De fidelium animarum purgatorio, libri duo. De limbo patrum, liber tertius

발행: 1584년

분량: 438페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

riam sentiat sanctorum preces, quibus se vitae similitudine reddidit dignum. Nihil etiam Chrysestomo illustrius aliquot locis , qui rem hanc ab Apostolis quoque ipsis traditam esse scribi serm. 3.in epistolam ad Philip.in hortatione morali : Non frustra,inquit, ab Apostolis

sancitum est,ut in celebratione venerandorum

mysteriorum, memoria fiat eorti qui hinc dis cesserunt. Nouerunt illis multum hinc emolamentum fieri,multu utilitatis.Stante siquidem uniueris populo & manus in caelos extedente, coetu item sacerdotal verendoq; posito sacri ficio, quomodo Deum non placaremu* pro istisor ntes ὶ Et infra. Quemadmodum itaque pro

vivis istis oramus sinquit) qui tame nihilo differunt a mortuis,ita&pso mortuis orari potest. Pro liberis suis sacrificabat Iob , & a peccatis suis illos liberabat, &c. Vbi nota tum quod ait, pro his qui in fide ex hac vita discesserunt,precibus & sacrificio placari posse Dominu, quod ad eam satisfactionem pertinet, qua Viui pro defunctis satisfactur,ut ab ijs poenis quae adhuc ex ira Dei iusta luendae stupersunt liberentur. Vbi enim placatio est, illic ira & poena cogitetur necesse est. Quare non fuit Chrysbstomo dubium,quinis ellet post mortem, quarudam animarum status , in quo poenis quibus iani

penitus expurgandae tenerentur. Proptereaq; homil. 2. in Matthaeum, Presbyteros vocari

222쪽

requiem adipistatur,& propitium iudicem is

ueniat.Itemque in Acta Apostolorum hom.M. S in priorem ad Corinthios, hom. I. per Orationes & eleemosynas,quae pro defunctis fiant, solatium eis aliquod praestari declarat, cum tamen nullus sit locus selatio, ubi nulla premit amictio. Cui doctrinae & D.Hieronymus clara& non dubia testificatione subscripur, cum liam rea με bro primo contra Pelagianos peccatore ab im-

omnes rationales creaturas dicit non esse per

dendas , & diabolo tribuir poenirentiam, quid ad nos qui & diabolum, & satellites eius, omnes' impios & praeuaricatores dicimus perim perpetub & Christianos si in peceato praeuenti fuerint, salvandos esse post poenas i Eiusdem Hieronymi a non ullis profertur & illud, quod seribit in fine libri decimioctaui C5mentari

rum in Isaiam: Sicut diaboli & omnium negatorum & impiorum, qui dixerunt in corde suo, Non est Deus, credimus aeterna tormenta; sic peccatorum & tamen Christianorum,quorum opera in igne probanda sunt atq; purgada,m deratam arbitramur & mixtam clementiae sentetiam iudicis. Vbi proculdubio peccatores in

elligedi sunt, qui quamvis totam propε vitam

in sceleribus exegerint, tamen vel prius paulbqua ex hac vita migrent,veris gemitibus Christianos se esse meminerunt. Quomodo & apud Theophylactum ,cum scribit in caput Lucet I 2.-n semper qui moriuntur peccatores muri in - seM

223쪽

gehenna, sed esse in potestate Dei, ut etiam dimitti possint. Quod inquit) dico propter oblationes & distributiones quae fiunt pro defunctis, quae non parum conducunt etiam his qui in grauibus peccatis mortui sunt. Non ergo cessemus sale per eleemosynas & intercessi nerri propitium reddere eum, qui potestatem habet mittendi, non semper autem potestate utentem, sed & valentem remittere quiddam. Laudat etia Hieronymus Pammachium, quod eleemostnis ossa riget uxoris . Nimirum hoc

