deuetum sit.Itaq; hi puIsis inaequalescensentur,quia natiuam aequalitatem mutant, verum quia aequali mutatione alter ab altero secedit,ob id aequa Ihertieri dicimus.

Praeterea hos pulsus myuros iterum bifariam diuidere oportet: nam alii ex ijs stini,qui non cessant minui usq; ad deffectioncm, quo n e ici appellam mIuros desScientes: alij vero cerusant

203쪽

Liber secundus, Tract.I:

diminui ante deffectionem , quos iterum in duas secabis.

partes: nam quidam reperiuntur, qui perseuerant in ςadem patuitate ad quam gradatim deciderunt,eo modo quo di istum est, quos scimus proprio nomine carere: alii vero non perseueiat in eadem paruitate, sed denuo augeri incipiunt, quos myuros reciprocos appellarunt oes medici. Qui Psecto dii. v iter u crescunt,aut redeunt ad pristinam magnitudine, aut ad maiorem,

aut ad minore.Quod et de myuris seu decurtatis qui defici ut, . subaudiendum est: nam alij reciproci si int, alij vero non, sea defficientes manent. Atq; hae sunt om Res myurorum diises entiae, exemplo selum posito in magnitudine: quod etiam de reliquis differentiis eodem modo uibaudire oportebit,licet nul- Ium peculiare obtineant nomen. Decurrati enim proprie hi soIum censendi sunt,& nuncupandi, qui in magnitudinis aequali in aequalitate consistunt. Sed in hac re obscura admodum extat Gai sententia lib. i.de diise. pul. cap. I a. uerum haec est huius doctrinae ueritas&hac lege uenit intelligenda Cal. scriptura.QEorum sane pulsuum naturam & conditionem ut Gal.lib. 2. de cavspul. cap.3.apertius ostenderet, haec scribit uerba. Ergo ubi adinouenti digitos uideatur motus remissus, & tenenti applicatos paulatim prorsus desinat, eos pulsus vocamus desicientes, illumque statum medium numeramus, inter decurtatostpulsus & perfectam abolitionem & quanto decurtatis grauiorem,tanto leuiorem pulsus abolitione:ac hi quidem tres status, quantitate noxae differunt. Quartus reciprocorum est decurtatorum, qui est omnium leuissimus.Quintus his addatur intermittemium qui praecedit deficientium statum,ac lice Gai. hac in parte,hunc ultim uni leuiorem arbitretusilonge aliter rea

se habet ut mox reseram.

. His habitis expendendum est praedictis pessibiis it mris Α-

uicenam alterum genus adiunxisse,nempe myuros augescentes gradatim,donec perueniant ad finem in augmento. bos sane

pulsus potius Posse reduci ad reciprocos, quam nouum genus constituere censemus: qua propter prisci illi medici eorum nomeminerunt,uel quod difficulter cognoscantur, lices in iis qui balneo calido,aut immodico exercitio sese dederint succrescant. Scimus enim in his pulsus augeri &celeriores ac crebriores se

i iusto,cum hoc ta muli difficulter possumus cognoscere praedi

204쪽

ne pulsuum disserentiis.

ctam Inaequalitatem,quam graeci appellant ethero*bliniri an qua quidem nunquam manifeste a primo pulsu differt secun-Gus, ita ut etiam comperimus in aegrotis qui habent febres mites, quales sunt quae ex bubonibus excitatu uel ex tertiana , noexquisita, aut quae ex refrigeratione prodeunt: totum enim earum tempus a principio ad uigorem , pro incremento caloris pulsus immutantur in magnitudinem, celeritatem de crebrit tem,nunquam tamen secundus pulsus a primo sensibilem efficit mutationem. Verum si multum temporis interponas, maior,celerior& crebrior apparebit,ubi illum prioribus comparaueris. Ex quo constat cum medicus sit artifex sensualis, non quos ratio colligit esse impares, eos vocabimus inaequales, sed eos, qui manifesto sensu tales at parent: quamobrem Auic. sententia hac in re non placet. Quod siquis dixerit pari ratione noesse sensu perceptibiles eos,qui decrescendo fiunt myuri, siquidem eadem est dignoscendi ratio: expendat non esse aequalem ronem, siquidem myuri decrescentes semper fiunt vitio facultatis & deuectu ipsius quae nequit arteriam elevare: myuri vero crescentes plerunq; fiunt ob usim ad auctum: sed facilius distinguit sensus impressiones vchementis aut debilis,quam usus adaucti vel diminuti, ergo non erit par ratio, siquidem pulsus maεnus ex virium robore apertiorem praestat de se notitiam, quam pulses magnus ob usum adauctum .

