De fidelium animarum purgatorio, libri duo. De limbo patrum, liber tertius

발행: 1584년

분량: 438페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

e A P V T V r. 1 Non enim in Baptismo & reconciliationis sacramento, par est indulgentiae diuinae facilitas: quod ipsum satis ostendit author ille sub nomine Augustini stupra citatus, ex libro quaestionu, quem sicut illic Aretius pro suo errore facere

existimauit, utinam eum hic pro veritate am plectenda sequeretur. Ad se, inquit, conuersis credentibus, om nia simul peccantibus conce- 'dir,nulla interueniente lamentatione poenitentiae Inde dicit Apostolus: Sine poenitetia enim sunt dona & vocatio Dei. Post autem si peccaverint, per poenitentiam poterunt mereri veniam. Et quia post acceptam gratuitam miseria Cordiam peccauerunt, non iam gratis, sed interueniente gemitu & fletu, possunt ad indulgentiam peruenire. In his sterbis nomine poenitentiae ipsum significauit poenitentiae sacramentum, quod Christus pro relapsis instituit ineque enim nescius fuit aliquam esse etiam ante baptismum poenitentiam, qua nomine Conisersionis defignauit.Non gratis aute ad indu

gentiam perneniri postea dicit, non quia gra- intra non sit illa per Christum iustificatio, sed quia non sine poenali satisfactione, plena verius indulgentia statim conferatur. Cypriani

quoque totiusque vetustatis est doctrina consi milis, a relapsis requiri lamenta,saccos,ieiunia;

Malia opera satisfactionis, quibus in seipsum quisque animaduertat. Quae si non adhibita hic sint pro modo & magnitudine peceatorum, M tamen sincera cordis ad Deum non defuerit

72쪽

conuersio, mirandum est, si post mortem expetanrur , & postea tamen salus aeterna speretur tErgo & hic quosdam inuenimus sic bonos, Ut tamen hinc emigrantes, quibusdam excipia tur teporarijs affictionibus & aerumnis, donec

iustitiae Dei sit satisfactum. Sunt sanὶ ita boni quidam & iusti, ut liberi statim euolent ad superos, digni per omnia qui societate beata nulla

interueniente mora perfruantumVeru non omnium ista excellentia est; Quin id Tertullianus ex sola martyrij praerogativa purauit euenire. Nemo enim sinquit) peregrinaeus. R corpor statim immoratur penes Dominu,nisi ex mar- Urij praerogativa, scilicet paradiis non inferis deuersurus. Hoc ille in eo libro, quem scripsit de Resurrectione fimis, illos etiam sub martyribus compraehendens, qui tanta flagrant ch- .ritat ut eoru magis animo martyrium, quam animus martyrio desit. Sed his tanto animi r bore praeditis hominibus, num caeter Omnes

quamuis bonos aequabimus λ Et si tanta fuerit ivirtutis in vita disiparitas, nullum erit post Oxcessum ἡ vita discrimen Z Nullum vos quidem esse vultis,qui praemia etiam omnium parias Citis qui sola peccatorum remissione omnium iustitiam definitis;qui non solum apud infero sed noc in caelo apud patrem plures mansiones agnoscitis; qui tollitis stellarum viventium in beatae resurrectionis claritate distantiam. Hic nimirum fons est, unde emanat illius impur x tis rivulus, quo iustos omnes Apostolis etiam

ipsis

73쪽

ipsis eoaequatis; unde sibi apud Deum vel e

tremae horae tenuis post flagitiosam vitam con . uersio, tantum vendicat, quantum innocentia

