Theologia Moralis Et Dogmatica, Volume 8: Complectens epitomen ex operibus Benedicti XIV. ordine alphabetico confectam nec non et varias summorum pontificum praesertim vero ejusdem pontificis ...

발행: 1832년

분량: 490페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

casione visitationis. 8aepius vero ex causa urgenti vetuit ne ingrederentur, nisi praesente episcopo, vel alio ecclesiastico, ab eodem deputato. Inst. Eccl. 29. n. 4. 5. Contraria quoad haec omnia consuetudo etiam

immemorialis a sacr. congr. saepius reprobata est, ibidem num. 7. etc.

In visitationibus monasteriorum sanctimonialium, non tenetur episcopus denuntiare illis diem et horam visitationis, sicut nec tenetur ducere secum superiorem regularem ejusdem ordinis, ibid. n. I8. potest etiam episcopus monialibus regularibus subjectis sacram eucharistiam ministrare, si ipsae velint, ibid. n. s. In monasteria monialium introduci pueros et puellas tenellae aetatis vetandum est, ex more Romae obtinente, ibid. n. 24. In electione abbatissarum quae praesint monasteriis regularibus subjectis, tenentur regulares monere 2Piscopum si velit interesse vel per se, vel per alium, ut ex consti Gregorii XV. n. 18. quibus debet episcopus

manifestare suam voluntatem. At potest episcopus in synodo generaliter edicere velle se interesse omnibus istis electionibus, ex quo satis manifestat suam voluntatem. De syn. dioec. lib. 5. c. 12. nov. edit. Μonialium transitum de uno ad aliud monasterium, cum monialibus ultra montes concedit summus Pinnitentiarius, qui tamen facultatis hujus exemtionem ordinarii arbitrio committit. Bulla Pastor bonus, Bull.

t. 1. n. 95. et 96.

Τranslatio monialium ab uno ad aliud monasteriisti fieri jure nequit, nisi de licentia romani Pontificis, nisi exigente aliquo repentino casu in quo rei necessitas exigat repentinum egressum; tunc enim etiam pro monialibus regularibus subjectis, praeter facultatem praelati regularis, episcopi licentia in scriptis requiritur. Bulla Pii V. De mi et honestati. Casus repentini indicantur in eadem bulla: magnum incendium, infirmitas leprae ac epimediae, sive Pestis.

De syn. dioec. I. s. c. 15. nov. edit. n. 8.

Non licet autem absque facultate sedis apostolicae egressum hunc permittere, etiamsi possint occurrexe casus alii, qui videantur aequipollere iis quos sanctus Pius V. in sua constitutione expressit, ut si, eκ gr. sit aliqua monialis, ex qua prudenter timeri possit periculum scandali, et perversionis aliarum, ibidem.

152쪽

Superiores monialium tenentur bis vel ter singulis annis exhibere consessarios extraordinarios monasteriis sibi subjectis, quibus tamen sic oblatis non tenenturmoniales confiteri peccata sua, sed solummodo se praesentare ut saltem accipiant ab illis monita salutaria.

Si vero aliqua monialis graviter aegrotet, ut sit in mortis periculo, petatque alium sacerdotem, qui non

sit ordinarius monasterii confessor, huic a respectivo superiore annuendum est: si Vero superior regularis

illum concedere noluerit, potest id praestari ab epi copo ; quin etiam, si aliqua monialis etiam extra praedictum casum postulet sibi per aliquod tempus alium conieSsarium ab ordinario diversum, debet illi dari a Suo superiore. Quod si superior regularis id renuerit, tunc Potest satisiscere episcopus ejus petitioni, etiamsi

requirat alterius ordinis regularem, Vel etiam Sacerdotem secularem ex approbatis a superiore ad confessionea monialium. Demum suadetur superioribus

earumdem monialium, ut si aliqua ex illis petat pro majori sui animi quiete, et ulteriori progressu in via Dei, ut aliquando liceat sibi confiteri sacerdoti ad

excipiendas monialium confessiones jam approbato, licet sit alterius ordinis regularis, Vel sacerdos secularis, non sint dissiciles ad praebendum assensum. Requiritur tamen semper ut confessarius iste extraordinhrius sit ex approbatis ab ordinario ad confessiones monialium audiendas. Postremo, si superiores regulareS non saltem semel in anno elegerint in confessarium extraordinarium, vel sacerdotem secularem, Vel regularem alterius ordinis, in eo casu devolvitur haec electio ad episcopum. Haec oblatio consessarii extraordinarii bis vel ter in anno, sicut et cetera omnia quae superius praescripta sunt, praestari debent etiam cum aliis mulieribus sive regularibus sive secularibus collegialiter degentibus, quae unicum habent confessarium. Haec omnia ex Variis sacr. congr. decretis olim stabilita confirmat Ρontifex in bulla μει alis curae, Bullar. tom

2. num. 56.

