De fidelium animarum purgatorio, libri duo. De limbo patrum, liber tertius

발행: 1584년

분량: 438페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

C APUT IT. 162

Falso caussari Caluinum , quod Mach

baei exemplo utentes, in hac Purgat ' rh caussa, Sacrificia legalia tanquam nondum abolita, trahant ad nouum

testamentum. CAP. IX.

VNde etiam aestimari posse puto, quid de

illa sit arrogantissima Caluini centura iudicandu, quam in sua Institutione sic expressita perstitione quidam est ροπε u - - αώ. 3 . μναι bos facisin. Sed ρι quam fatui μην, visa- v , .m Mumisgais ad nos usque trabunt, navia aduentu Chrisi sci-us cessare qua in Uu μην fuerant . Quis hic non protinus videat quanta fatuitate nos fatui iudicemur Z Non enim factum legale ad nos trahimus, sed facti sequimur rationem. Nam etsi Christus Dominus. aduentu suo legalia sacrificia dum impleuit aboleuit, sacrificandi tamen rationem non sustulit. Quare quemadmodum is qui colligeret nunc quoque agi Deo gratias oportere pro acceptis beneficijs, quia paschalis agnus a Iudaeis ingratiarum actionem quotannis immolabatur, non iis carpi deberet ut diceretur ei quod sacrificium legis ad nos traheret,q ui procul dubio nequaquam id faceret, sed illius sacrificij caussam sequeretur: Revera enim in magna e-riam diuertitate factorum, eadem sepe manetrario faciendi . in ita nos quamuis ex Machabaei sacrificio pro defunctis oblato, colligamus nucq om pro desanctis, pium esse preces fundere

282쪽

M sacrificium, non illud muti pecoris, sed hoc

Dominici corporis offerre, non per fatuitatem sacrificium legis ad nos trahimus, sedis i candi caussam prudenter attendentes , ex eadem siusicipimus,quod pro tempore faciendum esse, diuinis edocti literis arbitramur.

Quibusdam Augustini locis quam ab

tantur haeretici. CAP. X. Es τ autem omnibus prope familiare,quod nec Aretius ' antea praeterqt,Vt intra Purgatorium,illum detorqueant Augustini ex Enchiridio locu, ubi dicere fingatur, falli eos hu- .mana beneuolentia qui aliquoS Opinentur,non aeterno quidem illo, sed diuturno tamen igne puniendos. Non enim hoc dicit Augustinus; sed illos humana quadam beneuoletia falli d cet, qui homines sceleratos, qui tamen Catholici essent, in iis lieet criminibus ad finem viaque Vitae perseuerarent, asserebant per ignem quendam aluos futuros. Quod a Cathesie rum doctrina longe semper fuit alienum: Nam& contra huc errorem scripsit Augustinus ipse

librum,cui titulus est,De fide & operibus. Sed ipse Diui Augustini verba ponam integrri quae illi mutilant ac deprauant. Creduntur inquit a quibusdam etiam ij qui nomen Christi non

relinquunt,& eius lauacro in Ecclesia baptizatur , nec ab ea ullo schismate vel haeresi praeciduntur, inquantistibet sceleribus vivant, quae nec diluant poenitendo,nec eleemosynis redi

283쪽

mist, sed in eis usque ad huius vitae ultimum diem pertinacissime perseuerent, salvi futuri per uoem; licet pro magnitudine facinorum

flagitiorumque, diuturno non tamen aeterno

igne puniri.Sed qui hoc credunt,& tamen C tholici siun*humana quada beneuolentia mihi falli videntur. Nam scriptura diuina aliud con satin respondet. Librum autem sinquit de hac quaestione scripsi, cuius titulus est, De fide Moperibus:ubi secunda scripturas sanctas,quantum Deo adiuuante potui, demonstraui, eam fidem salvos facere, quam satis euidenter ese pressie Paulus Apostolus dicens: In Christo e. sati . s. nim Iesu neque circucisio aliquid valet, neque

'pudum; sed fides quae benein per dilectio

nem operatur: Si autem male & no bene πω ratur , proculdubio secundum Apostolum Ia- p. a. bum,mortua est in semetipsa.C5tra eosidem agit Augustinus lib. 2I.de Civitat.Dei, cap. II. ros misericordes vocat,qui hominum Dei iu-iciodamnatorum,miserias temporales, postque eas, aeternam felicitatem fore putabant.