Pulsus vero inaequalis & qui in equaliter fiunt,hoc est, quod non pari excessu vel defectu,nec seruata ad inuicem aequalitatis distantia reperiuntur, plurimum in morbis praesagare docent,& ipsi quoq; multiplices existunt, iuxta numerum primorum & simplicium pulsuum. Quidam.n.ex his magnitudine distensionis,inaequalitatem efficiunt; quidam celeritate di tarditate: nonnulli crebritate & raritate rursus alii vehemcntia de

debilitate,& vltimo alij duritie & mollitie. Quos equidem oca

anonymos, hoc est,carentes nomine censemus. Inter quos pauci et nomen adipiscuntur,velut est pulsus intermittens,intercurres,descies,deficies reciprocus: quaru differentiaru nam & con I terc*r ditionem sic disces. Intercurrens pulsus est,qui inter duas pul- 'δε sationes alieram mediam praeter naturam efficit: est sane disserentia Ptinens ad maximam crebritatem: tamen iudicio nostro

ui bac et pulsus specie,inaqualitas in celeritate reperitur,quia

205쪽

Liber secundus, Tract. I. 92

m pulsatio viae praeternam mediat,celerior est duabus natibus, inter quas existit. Itaq; detrahit natura a quietib', quod in hoc intermedio motu consumit temporis:& ob id quietes esse fremoris temporis oportet,subindeq; crebriores. Intermittens vero pulsus, is censetur, qui praedicto contra- Inter trius existit,quia inaequalis efficitur,ps nimiam raritatem.Quip ten1.pe adeo arteria inquietibus immoratur, ut pulsatio una, duae vel tres deesse videantur: ex quo prodit ut tam rarus efficiatu quod intermittens iure optimo appelletur, eo quod desit aliqua pulsatio inter duas nues ob nimiam moram arteriae in si tibus,tra ut cessasse omnino natura ab actione videatur. Pulsus vero deficiens fit,quando motu arteria destituta vide Deluiatitur prae nimia paruitate: ut fieri in myuris deficientibus antea

dictuni est. Verum si is pulsius,qui ad praedictam paruitate deuenit,iterum ad motum redeat, deficiens reciprocus censebitur. Sed deficiens,qui vere talis est, simillimus quidem existit myuro deficienti: quia in myuro pulsus prae paruitate delitescunt. Caeterum cum hoc dissident,quia myurus deficiens talis essicitur per inaequalitatem aequaliter factam,deficiens veror inaequalitatem inaequalem: quo fit, ut longissimis dissideant

interuallis. Pari et ratione,licet uterq; sit reciprocus,mIurus reciprocatur per inaequalitatem aequalem, desciens vero, P in qualitatem inaequalem. Simillimus et est dum ciens intermittuli,quia in utroq; delitescit pulsus,& omnimoda st eius priua- tio,asphygia appellata, verum lices in hoc conuen7ant dissidet tamen longi sumis interuallis,nimirum quod deficiens reciprocus post longi temporis interuallum,quo homo videtur pulsis carere. Iosephus arbitratur arteriam immobilem esse, sed fallitur,quia deterior eo tempore esset intermittenti quod verum non est, lum.n. ad sensum quiescere arbitrandum est, non revera, ut Gale.probe aduertit Itb.2.de cau. pul. c. I. his verbis Equidem longe abesse abollitionem puto a pulsu deficienti: illa.n.velut est Iesectus ut sensus quidem indicat totius functi nis: hic dimidiatae amisso iterum redit: intermittens vero, uno,duobus,tribus vcl ad summum quatuor pulsibus, nunquavero quinq; omissis, iterum repetit: quod si diu immoretur , mortis praelud: una esse censebimus,nam abolitioni pulsus assimilatur de te vera esl,disserunt et quia intermittens pulsus pertinet

206쪽

De pulsuum digerentiis. '

gnes ad raritatem, deficiens vero ad paruitatem. Item dissidἴι

quia deficiens potissimum fit a facultate diminute operante,si quidem ad tantam deueuit pulsus paruitatem, quod tensia percipi non possit,cum hoc tamen pulsus omnino non delitescite intermittens vero a facultate prorsus octante fit,& prae impo- tentia cessante ab actione. Qui bas constat Fuchsium perperi intellexisse Gai.& Paul. siquidem confundit intermittentem desciente,ob ignorantiam praedictarum differentiarum.