ipsium ita significans, quod alij refrigerium di-

eunt , aut certe reliquarum sordium abstersi nem. Paulinus item ille Nolanus epistola r. ad Amandum Episcopum sic loquitur: Vt Deus inquit qui facie omnia in caelo & in terra, refrigeret animam eius stillicidijs muericordiae suae per orationes vestras. Concilium quoquo Carthaginesve quartum, canone 7'. decreuit eorum poenitentium, qui attentὶ ieges poeni tentiae executi essent, si casu in itinere, vel in mari obhssent,memoriam orationibus & oblationibus Domino comendari oportere. Quidiam Diuus Ambrosius ὶ Nonne is Theodosio in oratione funebri requiem precatus est Z Hoc proculdubio significans,potuisse ei non conti nub requiem praeberi, quae tame desiperari non debere sed magna esset petenda fiducia: Epistola quoque quae est scripta ad Faustinum,pro obitu germanae acerbo dolore merentem,mniam deplorandam cinquit quam prosequo

224쪽

dam orationibus reor, nec i ustificandam lachrymisauis, sed magis oblationibus animam eius Domino commendandam arbitror. Horum grauissimam authoritatem alij secuti; ut Boetius lib. . de Consiolatione; ubi cum ipso interrogasset philosophiam, nullane post defunctum morte corpus supplicia relinqueret sic eam respondentem introducit. Et magna quidem inquirin quorum alia poenali acerbitate, alia vero purgatoria clementia exerceri

puto. Sic ille designati libri prusia quarta. Cuius

viri etsi non maxima in Ecclesiae dogmatibus stabiliendis authoritas est, tamen & nota virtus ac probitas, & illis eius verbis expressa sentetia est, quam cum Catholicis caeteris communem sibi esIe monstririt.Est 3c Damasceni sermo de defunctis, in quo res eadem, & ex Machabae

rum libro secundo, & Apostolicae traditionis authoritate,& Dionysii Areopapitae, Gregorij Naaianaeni, Chrysostomi, Grego ' Nil seni testimonijs validissime confirmatur. Catholicae Ecclesiae Patres non consenta tantum suo,veru metiam interdum ex professo Vrgere ad credendum.

CAP. XXV.

SEd Aretius non hunc tantummo O consensum agnoscit Ecclesiae patrum, verum etiam addit urgere eos interdum ad credendu.

Quod usque adeb verum est,quamuis ipsis inimici

225쪽

rnici confessione expressum, ut pro haereticis habuerim eos qui id negarent. Aerium enim MSanctus Epiphanius,& Diuus Augustinus lia

reticorum in numerum propterea retulerunr,

quod oblationes negaret pro defunctis esse faciendas. Sic enim Diuus Epiphanius loquςn- ψλ- tem inducit. Qua ratione post mortem nominatis, inquit, nomina mortuorum Z Orat enim 'vives aut dispensationem facit, quid profuerit mortuoῖ Si vero omnino preces eorum qui hic stat prosuntillis qui istic sunt, igitur nemo sit pius,neque boni quicquam faciat; sed acquirat amicos quosdam per quem Vult modum, aut per pecunias persuadens, aut amicis id in obitu demandans, & orent pro ipso, ut ne quid patiatur , neque immedicanilia peccata ab ipso perpetrata requirantur. Hac sua voce declarat haereticus quae fuerit Ecclesiae Catholicae tum fides; Nimirum excedetes hinc quosdam ob sua peccata aliquid poenarum in altero iaculo pati, unde possint liberi euadere precibus amicoru, aut eleemosynis in eorum gratiam dispen satis. Cui fidei quod opponeret non aliud tum Ecclesiae inimicus habebar, quam quod si ita esset liceret cuique scelerate vivere, cui praesierit m facultas non deesset amicorum sibi beneficia comparandi quae essent post mortem profutura. Quasi verb preces atque oblationes quae pro defunctis secundum Ecclesiet fidem ac morem fierent, quibussibet profuturae dicerentur, &

