De fidelium animarum purgatorio, libri duo. De limbo patrum, liber tertius

발행: 1584년

분량: 438페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

sanctis meellentioribus peculiarem. Habent Lib. r. is inquirin aliam caussam boni, quare tempora- α - - λlibus assiigantur malis: qualem habuit Iob; ut sibi ipsi humanus animus sit probatus & coinnitus , quanta virtute pietatis gratis Deum. diligat. Est etiam ubi amictio poena tantum sir; ut in perditis; velut in Pharaone; ut in paruulia

non modb recens natis, Verumetiam regeneraris , quibus propter aetatem neque ad cauendum vitium, neque ad exercendam Virturem, ex assiictione prouenire potest utilitas. Est denique ubi non modo pertineat ad Poenam ante actarum, verum etiam valeat ad cautionem futurorum,exercitationemque virtutu. Quod

ille deelarat in epistola ad Hebrios locus;oin- Misa Mnis disciplina in praesenti quidem videtur nori esse gaudij,sed moeroris; postea autem fructum pacarissimum exercitatis peream reddet iustiistiae . Utramque igitur in hae castigatoria diue plina cogitare debemus. Quia neque correptio est nisi ob praecedente culpam; neq; exe citiam, nisi ad nitorem M incremeta virtutum.

Ad locum Pauli norint.3.ineptum esse de igne poenitentiae Commentarium.

eminus , secutor in hoc 'reriorum errorem ad confirmationem Purgatoris 1. Carinis. Uniaes.

272쪽

asa DR PURGAT. LIB. II.

Vide hic varietatem eorum qui veritatem refugiunt. Alius ignem Spiritua sancti, alius pudoris iusti aut censurae diuium; alius poeni tentiae alius afllictionum comminiscitur. Hicytrumque,hoc est, poenitentiam eum assileti De Coniunxit; cum tamen ea differant longo discrimine. Nam & poenitentia sinc inlictione exteriore agitur,& afflictiosa egrauis sine po niteretia sustinetur. Alius ergo pinnirentiae;adius afflictionum ignit sit oportet . Cumque Pa sua unius dan axat ignis meminerit, hic pro Vno, duo nobis ignium genera repena conflauit, Ac de afflictionis igne & evia quidem quae in hac mortali vita discruciat, non posse inte sigiuniuersalem omnium eorum qui superaedia sicant probationem, declarationemque operis

iusque superaedificati de qua perspicuum est

a Paulo haberi sermonem) supra saus ,ri ostendimus,cum aduersus Metium ageremus. Poenitentiae verb qua subindὶ homines afficiuntur,igne si quis ad tanto mamsestationis lucem sufficere Vbitretur, qualescunque certε oculos habeat in carne,nullos in mente habere se demonstrat. Primum, quia de suis erratisi numeri sunt qui nulla tangantur poenitudine. Deinde, reperias etiam quos vera dixisse atque docuisse poeniteat. Postremo , qui non se

a laetantur conscientiapraedicatae&illustrari. apud

273쪽

apud homines veritans, quonam modo ad hos poenitetur ignispertineat ὶ Primorum ergo doctrinam qualis ut, non probat ignis poenitentiet, quam non asune ; sed regit potius&obumbrae eonstantiae falsa species, quae apud multos essi cie ut error pro veritate habeatur. Secundi v Κν ordinis nominum , multb minus ipis igne poenitentiae doctrina parestit; quia pinnitudo quae de veritate suscipitur, non ignis est illum nans, sed tenebricoli potius fumi caligo, veri conspectum quantum in ipsa est, in tuentium oculis adimens. Postremi quoque, quoniam bona constientia poenitentiam non alamieti per hunc ignem probari non possunt, nequo qualis eorum doctrina fuerisi pinnitendo promius ostenditur. Arqui Paulus ait: Uniuscuius.