Sed dubitabit aliquis in hae re,cur si ambo pulsus deficiut, alter est aded periculosus,& alter longe minus Cui dicimus id

proficisci, quia in intermittente ex toto natura ociatur,&sub sit a necessarijssima illa vitae adtione , quod fieri extra perticulum est impossibile , deficiens uero non omnino quiescit, sed tantum ad sensummam iacile constat posse moueri, non tamen sentiri, eo quod moueatur, in ea spatii parte,quam tactus percipere nequit.Nam qua ratione principium dilatationis&Knem contractionis non comprehendimus, eadem prorsus, duarteria prae nimia paruitate amplius moueri aut dilatari non potest, quam in praedicto loco,quem tactus non attingit , motus eius omnino delitescit,& sic cum deficit, ad sensum tantum descere censemus,non quidem reuera:quo fit ut non sit aeque periculosus ac termittens,in quo naturam omnino otiari dictu

Summam autem praedissirum disseuntiaru sequens schema monstrabiti Inaequalitas

207쪽

Liber se Midus, Tra'. I.

5 Non ossint di .

entesa

spirex aequaliter quae facit. uros, qui sunt dupli

ces . Nam

vi. In aequalitas congestica,systematica seu collectitia duas habet disse arentias pri-

Asperseuerantes in eadem paruitate ad quam deciderunt,

de carent nomine. id

Cessant , diminui ante deis sectione. qu . rum alii 'santi

seuerate, χ nam sed denuo caugentur, χ

illatr

diuersas, iecudum diuersa se . genera pri-

ma, sed onia

nessentano

, nisi praeter

D scie

tem.

procum.

208쪽

ne pulsuum dissereti iij,

Desii gulari pulsiu i, e ervilitaue.cap. VI.DIctum profectd antea est, inaequalitatem inter caeteras diuisiones quassertitur,hanc tanquam potissimam generi maxime iconuenire,uidelicet alteram esse collectivam, alteram uero in singularem : illius quidem meminimus hucusq;, huius aut tractationem hac in parte instituere docet scribendi ratio. Appella aus itaq; singularem inaequalitatem, eam pulsus uarie . talem de a naturali recessum, qui in uno selu arteriae ictu reperitur: quo fit, ut merito singularis censeatur, ad differentiam collectiuae inaequalitatis, quae in pluribus sit pulsationibus , de inaret ualitatem uenamur excollatione unius pulsationis ad alteram, aut plurium intersemam ob id dicta est collectiva in aeqv litas. At uero singularis,in unica Glum distensione, uarias ps test pati inaequalitatis sortes, tot nimirum, quot possunt esse partes illius distensionis, saltim quae sensu percipiantur. Hane etenim in duas primum differentias Gal.diuisserat lib. t. de diis. . pulscap.xiii.nam altera fit di resteritur in unica parte arteriae & sub unico digito : altera uero, in pluribus par ibys , & seb pluribus digitis: utram protecto magnum assere 3s commodu ad certitudinem cosnoscendi N praei agandi in arte medica . Qua propter necesium esse iudicaui unicuiq; earum,peculiare caput dicare.

De bimi litate io una parte arteriae. cap. UILA in inaequalitas, quae in una arteriae parte reperitur nu mirum sibunico digito,st cuni tempus quo accidit arteriam dilatari aut comprimi, in partes diuersae celeritatis,dividitur,eo quod praedictum tempus, in quo arteria mouetur , admodum breue non sit, sed parti tale in partes sensu perceptibiles. :Ita ut senses iudicet primam praedicti motus partem , celerem esse,alteram tardam, vel contra. Quia is motus quamuis continuus sit, non tamen oes eius partes aequalem habent velocitatem. Haec aut inaequaluas tres sub se complectuur inaequalitatis singularis differentias,siquis rectὸ distentionem illam c6sderet. Prima sane est,quando morus diiunsiouis intersecatur seu