non Christianis solis, atque us quidem Chri

stianis

226쪽

stianis qui in gratiae siue iustitiae statu ex hoe

mundo migrauissent. Si enim in hac vita nulla ad reconciliationem scelerate viventium ossicia prosunt, sed ij duntaxatalienis precibus a que operibus ad impetrandam diuinae benignitatis gratiam adiuuantur, qui a propria ipsi iniquitate recesserint,seque ipsos sic iuuare ceperint : multo magis existimandum est extinctis in iniustitia hominibus,nullum afferri posse leuamen aut solatium quibuscunque operibus, quae in illorum gratiam suscipiantur. Sed Aerio sic respondit Epiphanius, errorisque ab surditatem demonstrauit. De eo vero, inquir, quod proferantur nomina vita defunctorum,

quid hoc magis fuerit utile r quid hoc commodius & magis admiratione dignum 3 quod credunt praesentes, quod hi qui decesserunt vivusi& non sunt nulli, sed sunt & vivunt apud D minum, Et ut pientissimam praedicationem recenseam, quod spes est orantibus pro fratribus velut qui in peregrinatione siunt. Prosunt a rem & preces pro ipsis fientes, etiamsi totam culpam non absicindant. Verum enimvero ebquod nos si pe dum in mundo sumus fallimur, re erramus tum inviti, tum voluntariε, quo id

quod persectius est significetur,& pro iustis,&pro peccatoribus memoriam facimus,pro pe catoribus quidem misericordia Dei imploran- res,o c. Hactenus sanctus Epiphanius: cui D. Augustinus consentiens eundem Aerium simiali de caussa retulit in numerum haereticorum,

eo ipso

227쪽

eo ipsio declarans Vrgere se ad credendum, quia pro haeretico sit habendus qui pertinaci anim sitate reclamet. Diuus etiam Gregorius lib. Dialog.cap. 39. dicit credendum esse purgatk rium ignem ante iudicium illud extremum, propterea quod Veritas dicit, esse peccatum in Spiritum sanctum, quod neque in hoc seculo remittatur,neq; in futuro. Venerabilis Beda ad fidem deuotionemque pietatis refert, orare, ν eleemosynas facere, Victimas sacrae oblationis Γ' offerre imo ereptione eorum qui de hoc saecu-' - lo migrauerunt. Atque hanc ipsam fidem per aliquot postea Lecula in Ecclesia Dei continuatam, Sanctus Bernardus ostendit; qui & ipse D- pro haereticis habuit quosdam sui temporis no- - --- rores, qui ut aitὶ Purgatorium ignem non credebant restare post mortem, sed itatim animam solutam a corpore, Velia requiem transire vel ad damnationem.

Quod licet consuetudo non praeiudicet Veritati, index tamen sit testisque ve

ritatis. CAP. XXVI. SEd ad ea quae producutur ex Veterum scri piorum libris testimonia, una tibi resposio est,qua dicis veritati consiuetudinem non praeiudicare. Magis quidem conueniebat ut dice-Tra,eoiensium non praeiudicare veritati,quia doconsensu testium , non de consuetudine alicuius obseruationis agebatur. Admonuisti tamen

228쪽

pro nostris partibus utiliter non solum consensium Patrum hac de re scribentium,verum- etiam consuetudinem Ecclesiasticae seu Christianae obsieruationis a nobis spectari oportere. Ac tametsi nec consuetudo nec consensus,non solum hominum, sed neque Angelorum sanctorum praeiudicet veritati, tame nunquid hoc efficit ut vel consensum Patrum, vel Ecclesiae totius consuetudinem,tuo more,pro nihilo h bere queamus i Audeo dicere non Angelo rum tantum beatorum, sed nec trium diuinarum personarum consensium praeiudicare vel rati, quia nec veritas praeiudicare veritati ullo

