장음표시 사용
211쪽
auis prophetici sint, cesse est statuere omnia quae narrantur esse prophetica: sed quem admodu in lira & cithara, aut alio quopiam instrumeto musico praeter cordas sonantes, etiam
ligna siunt nihil senantia quidem,sed necessaria
tamen ut inde cordae relligentur atque intendantur, vel remittantur propter harmoniam
sic etiam in libris propheticis &quius annis merantur, no necesse est omnia lonare aliquid futurorum mystica prophetiae harmonia, sed sufficit ut tanquam ligna quaedam sint in instrumento musico, quibus ipsis facta prophetica cohaereant,indequedependeant quodam modo propter pleniorem historiae structuram. Quod item aiunt authorem libri secundi Ma-ςbasaeorum venia petere,quod minimὶ faceret si author esset canonicus, propterea facilE dissoluitur, quia constat striptore illum nusquam
petere veniam si quid fatu dixerit, sed si sermocius minus fuerit accuratus: ideoque subiungit; Maernis uti, delectabile esse; non quia de- lectabile aut utile sit,si modo vera, modo falsa, quadam alternatione scribantur, sed quia affectato semper vel sermone minus oblectet a que interdum expediat pedestri & quotidiana dictione rem explicare. Quocirca non magis fiserit consequens,propterea librum hunc non esse canonicu, quam Pauli epistolas, in quibus illud habet locum quod ipse ait, Exsi imperitus z. nrta sermone,non tamen scientia. Spiritus enim iule diuinus qui canonicos scriptores inspirauit,
212쪽
tam per Amos rusticum locutus est, quam per aulicum Isaiam. Est etia considerandum, ut sit liber aliquis canonicus,no id requiri ut scriptor exploratu habuerit diuina se oracula fundere, sin satis est si quis Propheta vel Apostolus, librum lectum atque examinatum approbarit ndiuinum,pronunciariique oracula sacra contineri . Nam & quod dixit Caiphas expedire ut homo Vnus pro populo moreretur, diuinum oraculum fuit,etiamsi hoc ille nescierit. Itaque etsi dicere no potuerit scriptor ille quod Ioannes Euangelista,Hic est discipulus ille qui seripsit haec,& scimus quia verum est testimonium eius, non tamen ex eo recte colligas librum quem scripsit non esse canonicu: quia satis sit si Apostolus hoc pronunciauerit,scire se quia verum sit testimonium eius. Nam neque Luca neque Marcus authoritatem habuisset canonicam , nisi Petrus aut alius quispiam Apost ius sua authoritate legendum Ecclesiae tradi dissetquod vero scriptor idem ait cap.2.lib. 2. veritate de singulis concedere sese aut ribus; non significat illum de veritate eorti quet scriberet dubitasse,sed particulare rerum singularum prosequutionem; &, ut G eε est, diligentem de singulis, hoc est, exactam & accuratam nam rationem omnium reriim gestarum,apud ipses
historiographos requirendam, neque id fuisse sui instituti. Quod rursum alij dicunt, Iudae quidem Machaban factum, quo pro defunctis sacrificium offerti iusserit, commemorari qui
213쪽
CAPUT XXIII. rradem, sed non laudari, id quoque perspicue fausum est; quonia manifestam facti laudem habet quod dicitur, IustE & religiosE de resurrectione cogitans : Et quod ita concluditur, Sancta ergo & salubris est cogitatio pro defunctis exorare, ut a peccatis soluantur. At non liacuisse pro defunctis offerre sacrificium probant,quia scriptum est Deuteronomij ia. nihil faciendum niti quod Dominus praeceperit,ne- 'que quicquam adqciendum esse ad expressam legem : Nullum autem contineri lege diuina praeceptum de offerendo pro mortuis. O uibus 'respondendum est, reperiri non pauca sanctorum opera collaudata, quae tamen nusquam eis praecepta fuerint ;velut quod Dauid voluerit aedificare templum Domino; quod nec Rechabitae, nec Ioannes Baptista vinum biberint;
uod Iudas Machabaeus & Salomon nouum edicationis Astum instituerint, quorum nihil erat legis praecepto mandatum. Quod vero lex addere prohibet, eb pertinet squemadmodum lintecedentia significat) ne quid ex earum gentium quarum terras ingrediebantur possicie das,sacris sacrilegis & superstitionibuS ac c re- mare ri. monijs, in Dei cultum Iudaei transferrent; ne N I quid ut redundans ac superfluum detraherent; nequid ut praetermissum apponerent. Siquidem eaphrasis allusione habet ad artifices, qui iopera sua imperfecta adhuc ab luentes, addunt aut detrahunt, ne qua sit eorum iusta reprehensio . Quoniam ergo instituta & opem N diuina