Quae senteti inquit Augustinusὶ si propterea

vera & bona quia misericors est,tanid erit melior & verior quantb misericordior fuerit. Extendatur ergo ac profundatur fons huius misericordiae, usique ad damnatos angelos, saltem post mulin atque prolixa quantumlibet saecula liberandos. Haec Augustinus: quem proculdubio sic loquerem,& ita suis instructum plu- mi , qua detrahunt, pro sua haeresi proferre R iiij vere.

284쪽

16 DE PURGAT. LIB. II.

vereremur. At hic istorum mos est, o via cunque collectis quasi quibusdam verborum flosculis, suas ornent sententias: non quo magnifaciat Veterum libros unde illa decerpunei sed partim ut fucum faciam imperitis , parrimne omni illorum patrocinio destituri esse videantur. Itaque & Caluinus postqua in hoc de

oratione pro defunctis argumento, totius vetustatis consensium sitae pedibus superbiae fatis conculcasset, tandem addidit, nonnulla etiam Veterum testimonia proferre non dissicile sibi fore, quae totas illas pro mortuis preces, qua tunc vittatae erant, manifesse euertunt. Nonno hic vides Augustinum obflci non quia vel tanti sit Augustinus, cuius testimonium etia contra illas preces quae tunc fiebant, producatur; sed ne nihil omnino indὶ quoque videatur potui ta desumi, quod ad caussam perrinereri Quid autem illud est Augustini r Videlicet quia

turrectionem carnis & aetemam gloriam ex-- pectari docet ab omnibus: requiem veris ouae post mortem sequitur,tunc unumvenaque a

cipere, si dignus est, cum moritur. Quasi verbin illa conditione quam interponit ' Si dignus est dissicile sit intelligere, ut non modb requio aliquando tribueta dignus esse debeat, verum- etiam d nus, quam statim post mortem accipiat 3 Idque sine controuersia certu est, unumquemque piorum simul ac moritur, requiem accipere,si dignus est quiem post mortem st

uin accipiat. Quod ad illam quoque transferrimis

285쪽

sententiam potest quae pnofertur ex libello triba Vanitate siccati, & Mias si quae interdum repe

r i declarat Augustinus diuersas animarum esse custodias receprionesq; diuersias cum hine emigrarint; mulatamque interesse quali custodia quisque emi atur, postea ad Iadicem producendus . Quomodo videlieet in iaculo talem enim affert similitudinem in receptiones in custodia pro meritis caussaru adhibentur;alios i bemur custodire lictores humano Sc miti ossicio atque ciuili ; alii traduntur optionibus ; ali

mittuntur in carcerem ;&in ipso carcere, non omnes, sed pro meritis eaussarum, in ima carceris contrudantur. Haec Augustini omnia,eaussam nostram magis adiuuant, quam infirmant. Quamuis & dias curὶ doceat quosdam recipi statim in beatas illas caelorum sedes, nullis post mortem interueniontibus pinnis purgatorijs ; ut paruulos regeneratos in ipsainfantili aetate decedentes: alios verb multos, non

mox eb migrare post moriem, sed ante quibus tam purgatorijs pinnis expiari.Tmta enim in- Lib.αι. disquirin in vasa mirericordiae quae praeparauit in i gloriam, Dei misericordia est, ut etiam prima nominis aetas, id est, infantia, si Meramenta Mediatoris acceperit,etiam si hanc in eis annis vitam finiat, transsata scilicet a potestate te nebrarum in regnum Christi, non solum poenis non praeparerur aeternis, sed ne ulla quidem post mortem purgatoria tormenta pariatur.