longissimae & praeclare actae vitae. At aliter cum Tertulliano Cyprianus, cuius luculenta oratio est libro sepistolarum, epistola a. quae scripta est ad Antonianum: Florer, inquit, Ecclesia rovvirginibus coronata, & castitas ac pudicitia tenorem gloriae suae seruatmec quia adultero poenitantia ac venia laxatur , continentiae vigor frangitur. Aliud est ad veniam stare; aliud ad gloriam peruenire: aliud missum in carcere noexire inde donec soluat nouissimum quadrantem; aliud statim fidei & virtutis accipere me cedem: aliud pro peccatis longo dolore cruci tum emendari,& purgari diu igne; liud peccata omnia passione purgasse:aliud denique pendere in die iudicij ad sententiam Domini;aliud statim a Domino coronari. Agnouit etiam A gastimis bonorum hanc differentiam,rilesque vitae bonae gradus, cum agens de iis operibus

quibus Christiani post mortem possint adiuu ri& leuari: Est saltὶ quida uiuendi modus, nec

tam bonus ut non requirat ista post morte, nec tam malus ut ei non prosint ista post morte. Et alia quae siequutur,Enchiridij cap.rio.Rurssim, In his,inquit, qui filij sunt promissionis & vasa semisericordi valet quod ait ide Apostolus: S perexaltat autem misericordia iudicium. Quoniam & illi iusti, qui tanta sanctitate vixerunt, is . N alios quoque recipiat in tabernacula aeterna,

D iij quibus

74쪽

s DE PURGATORIO. ω rc quibus amici facti sunt de mammona iniquitatis , Ut tales essent, misiericordia liberati sum ab eo qui iustificat impium, imputans mercedem secundum gratiam, non secundum debitum. In eorum quippe numero est Apostolus1, in 7. qui dicit: Misericordiam consecutus stim ut fidelis essem . Illi autem qui recipiuntur a ratibus in tabernacula aeterna, fatendum est quod non sint his moribus praediti, ut eis liberandis sine suffragio sanctorum, sua possit vita sufficere; ac per hoc multo amplius in eis superexaltat misericordia iudicium. Et paulo infra: Est itaque quidam vitae modus, nec tam malae, ut his qui eam viuunt,nihil prosit ad capessendum regnum caelorum largitaS eleem synarum, quibus etiam iustorum sustentatue inopia, & fiunt amici,qui in tabernacula aererna suscipiant: nec tam bonae, ut ad tantam beatitudinem adipiscendam eis ipse sufficiat, nisi

eorum meritis quos amieos fecerint,miserico diam consequantur. Haec AugustinuS.Quamuis igitur latro ille bonus, magna & singulari quadam charitate ad Christum conuersii ,hoo 'diuinae clementiae priuilegio usus sit,ur statim donatus sit paradisi felicitate: non tamen con- 'vincit hoc, de ali is omnibus bonis ita esse sentiendum, propter illam, quam diximus, in bono differentiam. Sunt enim &poenitentiae, re charitatis, & omnino tu stitiae, sicuti & criminum atque delictorum varij ad modum gradus; propter quos non solum multa, mans

75쪽

e APUT V r. ysnes sunt in domo patris caelςstis, nec selum

magna claritaris in resurrectione differentia; Veraetiam multa inaequalitas in egressu cuiuia que,distantiaque multiplex suppliciorum. M li Vero propter dominantem in eis iniquitarem ,continuo in t nebras deuoluuntur. Quippe niustitia in qua sunt depraehensi, bonorum si qua per eos facta sunt, obliuionem inducita Iustitia verδ in bonis omnibus praeponderans, transitam quidem patefacit aa vitam ; sicurscriptum est; Quia qui verbum meum audit, ra- s.

re eredit ei qui misit me, habet vitam aerernam:& in iudieium non venit, sed transiet a morte invitam: verum ita Depenumero imperfecta reperitur,ut sicut non omnem affectionem malam, & amorem saeculi, ita non omnem afflictionem & poenam excludat. Et quia malum ex singulis oritur defectibus, bonum verbintegra constat caussa; idcirco unum quidem in quo quis discedit crimen, statim damnat; sed iustitia nisi tota sit,non continuo beat. Cum autem dicitur, In iudicium non venit, hoc significatum est iudicium , de quo postea su iungitur: Et procedent qui bona fecerunt in

resurrectionem vitae; qui vero mala egerunsi in

resiarrectionem iudicij, id est, aeternae damnationis. Quomodo etiam iudicium accipit Mpostolus . cum ait: Qui manducat & bibit in- r.eον. ret. dignε, iudicium sibi manducat & bibit. Ac post iterum; Vt non in iudicium, inquir, eonueniatis. Hoc ergo tristissimae damnationis i