214쪽
3' DE PURGATORI diuina reprehensione caret,neque carpi aut vituperari possunt tanquam vitiosa, idcirco dictum est illud, neque addendum quicquam esse neque detrahendum. Vnde & Ecclesiastis cap. 3. de Operibus quae fecit Deus, scriptu est:
Non possum us eis quicqua addere aut auferre,
quae fecit Deus ut timeatur: quod quid aliud
significat quam in opera Dei, quae nostrae ut litatis gratia fecit, nullam cadere iustam reprehensionem Z Namque ob noua accepta beneficia, noua etiam commemorationis & gratiarum
actionis festa instituere nihil id esse adflcere ad legem: Hester quoque & Mardochaeus probε intellexerunt, qui solent per annos singulos die celebrari voluerunt, & recoli beneficium , quo fuerat Iudaeorum populus ab oppressione prae-ν ἐεμνε seruatus. Itaque etsi de offerendo pro defun- tu h-i ctis sacrificio nullum omnino in lege pre Prunaberetur, non propterea tamen videri deberet vituperadum Iudae Machabaei factum, tanquam ad legem additum contra legem.Verun- tamen offerre iubebat lex pro peccaris eriam absentium, ut in die expiationis pro totius p puli delictis. Terque quolibet anno comparere debebat omne masculinum sacrificii caussa,
ubi & pro absentibus mulieribus, & dispersisi Iudaeis offerebatur.Cum igitur no ignari essene Veteres illi sancti, eos fideles qui hinc emigrasia sent, rametfi aliquibus peceatis essent obnoxij, non tamen a populo Dei segregatos esse, pr P ma quod scirent a lege non decerni separationemo
215쪽
tionem,nisi ob grauissima qua da; velut si quis
Phase non fecisset, siquis circuncisius no esse si quis sanguinem comedisset: hos enim a que eiusmodi,statuebat lex de populo suo perituros . Quae poena cum esset grauissima, perspiciebant eos non esse a populo suo separatos, qui grauibus illis delictis non fuissent inquin ti . Ea de caussa non dubitarunt pro illis offerre sacrificium,qui sic excessissent e vita, ut pro Iudaeis absentibus, quia re vera neque interierat, sed adhuc vivebant,neque erant a secietate P puli Dei praecisi, sed ad tempus aberant per resurrectionem mortuorum coniungendi, reddendique mutuis aspectibus. Sed argumentari pergunt Lutherus& Brentius. An tale quicquam exercuerunt sanctiὶ Volunt enim hoc I dae factum,nouum atque inusitatu fuisse,quod iste speciale factum vocat, cuius in scripturis non extet exemplum. Idcirco ergo librum huc a canone resecarunt: quod tantum abest ut propterea faciendum putemus, ut ob id etiam videatur esse canonicus, quia spiritum reserat eundem ex quo libri caeteri conscripti sunt,u delicet hac nobis pro defunctis fidelibus commendans misericordiam,quam alibi siepius re- liqua nobis scriptura commendat.Idcirco enim ieiunavit David super mortuo Saule & Ionatha. Cur enim seue in eorum gratiam amixit ieiunio, nisi ut illis misericordiam Domini hac ratione conciliaret ὶ Non enim existimandum ust , quod nimis moerore cibu capere noluerisi
216쪽
i'6 DE PURGATORI . sicut ij qui dolent immoderatius;VelutAlexande um Clitum occidi siet. Non enim dicitur noluisse aut non potuisse cibu sumere,sed ieiunasse, quod pro illis non fecisset, nisi profutu-xaeg.rx. rum sperauisset. Solitum enim ieiunare Dauidem ut aliquid impetraret a Domino ex eo Iotest intelligi, quod ieiunarit pro filio paruu-O cum esset aegrotus ; eo vero mortuo ieiunare desierit. Nimim quia dum uiuebat sperauerat ieiunio productiorem illi posse vitam imp rrari , eo vero extincto cognouit diuinam de morte Voluntatem, cui cognitae acquiescedum x.ster h. esse perspexit. Sic ieiunaverunt viri Iabes Galaad,septem diebus;quod eos Venerabilis Beda interpretatur fecisse pro mortuis ut ad requiem feruenirent. Et hactenus quidem de Machaeorum libro.