Durante munere consessarii extraordinarii pro tota communitate, non licet consessario ordinario audire consessiones alicujus ejusdem monasterii monialis, nee que alterius cujuscumque intra septa monasterii aut piae domus commorantis. ibidem.

153쪽

EPIT ME

Quoad censuras seu poenas in casibus occultis etiam violatae clausurae, vel in dispensando ab aliquo occinis defectu, major poenitentiarius consessarium monialibus concedit. Ρublicis in casibus clausurae, a monialibus vel ab aliis quibuscumque ad malum finem delinquentibus non absolvit, nisi prius ordinarius supplicarit, et casus a Congreg. super episcopos et regulares ad poenitentiarium delatus fueriti Bulla μα- ωntis, Bullar. tom. I. n. 95. g. 37. et M. Annuae praestationes, quas consanguinei solvunt designatis monialibus, vitae communi minime repugnant; sed requiritur ut omnia in manibus praepositae consi

nentur, quae prius consulere debet indigentiis illius monialis in cujus gratiam collatae sunt; et, si quid

reliquum, in ceterarum levamen erogetur. Ita ex pluribus decretis. De sym dioec. lib. 13. cap. 12. num.

19. nov. edit.

Ingressus in monasteria monialium, quae regularibus subduntur, fieri debet de licentia episcopi, nulla o, stante consuetudine in contrarium, sicut post diligo sexamen decretum est, approbante Urbano VIII. ibidemn. 23. in quo etiam decreto statuitur licentias monialesillas alloquendi petendas esse ab episcopo, non Vero R.

superiore regulari.

In Μontibus pietatis de novo origendis nihil ultra sortem exigi potest ab iis qui mutuum ab eo accipiunt,

etiam titulo expensarum, nisi amatos in aedis dis en-tione, ut ex decreto sacri congregationis concilii in causa neopolitana, die 7. se urer. I737. De syn. dioec. I. 10. c. 5. n. 2. sicut neque absque beneplacito eiusdem sedis plus exigi potest quam antea fuerit consuetum, etiamsi hoc augmentum neces8arium censeatur pro sustentatione ministrorum, ut ex alio decreto sacrae congregationis, ibidem D. 2. si vero plus exigatur quam Opus sit ad expensas necessarias, tenetur episcopus moderari istas usuras; tutius est autem quod consulat de hac re sacram congregationem, ibidem iL 3.

154쪽

Ex OPERIBUS BENEDICTI XIV.

Μuictas pecuniarias episcopus sibi addicere non potest, quantumvis pauper sit, sine licentia sedis apostolicae, sicut ex pluribus argumentis sacrae congregationis evincitur in tracti De Un. dioec. I. 10. cap. Io. num. 2. nov. edit. sed debent in usus pios expendi: multo magia non possunt, nisi in pios usus, applicari illae mulctae quas Tridentinum inflixit clericis non residentibus, aut concubinariis, thidem. - Si quas vero mulctas dioecesana synodus alicui certo loco Pio applicaverit, episcopi non possunt illas sibi obtinere ab apostolica sede, etiamsi sint pauperes: quia sedes apostolica juri alteri quaesito praejudicium non insert, ibidem. n. 3. Has Vero mulctas, antequam applicentur suae destinationi, deponendas esse penes administratorem fidelium jussit sacr. congri in sua encyclica ia omnes episcopos, die 5. sebruarii 1670. ibid. n. 4.

Constitutiones adversus clericos negotiatores innovantur, et extenduntur ad clericos sub laici nomine quomodolibet negotiantes. Extenduntur item ad negotia a laicis inchoata, dein ad clericos devoluta, sive hereditario jure, sive 'uο- cumque alio titulo, sive singulariter, sive communiter, sive separatim, sive conjunctim cum aliis bonis, coheredibus, vel sociis laicis existentibus.

Comprehendi etiam censentur illi clerici qui per

seipsos suoque nomine proprio, vel per alios, aut alieno nomine, etiam per suos coheredes ac socios negotium

exercent.