que opus quale sit, ignit probabit; Et, dies D

mini declarabit qualis ut cuiusque structura. Porincum dicat etiam Apostolus, ab igne detrimentum accepturos eos esse, qui ligna, B:- num M stipulam superaedificauerint, num intelligi possie ignem poenitentiae cuiquam detrimento futurum ὶ Vt enim statuamus per i nem poenitentiae, ea quae malὶ superaedificata sint exuri, tamen ei qui superaessificauit non affert ignis ille, temporale semper detrimentum . Amictio quidem ipsa damnosa est, non

ita poenitentia quae de falsa doctrina suscipitur. Sed expositiones scripturarum falsae inutiles &erronea: inquit Linius) exurentur igne, hocin, non permanebunt in ecclesia, sed abolen-

274쪽

ur & rehciuntur. Quonam ergo sinquam in iast igner poeniteriae, an assiictionis ξ Doctrinam tu quidem, Lossi, quae de Purgatorio est apua

Alcvinum, inter haec aedificia quae exurentur, collocasti. Dic ergo de tuis ignibus, illam doctrinam in Alcnino uter exusserie in hac vita Num assiictio hae illi extorsit Z num de ea PC

Direntiam egit ὶ Non est inquisὶ neeesse id iuvnoquoque doctore fieri; stea sufficit si tander'

erroneae comentationes ebciantur ex Ecclesia.

Atqui Paulus disertis verbis pronuciar; Uniuia cuiusque opus quale sit, ignis probabit. Ac nohoc ad doctrinae probationem referas mn Pe sonae , subiunxit eum qui superaedificauerit ligna, foenum, stipulam, saluum fore; sic ramen quasi per igne. Vr igitur omnis illecuius opus iri

igne manserit, hoc est,qui superaedificarie auru, argentu & lapides pretiosos, mercede accipiet: sc omnis cuius eodem tempore superaeducatio,ligno & seeno costabit&stipula,saluus eri sc quasi per ignem Quae si huius vitae non sunt vii non esse quiuis bona mente praeditus inreia ligit frustraque vel in Alcvino completa, Velauo quolibet doctore hac in vita compled demonstrare studueris , ad illud tibi post hane vitam Domini iudicium redeundum est, VNS Aleuini & nostra vestraciue omnium doctrina probabitur igni, palam q; fiet vosne melius doctrinam de Purgatorio repudiaueritis,quam nos amplexi simus. Dominus enim inquie

tavas in igne veniet, & quasi turbo quadri

275쪽

. APUT V . 33 eius, reddere in indignatione surorem suum, M increpationem suam in flamma ignis ; quia, in igne Dominus dijudicabit.Quem Prophetet locum, ad ignem purgationis in extremotad cis futurae, Diuus Αω brosius retulit: Augustinus quoque, potaq; vetustas tenuit Dominum igne praecedente Venturum. Quanquam non satis etiam forsitan in eo tibi costes, quod cum f. dominam hanc de Purgatorio clarissimis stria prurae testimonijs repugnare starueris, vestro que omnium iudicio pernitiosa&haeretica ita haec doctrina sit, quae ipsum dominicae siti;

factionis fundamentum euertar; tu tamen eam

super fundamento stare &superaedificari, atq; ad ligna, foenum & stipula pertinere significes.

Mala probari vitiosium fuisse Iudae M chabaei factum, quod Sacrificia legis nihil prodessent coram Deo, sed in

tum coram Ecclesia. CAP. VII. SEd omisso eo, quid est Lossi cur exemplum . quod ex Machabaeis citatur de oblationi- bus pro mortuis, Vitiosium erroneumque siti nimirum Sacrificia Leuitico, qua firma fuerunt Chrim sacrifici j, non dele ut Ροω

ta naim Deo , sed tantum comam Socis . Hoc ergo tuum est argumentum. Sacrificia temporis illius non valebant ad remissionem peccatorum obtinendam a Deo; ergo mortuis