Praeter scripturas, etiam Veterum tractatorum conformi doctrina, Purg torium animarum comprobari.
D rimin, inquit, de praestuis uri, γε exscriptura solent adducere ad ransirmandῶnrga orium. . Prater scripturas habent Patre qui idem concedumta, imo ad credendum urgent τἀν quib- paucula praesertim de a fetumno hic laceramta, de qui 1 nolo in prasentia ' i - dicere, quam uritati rensuetudinem ... naiudicare. Praeter
217쪽
Praeter scripturarum diuinarum luculenta testimonia,quae suarum commentationum nebulis frustra haeretici obscurare conatur,liab
mus profectis,Αreti, Patres ut dicis) qui idem
concedant, imo ad credendum urgeant ;& sic urgeant, ut qui id non sentiat, is bonae mentissensium mihi perdidisse videatur. Vrgent a tem partim admirabili illo suo cosensu Graecis Latinisque doctoribus, & ijs praecipuis ac cela brioribus omniumq; temporum in hoc unum conuenientibus;partim in i reseon catalogum reiiciendo assertionem aduersam,in quo se procul dubio Ecclesiae iudicium, cuius est haereses condemnare, secutos esse demonstrarunt. Atque ipsum primo constensum oculis breuiter hoc loco subq ciam, quoniam id prolixi usantea nonnulli feeerunt. Ac primum erit Tertulliani aestimonium scriptoris antiquissimi &grauissimi,planeque idonei testis quid iam tum in Ecclesia fieret, ac fieri etiam deoere crederetur. Is in libro de Monogamia: Ipsam, inquir, interrogo foeminam, Dic mihi soror, in pace praemiusti virum tuumὶ Quid respondebitὶ an in discordia 3 Ergo hoc magi ν euincta est, cum qua habet apud Deum caussam: Non disscessiequae tenetur: Sed in pace: ergo perseueret in ea cum illo necesse est, quem iam repudiareno poterit, nec sic quidem nuptura si repudiare potui sser. Enimuero pro anima eius orat & refrigerium interimar. Postulat enim & in prima resurrectione consortiri& offert annuis diebus
218쪽
pudiauit,quatum in ipsa est.Haec Tertullianus, quibus non istum declarat quid fieret, verum- etiam quid fieri deberet a vidua relicta pro defuncto marito, nisi vellet virum penitus repudiasse videri, & ab animo quoque suo reiecisse. orare ergo solent viduae pro defunctis viris,
nec orare solum, verumetiam offerre sacrificium annuis diebus dormitionis eoru. Et quid orando petere Refrigerium; ne forte essent in poenis, & siquo tormentorum aestu. Quod usque adeo facere in virorum gratiam deber
existimabantur,ut id nisi facerent,censerentur,
quantum in ipsis esset, repudiasse post mortem viros suos. Quod autem dicit sinterimad obscurum & nouum est verbum,quale forte, sempiternat: nisi legendum sit, quomodo suspicatus est Renatus; Enimuero pro anima eius orat, & refrigerum interim postulat, & in prima resurrectione consertium, & offert annuis diebus dormitionis eius. Scripsit in eandem sentetiam Libro de exhortatione ad castitatem: Etiam repete, inquit, apud Deum pro cuius spiritu postules , pro quo oblationes annuas reddas; Et quae sequuntur. Transeo ad D. Cyprianum , qui non solum offerre pro defuncto,
Verumetiam deprecari & Orare pro eo, rem si