Hos omnes subjicit Ρontifex quoad bona sic ab eis acquisita poenis in constitutione Hi IV. quae incipit --- esse, quae est 19. inter bullas ejusdem Ρontificis. Poenae illae sunt, ut bona sic acquisita sub spoliis debitis camerae apostolicae comprehendantur. Si qui vero exempti sunt a poena spoliorum eX constitutionibus Pii IV. Romanus Pontifeae, et Pauli V. di eminentis, illos pariter non exemptos quoad bonis e

155쪽

350 EPITOΜEnegotiatione provenientia decernit atque declarat in constiti Apostolicae servitutis, quae est 13. tom. 1. Bullarii. Νegotiatio tamen impropria non est clericis interdicta, ut V. g. manuum suarum labore, et honesto artificio victum sibi comparare, quod et apostolus Paulus suo exemplo docuit, et a sanctis etiam monachia praestitum est. De syn. dioec. 1. 10. c. o. num. 2.

Licitum est etiam clericis vendere res collectas ex propriis praediis, sicut et eas quas coemerunt ad familiae suae sustentationem, quae si superfuerint possunt vendere carius quam emerint, intra limites tamen justi

pretii, ibidem. NUNDINAE.Νundinae a mercatis sedulo distinguendae sunt: nam illae semel in anno fiunt, vel raro in eodem loco, et de longinquo eo conveniunt populi; mercatus Vero est, quo exponuntur venales res ad quotidianos usus necessariae, et fiunt singulis hebdomadis, currentibus P pulis e viciniis. Posteriores isti si incidant in festum de praecepto, transferendi sunt; Priores Vero non sunt, quamvis apothecae ea diΘ claudendae, sicut nec contractus fieri oportet matutinis et vespertinis horis quibus divina ossicia in ecclesia celebrantur. Ita Proditione occlesiastica jussit Bened. XIV. in const. Ab eo tempore, Bull. tom. I. n. 144.

oblati, et qui donati appellantur, quamvis non sunt religiosi, si tamen bona sua, ne minima quidem parte excepta, quoad proprietatem et usumfructum, sibi non retinuerint, sed transtulerint in monasterium, sunt personae ecclesiasticae, gaudent privilegio fori, et immunitate ab exactionibus secularibus. Verum, ut subtrahantur ab jurisdictione episcopi, requiritur ut actu inserviant suae religioni, uti late docet Ρontis

156쪽

Dabent obstetrices diligentius examinari a par bo, num sciant ea quae necessaria sunt ad sanctum bartismum conserendum. Tunc autem si baptizaverint, an templo supplendae sunt caeremoniae; non tamen sub conditione iterandus est baptismus indiscriminatim ex eo quod ab obstetrice aliisve similibus tinctus sit puer: sed inquirendum numquid aliquid necessarium omiserint. Inst. Eccl. 8. num. R

In recitatione divini ossicii ad dispensandum in aliqua morali dissicultate, commutare potest major Pinnitenarius. Bulla μα- bonus, Bullar. tom. L num. 95.

Indulgentiae jam concessae pro Orationibus seu VO-Caliter, seu mentaliter, confirmantur in bulla Quemai modum, Bullar. tom. 2. num. 23. Qui rudes homines pio orandi seu meditandi exercitationem docuerint, quique institutionibus hisce interfuerint, toties quoties lucrantur indulgentiam se tem annorum, et totidem quadragenas, dummodo Vere poenitentes sint, ac sacra communione resecti. consti e---dum, Bull. tom. 2. n. 23. Item, qui id praestiterint assidue, samel singulis mensibus, Vere poenitentes, et sacra communione refecti, et pro com sueto indulgentiarum more orantes, plenariam induugentiam animabus etiam purgatorii applicabilem consequi possunt. Quod itidem obtineri ab iis potest qui toto mense quotidie saltem uno horae quadrante orationi mentali operam dederunt, dummodo sint vere poenitentes et consessi, ac sacra communione resecti, et oraverint pro concordia est. Quapropter suadet

Ρontifex ut episcopi injungant singulis praecipuarum ecclesiarum praepositis in civitatibus, et singulis Parochis in oppidis, ut certa diei hora ad campanae sonum

157쪽

152 EPITΟΜEinvitent fideles, sive ut in ecclesiam ad hoc exercitium conveniant, sive ut id privatim in domibus praestent.

Peccatorum orantium tria sunt generar alii, scilicet, in statu peccati mortalis degunt, et se credunt contritos quamvis non sint; eorum oratio rite instituta a

Deo exauditur: alii dolent quidem de peccato, sed

non ita ut ab eo se expediant; hi vero si enitantur ab eo liberari, et ideo Deum deprecentur, ea saltem impetrabunt quae ad aeternam suam salutem pertinent; alii tandem nec dolent de peccato, nec enituntur ut estatu illo exeant, imo nec volunt; si quid illi petierint

a Deo vel spirituale vel temporale, raro exaudiuntur. Ita ex Suareg. Instit. Eccles. 62. num. 10.