D iiij dicium

76쪽

nes etiam illud pertinet bonos, quod scriptum est in Apocalypsi ι Beari qui in Domino moriuntur: Amodo enim iam dicit spiritus, vir quiescat a laboribus suis: opera enim illorum

laquuntur eos. Boni siquidem iustique omnes moriuntur in Domino,proptereaque moriunmturbenh, quia moriuntur boni. Beati ergo illi, non tantummodo spe, quod sunt ex am,rx hac mortali vita, periculorum licet pisissimarainax Spe enim salui facti sumus, inquit Apostolus: - E Beati mites,ait Saluator; beati pauperes spiritu, aliaque plura, quae propter spem dicu xur, quam illi gerunt qui beati esse pronuntiantur: Sed beati sunt peculiariter ab ipse continuo morte; quia vel sunt adepti quodsiper bant, vel omni cadendi periculo liberati , id se

consecuturos esse exploratum habent. Si enim spes vitae huius cum magno coniuncta metu excidendi, facit ut sancti beati appellentur, multo profecto magis propter ipsam securit tem beati poterunt aestimari, etiam si ad tem-αaibusdam crucientur assiictionibus. Re-1'punt autem a laboribus suis, quibus innae vita sudarunt; contra diabolum, carnem, α mundum periculosa militia decertantes . Sunt enim hi sanctorum labores proprij ; quiabus cum timore & tremore suam salutem πο--.12.is rantur : De quibus vitae huius malis D. Augustinus ita scriptum reliquit: Praeter mala, i '' quit, huius vitae, bonis malisque communia, habent

77쪽

e APUT π nhabent in ea iusti etiam p rios quosdam labores sinos, quibus aduersius vitia militant, α in talium praeliorum tentationibus periculisq; versantur. Aliquando enim concitatius, at quado rem istius, non tameo desinit eam concupiscere aduersas spiritum, & spiritus aduersus carnem, ut non ea quae volumus faciamus, omnem mala concupiscentiam consumendo, sed eam nobis quantum diuinitus adiuupossumus non ei consentiendo subdamus , v gilus continuis excubantes; ne opinio veri milis fallat; ne decipiat sermo versutus; ne is tenebrae alicuius erroris offundant , ne quod bonum est malum, aut quod malum est bonum esse credatur; ne ab his quae agenda sint metus reuocet, ne in ea quae agenda non sane cupido praecipitet: ne super iracundiam sol occidat; ne inimicitiae prouocent in retria butionem mali pro malo; ne absiorbeat inhonesta vel immoderata tristitia; ne impartiendorum beneficiorum ingerat mens ingrata to porem ; ne maledicis rumoribus bona consci ria fatigetur; ne temeraria de alio suspicion stra decipiat, ne aliena de nobis falsa nos frangat; ne regnet peccatum in nostro mortali corpore ad obediendum desiderijs eius; ne exhi-oeantur membra nostra arma peccato; ne oculus sequatur cyncupisentiam; ne vindicandi cupiditas vincat; ne in eo quod male delectae vel visio, vel cogitatio, remoretur ; ne improbam aut indecens verbum libenrer audiatur; D v no