286쪽

Sufficitenim sola spiritualis regeneratis,ne post

morte obsit quod carnalis generatiocum morte contraxit.Cum autem ventum fuerit ad aer

tum quae praecerium iam capit, & iubdi potest legis imperio, suscipiendum est bellum contra

viris, & gerendum acriter, ne ad damnabilia Peceata perducat. Paucissimi autem sunt tantae felicitatis, ve ab ipsa ineunte adolestentia nulla damnabilia peccata committant; vel in flagitij vel in facinoribus,vel in neserriculus. quam impietatis errore, sed magna spiritus la gitate opprimant,quicquid in eis posset carnali delectatione dominari. Plurimi 'ero praecept lania accepto,cum prius victi fuerint praeualentibus vitiis, & praeuaricatores eius estini, tunc ad gratiam confugiunt adiuuantem, qua fiantae amarius poenixendoo vehemetiuS pugnando, prius Deo su bdita atque ita carni praepositamqnte victores.Ex hac ergo praeeipuε multitudine, volens Augustinus intelligi veniri post

c mortem in purgatorias quasdam poenas, liu iungit : Qui siquis ergo cupit euadere poenas sempiternas, non solum baptizetur, verumeria . . iustificetur in Christo, ac sic vere traseat a dia-beso ad Christum. Purgatorias autem pinnas nullas futuras opinetur,nisi ante illud ultimum tremendumque iudicitim. Quibus verbis planissime declarat, ante illud extremum iudiciu, Purgatorias quorundam poenas futuras: non

autem post illud iudicium.Id quod contra Pla- onicos dictum est, qui omnes omnino futurae

287쪽

e A P Vτ x. 20 quoque vitae assiictiones, purgatorias esse censebant; cum inter Christianos costet damnar rum &daemonum poenas, purgatorias non esse fururas. Intelligendus autem est dicere, at,to

illud extremum tremendumque iudicium, id est, antequam peractum & completum sit; nopraei udicare purentur ea verba, illi sen tentiae Α-postoli, qua declarat in ipso iudicio extremo, cum Dominus ad iudicium igne praeceden inveniet,quosidam igne purgandos esse;quemadmodum Apostoli verba Catholici tractatores

acceperunt.

Quod rursum ide Augustinus scribit,in re- Lib. quie esse animas piorum a corpore separatas; G ii

impiorum autem, poenas luere: istis ex antec

dentibus intelligi potest,ad quorum sit piorum

animas referendum; eorum nimirum quos Minitio capitis dixit, pro veritate fideliter & landabiliter mori; & proxime ante illa quae obheiuntur verba, dicit fortiter morte tolerare, pro tenendo vel adipistendo summo bono. Namphs licet omnibus communis sit quies in tranquilla securaq; coscientia, propter quam etiam dormire dicuntur in somno pacis; tamen quiri requie pleniore fruantur martytes, ut verἡ ese celIenterque pij homines continuo post mo rem , dubium non est: quandoquidem & nocipercepto regenerationis lauacro, si pro Christi confessione moriuntur, tantum id his valeat ad dimittenda peccata, quantum si ablueren

tar sacro sonte baptismau. . Qui enim dixit;

288쪽

-- 3. Nisi quis renatus fuerit ex aqua& Spiritu sancto, non intrabit in regnum caesorum ; alia se tentia istos fecir exceptos, Vbi non minus gen --. r o. ralirer dixit; Qui me cofessus fuerit coram h minibus, confitebor & ego eum coram Patre 3-- . meo: Et alio loco; Qui perdiderit anima suam propter me, inueniet eam. Hinc & illud stri-παν is. Hum est; Pretiosa in conspectu D6mini, mors sanctorum eius. Quid enim pretiosius quam mors, perquam fit ut etiam delicta omnia d mutantur , & merita cumulatius augeantur γ

Fueritne quantio de Purgatorio Diui

Augustini aetate controuersia.