via Deum nihil ea prodesse potuit Machabaeorum

276쪽

barorum oblatio. Cuius si verum est antee dens , cur toties legitur ; offeret qui peccauit, hoc aut illud rabi tque pro eo sacerdos,& pr pitius erit ei Dominus Z quid est quod Proph ' in Daniel, inter alienigenas positus, cum offerre per captiuitatem sacrificia iuxta legem non sereri. 3. posset, exaudiri poscat in corde contrito, sicut

antea in holocaustis & victimis legalibusὶ Quo pertinet eiusdem prophetet illa deploratio;Non Ibidem est in tempore hoc princeps & dux bc propheta, neque holocau stum, neque sacrificium, neque oblatio, neque incensum,neque locus primitiarum coram te, Ut possimus inuenire misericordiam tuam. Solamne propheta coram hominibus misericordiam expetebatὶaut cor comtritum non illi prodesse potuit ad obtinendam veniam coram Deo, sed tantummodo coram Ecclesia r Qualiquam igitur illa sacrificia nihil per seipsa valeret, ad veram peccati eorum Deo expiationem ; ramen in his operabatur fides Vtentium,perque fide efficax erat in illis Christi mediatoris languis,qui,quemadm0dum ait uari uale. sanctus Leo, tam potens in suis signification bus fuit, ut non minus per eam acceperim qui illum credidere promissum ,qu m qui donarum susceperunt. Cuius Pontificis & illa sen-M-2.4e tentia est. Patriarchae & Prophetae & Sacerdo- ' - tes omnesque sancti, qui prioribus fuere temporibus, eiusdem sunt Spiritus sancti sanctificatione vegetati :& sine hac gratia nulla unquam sunt institutasacramenta,nulla celebrasa

277쪽

aeria, ut eadem semper fuerit virtus charica Mum, quamuis non eadem fuerit mensium donorum Diui quoque Augustini doctrina est Oonsimilis. S ςrifici inquit illa, si per seipsa stuAEL 1 3. t udautur, nullo pacto possunt mederi: si au-wm r ipsit quarum haec sacramenta sunt inquis 4nxur, in ijs inueniri poterit purgario peecatorum. Et rursum, fructum vilitatium illius aμ ε .pemporis sacramentorum, ponit in anctifica- - rione inuisibili per Spiritum sanctum. Quale autum est, ut hic obsiuam nobis,qui alias,quod ad inuisibilem gratiam attinet,nullum esse volunt inrer s/cramenta testamenti veteris & --uid imen i Si igitur illι quoque sacramenta ad spiritualem mimat gratiam conduceb nucur ab eo resilientes, modo statuunt nullum ea fiuctum expiationis habuisse coram Deo, sed duntaxat coram Ecclesiar Nimirum, quia illud in haereticos aptissimε quadrati Quod volamus sanctum est.

Non recte improbari Machabo factum, eo quod nulla essent in Veteri lege pro mortuis instituta lacrificia.

CAP. VIII.

ADdix Lossius, nulla Sacrificia pro mor: tuis instituta fuisse in Veteri testamento, meoque colligit, errore id commissum a Ma-ababaris, ut pro mortuis sacrificare praesume- m. Quo loco respondeo, multo aequius esia R vrex

278쪽

x18 DB P V R GAT. LIB. Ir. ut ex huius viri facto interpretemurrum veterum oblationes, etiam ad mortuorum

aliquam utilitatem pertinuisse, quam Vip-- prema illum coarguamus, quod nullum ea de re speciale & expressu m reperiamus institurum. Quis enim hoc sibi nisi impudenter arrogeuut nunc melius scire se dicat, quosnam ad usus

illa sacrificia solerent applicari,qua illi ipsi quibus erat familiaris illorum sacrificiorum ritus; quiq; non ut ex infima plebe rudi cosuetudine

ducebantur, verum etiam praeerant rebus eius.