78쪽

ne fiat quod non heet etiamsi libet; ne in Me

Ilo laborum periculorumque plenissimo,vel de viribus nostris siperetur faeseda victoria, vel vitibuι nostris facta tribuatur, sed eius gratiae a. Rr s. de quo ait Apostolus; Gratias autε Deo qui daenobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christu. Sic Augustinus de laboribus sanct rum proprijs,quibus perfuncti,post mortem in

magna lacuritate acquiescunt: de eis tamen

adhuc ab Ecclesia requies petitur, donec eius sint plenitudinem assecuri: quae tum contingit, cum per claram diuinitaris contemplationem datur summo bono perfrui , ipsumque possidere. Tunc enim omnia desideria expleta defatiata ; -lut in viri fine,;&loco naturali con-riescunt. H. antem propterea post morsen eueniunt bonoe,quia opera ipserum sequuntur illos. Reddonrigitur honos, opera iustitiae, in quibus se hic laboriosε exercuerunt, atos; si-euti mala, miseros. Vnum his addam, beatumas to se Augustinum interpretari locum illum totum

et . de martyrum animaris , in quas haec peculia-- ' rius excellentiusque eompetunt. Ideo, inqui

tantummodo martyrum animas commem

rauit, quia ipsi praecipuE regnant mortui, qui

usque ad mortem pro veritate cerrarunt. Sed a parte totum , inquit, etiam caeteros mortuos

intelligimus, pertinentes ad Ecclesiam , quod zμ.ri. is est regnum Christi. Recte etiam D. Cyrillus docet animas sanctorum neque vagari interris donec sepulturae honoribus assectae sinsi quo

79쪽

e APUT V r. syneque Vt peceatorum animas deferri ad immensi cruciatus locum, id est, ad inferos, edin manus patris euolare, vitamque sortiri cum Christo perpetuam; quemadmodum Paulus significat,cum ait,cupere se resolui Δc esse cum ebis r. Christo. Euolant enim omnes in manus patris, quia statim eas in suam tutelam protectionemq; recipit, malignos arcoris spiritus ne coturbent, aut aliorsum quam meritae sint rapiaciuxta id quod scri'tum est apud Sapientem: Iustorum animet in manu Dei sunt,& non tan- 'get illos tormentum mortis, visi suntoculis insipientium mori ; illi autem sunt in pace. Maenae enim pax, ubi tentatione remota, nullus eadendi metus,/nullumamittendae iustitiae periculum : Ideo enim raptus est iustus, ne mali- Sapis.. tia mutaret intellectum, aut ne fictio deciperee animam illius. Hic enim fascinatio nugacitatis obscurat bona, & inconstantia concupiscentiae transuertit sensam sine malicia. Viram quoque quam haec siremeliorem,& cum Christo perpetuam , certum est habituras esse iustorum ani--τ, vel mox insolutis corporibus si nihil impediar ; vel certε , non multb post.

Tertia descriptio . ntra Areiij obiecta

defenditur. M CAP. V I I.

TE HAE , inquit, isseitis permolaba est , via

cincti

80쪽

2 am vivi dicant paen- is Pugatorio Mammindeteri, tamen a mant satisfactionem Met μηθinterdum selere etiam contrapeccata mortaliaruaea omnis evacuavi Christi meritum Hactenus ille.

obsecro, Areti, qui tibi potuit hoc videri

consequens, ut si Purgatorium esse statueretur poena grauissima, minor tamen quam infernalis, sid quod habet secunda purgatorij notatio

propterea diceretur hic tantummodo culpam non poenam remitti, aut etiam poenam dilui in purgatorior Qui enim purgatorium dicit esse Poenam,is de eius remissione & dilutione dicit omnino nihil, possetque consistere, ut esset in purgarorio poma, & eius tamen nulla fieret per Dei misericordiam diminutis,autremissio ed ora pro peccatorum meritis exigeretur,donecesset iustitis rigori saetissectum.Nam iusto quibdem non potest aeterna poena deberi, ne sta detur praemio iustitiae ; sed potest interim temporaria, quam meritus est poenas post hanc u tam seuer & sine aliqua remissione deposci. Quod si intelligit remitti h1c culpam, sea Propoenae remissione illam in pumatorio poenam 1ustineri, quid fingit, quod nemini Catholieo unquam in mente venit Neque enim pro di

SEARCH

MENU NAVIGATION