Non obstante decreto Clementis XI. fas est episcopis altaria erigere, ibique celebrare, vel celebrari 1 aere extra suas domos in domibus laicorum, quando ibi agunt per modum habitationis, veluti si ibi sunt oceasione visitationis vel itineris, vel hospitio ibidem recepti. Const. 48. Bull. tom. 3. pag. 377. Indultarii, coram quibus celebrari potest missa in oratoriis privatis, sunt illi qui nominantur in fronte seu in inscriptione Brevis; illis non praesentibus, missa celebrari non potest, ibidem.

Si tamen in corpore Brevis nominatur aliquis, coram quo missa celebrari possit, etiamsi ille non veniat in fronte seu in inscriptione Brevis, adhuc tamen eo praesente missa celebrari potest. Sacramentum poenitentiae vetitum est ibi administrare vel ab ipsis pariter regularibus, ib. n. 20. Communio sacra non potest hic administrari, nisi accedat epi copi licentia, n. 23.

Νullum jus assistit parocho ne in oratoriis publicis

intra suam parceciam missa celebretur ante absolutam missam parochialem, ex decretis sacr. congr. Inst. cl. 44. n. II. potest tamen id vetare ordinarius, dummodo tamem mism in Melesia parochiali hora OP

158쪽

EX OPERIBUS BENEDICTI xiv. acta portuna celebretur. Quae verba sunt decreti sacri comgregat. ib. num. 12.

In archiepiscopatu tamen bononiensi, si oratorium publicum distet a parochiali unum milliare, permittitur haec anticipatio, onere tamen injuncto capellano adnuntiandi sesta de praecepto, evangelium explicandi, sicut et catechismum, ac doctrinam christianam h bendi, quod etiam mandatur a Clemente XII. in encyclica ad episcopos Italiae, data anno 1735. ibid. n. 15.

ORDINES.

Ordinem verum esse novae legis Sacramentum ex theologorum omnium consensu et concilii Gidentini definitione, sess. 23. c. 3. certum est: id vero sacerdoti convenire una est omnium theologorum catholicorum vox, nec Sine periculo gravis erroris id negaretur de episcopatu, quamvis diversum non esse ordinem a sacerdotio, sed ejus extensionem, Persectionem, et complementum teneretur. De diaconatu, quanquam certum non sit de fide ex sensu quorumdam theol Drum, attamen ex Trident. definitione inferri posse a videtur.

De ceteris singularibus ordinibus disceptant theologi, licet de subdiaconatu aliquanto minor sit quaestio prae ceteris inserioribus. Hanc definiendam Ρontifex nequaquam se assumisse profitetur : quare vetat episcopis ne sacrilegii crimine in suis synodis illos damnent qui cum conscientia peccati lethalis ordines diaconatu inferiores susciperent; quamvis alio nomine se sacrilegii gravis reos statuerent, cum sacra ordinatio fieri plerumque non soleat nec possit extra missarum solemnia, in quibus recens initiati sacra eucharistia participant, cui irreverentiam gravem irrogaret ille quicum conscientia gravis peccati ad eam suscipiendam accederet. De synod. dioecesan. lib. 7. cap. 24. per

totum, lib. 8. cap. 9. nov. edit.

De materia hujus sacramenti dubietas intercedit de sacerdotio, episcopatu, et diaconatu res cst) num in

instrumentorum traditione, num vero in impositione manuum, num tandem in utraque simul consistat equin, et de impositione manuum dubii haeremus; trina est enim. Ex quo fit, ut, si in aliquo rerum articulo omitti aliquid contigerit, ex responso sacrae Congrega-

159쪽

tionis censeat Pontifex ut simul tota ordinatio sub conditione iteretur. De synod. dioec. l. 8. c. 10. nov. edit. In denuntiationibus, quas plerique episcopi ordinationes sacras inituri per archidiaconum suum praemittunt, suae scilicet non esse intentionis illos ordinare qui irregularitate ceterisque canonicis tenentur impedimentis, unicus plerumque scopus est ut sic vitiatos deterreant; serio tamen volunt quemlibet sibi propositum consecrare ; neque enim censendi sunt vel gravis peccati se reos statuere, plane contrariae voluntati insistendo ; nam gravem culpam commissuros, si id voluerint, omnes fatentur. Censet tamen rintifex praestare ut ea denuntiatio omittatur, atque intra fines