modi, ad Dei cultum, salutemque hominum gerendis y An quenquam, tunc Machabaei factum offendit ut nouum Αn sacerdotes ad quos sacrifici j caussa pecunia mittebatur Hi misy mam, Machabaeo ut contra legem, Co tra patrium morem aliquid postul/nti, restiterunt Nemo tunc in tota illa Ecclesia potuleanimaduertere, quid contra legem peteretur tEt unde Machabaeo res eiusmodi venisset in mentem, nisi neque obstare legem, cuius non erat ignarus, & hortari patrium morem, cuius obseruantissimus erat,perspexisset Scilicet vir autus, tanto, tam que religioso patre genitus, populi princeps, Sacerdos summus, pro lege Dpi, pro patrijs ritibus tuendis usque ad mortis contemptum fortis atque zelosus, hic quid faceret ignorans, tam grauiter contra diuinam

legem impegit. Nonne id magis ratio post labat, ut si quid esIet in illius remporis lege positum obscurius, nos viri huius factum le-

279쪽

C APUT VIII. a 'gis interpretationem putaremusὶ Quanquam enim verum est quod Iureconsultus ait; veri tatem rerum, gestorum erroribus non vitiari H --.

quod ipsum antea quoque protulit Aretius ει quod contra Aristocratein Demosthenes asmonuit, non ram quid factum sit, quam quid σψε sie factum spectari oportere, μη δὴ τουτο μν ιμ Mγειν, Q γέγοναν λ' laὶ Πνισθω

tamen cum rei veritatem clarὶ lex non expressit,sed aliqua generaliore sui parte coclusit,tum M popularem consuetudinem, & publica insignium virorum facta generatim expressie legi

consentanea, recte legis interpretationem esiis duxerimus. Vt enim verum est quod Iureco fultus ait, Rerum veritatem non vitiari, gest Tum erroribus : ita & a Iureconsulto verissimhdicitur; optimum legis interpretem, usum dc consuetudinem esse. An forte nulla legis pars est, cui possit videri facta pro mortuis oblatio consonareὶ Cum ergo iuberetur Potifex pro se, Linu. 1Lproque domo sua offerre sacrificium;quid alienum,si in domo sua Sc mortuos intelligeret esseeomprehen sὶ Siquidem usu scripturae ad alicuius verbi gratia, David, Iacob, Ioseph d

mum etiam mortui pertinent. Rursum, cum Leui . 1 Gsacrificandum esset orandumque ex lege pro filiis Istaei,&pro cunctis peccatis eorum semel in anno; mirandum est si in filijs Israel computarentur & mortui, deque peccatis eorum ut in obliuionem venirent coram Deo, pia cura P

280쪽

16o DE PURGAT. LIB. II.

accurath praescriptum lege,quae & quando quia busque de caussis offerenda essent lacrificia, v tintelligeretur extra ea quq expressa & pretscripta forent nullum offerri Deo sacrificium oportere , ideoque Machabaei sacrificium improbandum esse, quod non sit ex legitimis illis , ouae statis temporibus celebrari debebant i fatebor sanὶ ordinaria fuisse gentis illius lacrificia permulta:& quotidiana,mane ac vesperi,& annua solenniaq; temporum diuersorum: sed praeter haec legitima, erat etiam spontaneis seu extraordinarijs neque lege praescriptis oblationibus ad sacrificia locus. Sic enim scriptum est ita . . Numeris: Haec offeretis Domino in solenn talibus vestris praeter vota & oblationes spontaneas, in holocausto,in sacrificio,in libamine,

M in hostijs pacificis. Quid igitur isti, Ut Οmnia quae reclE & laudabilirer fiant, lege sint

mandata requirunt; cum & spontanea ab ipsa lege commendetur oblatio λ Iudas itaque Machabaeus, legis diuinae scientia probe instriIehus , quemadmodum id personae dignitas postulabat, mortuorum in bello pio& iusto curam gerens, spontanea oblatione misit Hierosolymam duodecim milia drachmas argenti this comparata sacrificia offerretur ibi pro pec

catis mortuorum.

Sed hactenus ad Lucae Losiij argumenta.

Falso

SEARCH

MENU NAVIGATION