209쪽

Liber secundus, L

seu interrumpitur quiete asiqua ipsiim interpollinter videlicet quando dila atamquam efiicit arteria a quiete in rna ad qui teiri externam praescinditur quiete alia medii, in med o ipsius motus praeter nam facta rante nimirum quam ad extimam denalem quietem perueniat: non tamen manet in ea, sed motum post ipsam perficit,& ad nalem S consuetam quietem perusnit. Haec sane inaequalitas es scit pulsus , quos intermittens ire uno pulsa medici appellant. Secunda inaequalitatis disterentia fit,quando motus continuus quidem est,nulla intercissis quiete, . caeterum constat di uersis motus accidentibus,hoc est dilatatio illa constituta est ex partibus celeribus, tardis,& mediocribus . Quippe aliquando conspicimus motum qui lente incipit ae taede fit, desinere celeriter aut moderate, continens praedictat va. tietates in una silum dilatatione vel compressione. Haec .p. est

inaequalita' quae efficit pulsus a medicis appellatos impares .

latos. Tertia vero de ultima inaequalitas fit in una et distensione,caeterum arteria retrocedente antequam incaeptum motum

perficiat, non dum ipsa quietem attingente : nam dum arteria dilatari incipit,cogitur vi aliqua a medio itineris tetrocedere ,& iterum insurgit, ac incoeptum motum perficit. Haec aut efficit pulsus, quos medici appellant dicrotos su bis pulsantes, quorum olum seorsum meminisse oportebit,eo in veluti genera quaedam sint, & multo plures recipiant differentias do quia l. magni sunt momenti, & vsiis in re medica. tDe inqualitate singulari in uulia parte arteria duae B

L motu intercisio. cap. XVIII.

EA uero inaequalitas, quae,cum sub unico di to salim

tu subinde constat,unita quiete interrupto, intermittentes in uno ictu constituit pulsus, nouem sub se complectitur diest enitas,quas sicild disces,si consideraueris distensionem par utam esse quiete aliqua, ac rursus primam partem inmus ante quietem n ediam consideres confera' ad alteram secundam . motus partem, iamin post quietem illam inediam. Ex qua ca .ierentia nouen prodeunt disserentiae,ut constabit hoc schem Galaeo i lib. I.de disi pes.c. ra. Aa 1 Primas r

210쪽

De pulsuum disserenti t.

i, Ceser. 1 si Tardus.

, Celer. Celer.

Inutilis. a Celer.

Moderatus.

Tardus. Tardus. Inutilis.

. . . i

s Tardus.1- Celer. Captizans. 6 Tardus is Moderatus.

ο Moderatus. Tardus.

s Moderatus. Celer.

Caprirans s Moderatus. Moderatus. Inutilis. Quas quidem differentias reperibiles esse constat, diligenter habita obseruatione,& ex Cal. praedicto loco. Ex quibus secunda, quarta,& ultima, existunt inutiles, quod ad illaequalitatem non pertineant, sed pares sint,& eadem motus conditione fiant. Quinta tamen, & octaua nomen eaprietantis pulsis sortiuntur . ' De in militatesingulari in una parte arteriae, quas motu continus . cap. XIX.

SEcunda, primae illius partitionis inaequalium in unicas il

iatione, differentia,motu quidem si continuo ii principio dilatationis ad finem, nulla quiete media: haec quidem impares citatos efficit pulsus, quoa motus ille, licet continuus Mariis c 'nstet motus accidentibus, ut nuper exposueram. Fit autem haec inaequalitas uno Eduobus modis: nam aut fit aequaliter autem inaequaliter,ea prorsus lege,quam antea in collemi ua inaequalitate inst:tueram & GaL docet lib. i. de disserentaput. cap. II. cuius rei occasione ut clarius constet res hae dita sc lis,sc abdita, expendisse oportet,motum,rem esse continua, sed cum hoc partes habere priores & posteriores, duas exepli gratia uel tres. Si igitur prima ad taliam celer appareat,staurida celerror,tertia omnium celerrima:& cum hoc,si tanta celer tale recedit tertia a secunda, quam secunda a prima,tum Pro vidubio,has motus partes inaequales appellabis,quoniam Pa rein

SEARCH

MENU NAVIGATION