gnificat non suo tempore institutam, sed a m ioribus acceptam , & ab antecesseribus fieri solitam. Sic enim scribit libro I. epistolarum
epistolas. Quod Episcopi antecessores nostri. T relisio-
219쪽
e A P UT XXIIII. 19'religiosὶ considerantes,& salubriter prouiden-zes,censuerunt ne quis frater excedens ad tutelam vel curam Clericum nominaret, ac si quis hoc fecisset, no offerretur pro eo, nec sacrificia pro dormirione eius celebraretur. Neque enim ad altare Dei meretur nominari in sacerdotum Prece, qui ab altari sacerdotes & ministros suos Levitas auocare voluit. Et ideo Victor cum Contra formam nuper in Concilio a facerdotibus datam, Geminium Faustinum presbytenum ausus sic actorem costituere, non est quod pro dormitione eius apud vos fiat oblatio, aut deprecatio aliqua nomine eius in Ecclesia frequentetur , ut sacerdotum decretum religiosa
de necessariε factum seruetur a nobis. In his Cypriani verbis audis oblationem pro defuncto , audis & deprecationem quam pro defunctis frequentari mos erat. Quid autem peti mortuo potuit Z an resurrectio beata 3 sed si damnatus ille est, frustra petitur; sin clara Dei visione mox beatus squemadmodum id habee de iustoruomnium sipiritibus haeresis ista persuasiim quid opus in hoc adiuuari precibus alienis, quod & perexiguum sit comparatione eius quod possidet,& ei iam non queat suo tempore denegari r Neque enim illa effer Ecclesiae
pro defanctis oratio,vt parte beatiς resiurrecti
nis obtineant, vitamque aeternam habere mereantur in caelis; nisi quos illa spiritus adhuc eo subsidio alieno sciret indigere, quo fieret Ut si iuris peccatorsen vinculis, speratae reserectio-
220쪽
nis parte nequaquam fraudarentur, Non india gent autem ij qui peccatis plenὶ iam abolitis Deo clare viso beati sunt, quibusq; iam adhaeret nihil quod beatam resurrectione corporum
impediat aut moretur. His duobus vide ut caeteri consentiant,precesque comprobent dc alia
ossicia iuuandis mortuis destinata. Dionysius Areopagitain eo libroque de Ecclesiastica hierarchia seripsit; Accedens,inquit, antistes precem sacram stuper mortuum peragit, postque precem & ipse eum preses salutat,& suo dei
ceps ordine qui astant omnes. Precatur oratio
illa diuinam clem etiam, ut cuncta dimittat per infirmitatem humanam admissa peccata cle- functo , eumq; in luce statuat & regione uiu ru, in sinibus Abrahae Isaac dc Iacob, unde aufugit dolor de tristitia & gemitus. Neque multo post idem author hoc ipsum ita astruit,ut etiam argumentum quod istis familiare est ditatuae. Non ignoro, inquit, & ego diuinis eloquijs accedes , singulis reddendam pro meritis sortem, quia referet unusquisque ea quae per corpus gessit,sive bonum siue malum.Quod autem dc iustorum preces etiam in vita ista, & nedum post mortem ijs solis prosint qui digni sunt,nos docet sacrosancta traditio. Quid enim Sauli profuit Samuelis oratio λ quid Hebraeorum iuuit plebem prophetica inrerpellatio 3 Haec ille,
multaq; alia eodem pertinentia, declarans videlicet etiam in eo quemque referre prout in