V Ideo tamen nonnullos Me nomine sibi

applaudere i n hae controuersia, quod de Augustini aetate fuerit res ea controuersa, ut ne inter Catholicos quidem saris constiterin quid esset ea de re sentiendum. Hoc autem ut aliquo probent argumento, proferunt Dulcitii quaestiones ad Augustinum . inter quas una sit x. eiusmodi proposita verbis: Virum oblatio quae fir pro quiescentibus, aliquid eorum conferae anim abus, cum euidenter nostris aut subleuemur actibus, aut grauemur: cum siquidem l gamus quod in inferno nemo possit iam confi-reri. Ad quod multi dicunt,quod si aliquis beneficii in hoc locus possit esse post mortem, quanto magis sibi anima ferret ipsa refrigeris, sua

289쪽

c A P VT Tri asssua per se illic confitendo peccata,quam in eorum refrigerium ab alijs oblatio proeuratur

Haec igitur Dulcirij propositio,sed Dulcitii fili,

non Episcopi,non Ecclesiae pastoris fuit. Nam Paulinus quidem ipse Nolanus Episcopus, adque conscriptis literis se rem hanc attigisse subiungisino id interrogauerat;sed de eo costulae, et Augustinu; Vrrum sepultura quae fit in m morijs Martyru, prosit aliquid spiritibus mortuorum . DeindE, cuius hoc circunsipectionis est, ut unius priuata quaestio plenioris doctrinae capiendae gratia proposita, publicam putetur inter Catholicos controuersiam demonstrare Quamuis enim multos ille dixerit hoc mouere,qubnam modo huic alieno refrigerij beneficio locus esse queat post mortem, cum multis magis id sibi quisque sua confitendo peccata post mortem esset praestiturus; tamen aliud est quid Ecclesiaepastores mouear, quorum est aliorum esse Doctores, aliud quid subditi & auditores. Multum etiam interest quid mota quapiam quaestione admirationem teneat ignorantium& discere cupientium; &quid asserat perti nacta 'contradicentium. Denique, si publicas in Ecclesia turbas aduersus tam vetustam tamque publicam & uniuersalem Ecclesiae conis tudinem orandi pro defunctis, res ea dedisset, non fuisset prosectb saris Augustino paucis ilialam artingere, cum se rebus alijs pertractandis

290쪽

nifestum Ecclesiae uniuersis morem defendi siet: Qui mos, tam ipsum quoq; mouerat Paulinum Episicopum,uteo ipno ad aliud quiddam

suscipiendum propensius moueretur . . Aiebat enim,Vacare non posIe, quod uniuersii pro defunctis Ecclesia supplicare consueuit: Unde colligebat etia illud nomini prodesse post mor/tem, si fide suorum humando eius corpori talis prouideatur locus, in quo appareat opitulatio: etiam isto modo quaesita sanctoru . Sed ut tunc ad tantς tamque illustris consuetudinis improbationem,publicus error quam plurimos abimpuisset,nunquid placet ut simili de caussa toleranda videri debeat hoc tempore controuersia

de persenarum diuinatu distinctione 3 De fili1, de Spiritus sancti diurnitater de Christi unica

Persena,aut ei u S unius persionς duplici natura de rebus alijs iam quoq; publico& Protestantium Sc aliorum ple rumin haereticorum sensu damnatissimis r Imo vero si tunc ista res tantam altercantium conflictationem habuisset, quantam habuit unquam ulla alia de Religione mota disputatio, quoniam ramen in eo tanto conflicta, vetus consiletudo & antiqua traditio valuisset, & usque ad hanc aetatem victrix evasisset, quemadmodum usque ad illam aetatem Augustini, ab ipsis Ecclesiae primordiis in Ecclesia Christiana viguerat, multo profectis

magis eam nunc, ut solida veritate subnixam, venerari & firmius tenere deberemus, minimeque cam coni uersiam Mustimare fere

SEARCH

MENU NAVIGATION