edicti quod in Pontificali Romano habetur, episcopi

sese contineant: in eo enim edicto sub excommunio tionis poena praecipitur ne quis canonico deletitus impedimento accedere audeat, ibidem cap. II. Vide etiam de hac quaestione De sacris misa. 1. 3. C. Io. Sacri vero ordines intra missarum solemnia nec ab alio quam ab episcopo ordinante celebranda, conserendi sunt, ut reum se gravis culpae episcopus conati- tueret, qui, alio sacerdote celebrante, ipse interim sacrae ordinationis ministerium praestaret: valeret in men ordinatio. De syn. diom. 1. 8. c. II. nov. edit. Beneficium ad cujus titulum ordines conseruntur,

debet tantum ex redditibus ferre quantum sufficit ad clerici sustentationem honestam, juxta laxam ab episcopo definiendam; detractis tamen oneribus, non tamen missarum, saltem nisi aliter episcopus statuerit. Si vero clericus Ordinetur in loco domicilii, et ben 6-eium obtineat in alia dioecesi, tunc, si beneficium pos- Cit perpetuam residentiam, sustentatio ista dirigenda est juxta laxam synodalem loci ubi est beneficium: secus vero statuendum est, at residentiam non exposcat juxta ac statuit Innoc. XIII. in sua constit. A Motiri ministerii. Haec omnia De syn. dioec. I. I2. C. s. n. 2. Ordines sacri conferendi sunt primario titulo bon ficti ecclesiastici, nec nisi in subsidium pro necessitate vel commoditate ecclesiarum conferri possunt ab episcopo ad itulum pensionis vel patrimonii ex Tridenti sess. 21. c. 2. de Re rm. nec, nisi concurrat necessitas vel commoditas ecclesiae, licitum id esse edixit sacra congr. concilii in encyclica die IB. maii 1679. jussu In- noeent. XI. exarata. Inst. Eccles. 26. n. 2. '

160쪽

Ex OPERIBUS BENEDICTI xIv. 155

Ad ordines conserendos censet Ροntifex ex conc. Τrid. sess. 23. de Ref. c. 2. non esse positum in arbitrio episcopi ut ordines minores det ignorantibus linguam latinam, si spem ostendant futuri prosectus : nam concilium exigit ut saltem linguam latinam intelligant; at arbitrium episcopi, de quo ibidem, cadit super interstitia, non super scientiam latinae linguae. Inst. Eccl. 42. u. 2. Quoniam vero ad sacros ordines requirit Trid. ibid. canon. 14. scientiam requisitam ad docendum populos necessaria ad salutem, atque ad administranda sacramenta, ideo subdiaconatui convenit ut praecedat annus integer studii, sive theologiae moralis, sive scholasticae, sive juris canonici; biennium vero ad diaconum ordinandum, triennium ad sacerdotes. Nec impletur mens

Tridentini, si quis in theologia morali tantum studuerit

contractus, Cambia etc. concilium enim exigit ut possit erudiri populus quoad necessaria ad salutem, ibid. n. 3. In ordinum sacrorum interstitiis dispensare etiam quoad regulares, non quidem ad eorum praesules, Sed ad episcopum ordinantem spectat, uti ex responso SRCr. congr. Instit. Eccles. 58. n. l. quanquam ab episcopo deserendum sit judicio superiorum regularium, ut ex .aliis decretis sacr. congr. ibid. Quoad clericum secularem episcopus dispensare potest, si agnoverit id postulare utilitatem aut necessitatem ecclesiae. Utilitas tunc resultat, cum pauci ministri suppetunt; cum Ordinandus provectior sit aetate, et simul etiam maxime provectus in studiis; seu tandem, cum agitur de paroecia, seu alio beneficio exigente intra annum ordinem sacrum, ut ex DD. ibidem.

Ceterum, si quis obtinuerit ad dispensationem interstitiorum indultum sedis apostolicae, permissa est tamen ista dispensatio arbitrio episcopi, ut Innocentius XII. in sua resolutione die 4. deo ann. 1693. in in ejus Bullario ibidem. Si quis obtinuerit privilegium a sede apostolica ut ordinari possit extra tempora tribus diebio festivis interpolatis cum dispensatione interstitiorum, non potest ordines recipere tribus diebus interpolatis quidem, sed festivis tantummodo: quia celebratur in illis festum duplex, sed non festum de praecepto. Licet enim in Brevi dicatur festisis diabus, attamen festivum stylo sedis apostolicae indicat diem sestum de praecepto. Accedit decretum sacrae congreg. concilii, definiens

SEARCH

MENU NAVIGATION