modo potest. An ideb consequens est ut liceat non habere pro certo,id in quod diuinae per nae consenserint Z Nec igitur consuetudo ulla Christiani populi, quantumlibet vetus Veritati praeiudicat,aut praeiudicauit unquam: & tamebeatus Apostolus contentiosis opponit con sis r. r. II. tudinem cum ait: Si quis videtur contentiosius esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei.Cui si responsium esset co- suetudinem non praeiudicare veritati,nunquid ex aduerso praeiudicare confirmasset Nullo modo:& tamen consuetudinis rationem haberi se velle dixi siet. Sicut igitur illa consuetudo cuius Apostolus meminisino praeiudicabat veritari; & tamen seruanda erat, eique cedere debebat omnis contentio: ita haec nostra, imb r

tius Ecclesiae consuetudo qua pro defunctis fidelibus sanduntur preces, une cunctarion.

seque

229쪽

cat veritati, sed index est, testisque veritaris.Αc sicuti dubitare non debemus verum esse, quod ab Ecclesiae Patribus atq; pastoribus, & iam Molim consentienter asseritur; ita dubium esse non debet,quin rectum & veritati consentaneusit,quod veteri dc publica perpetuaque Ecclesiae consuetudine coformi ter obseruatur.Id que D. Augustinus hac ipse in caussa nostra, coniuetudinem quanti facere oporteret ostendens, ira scribit capite I. libri de cura pro mo ruis. Potexat inquifitioni tuae sufficere meabr uis istaresponsio; sed quia alia mouent, quibus respondendum existimo, parumper attende. In Maehabaeorum libro legimus oblatum pro mortuis sacrificium. Sed & si nusquam in scripturis veteribus omnino legeretur, non parua est uniueris Ecclesiae, quae in hac consuetudine claret authoritas: ubi in precibus acerdotis quae Domino Deo adesus altare funduntur,i cum suum habet etiam commendatio mortu rum. Sic eo loco. Generatim verδ quantum sit Ecclesiasticae consuetudini tribuendum, docerin epistola quam scripsit ad Casulanum. In his vae rebus sinquit de quibus nihil certi statuit d

uina scriptura, mos populi Dei & instituta maiorum protege teneda simi:& sicut praeuaric rores diuinaru lesum, ita contemptores ecclesiasticarum consuetudinu coercendi simiaHoc

eo loco si verὶ dicit D. Augustinus, quid igituro exist

230쪽

Ibidem apud

Gratia. Q. Consuetudo.

2IO DE PURGATORI.

existimandum erit,ubi ad certam scripurrarum doctrinam Ecclesiae consuetudo accesseriti In epistola vero ad Ianuarium Ecclesiastica consuetudinis tantam vim esse demostrauit ut diceret: quod tota per orbem frequentat Eccle-sa dubitare quin ita faciendum sit, insolentissimae insaniae esse. Et haec atque eiusmodi ille dicit:cuius alio loco illa sententia est. Nem co- suetudinem rationi & veritati praeponat quia consuetudinem ratio & veritas semper excludit: qui etiam non ignorabat, quamuis non in bona caussa, bene tamen a diuo Cypriano dictum ; Consuetudinem sine veritate, nihil esse aliud quam erroris vetustatem. Num igitur in his secum pugnat Augustinus,qui uno loco dicat cosuetudinem veritati cedere oportere, alio loco censeat consuetudinis contemptores eta coercendosὶ Minime vero: Vt enim si quis mi hi consensum generatim obhciat, nec dicat

quorum ille sit consensus,non magni penden dum putem ; ita consuetudine sine distrisine allegata,nihil me premi arbitrabor. Tisum interest quorum consensus, aut cuius populi dicatur esse consuetudo.Nam & in errorem m ultorum saepe consensus est,& consuetudo potest Contra veritatem & rationem irrepere . At si consensus consuetudoque Ecclesiae proferatur,

quod & nos facimus, & cum Apostolo facie-b it D. Augustinus quis non continub,qui Ο stinatissimus non sit, contentionis suae vela de-

SEARCH

MENU NAVIGATION