장음표시 사용
161쪽
dies sestos accipiendos esse pro sestis de praecePto. Inst. Eccles. 136. num. 6. ordines minores conferre non licet, nisi mane cliebus dominicis, et festis duplicibus de prae νιλ quod postremum additum est Pontificali Romano ex nova correctione Urbani VIII. cum prius tantum legeretur fatis diistis dupliciBus: quare non licet ordinare initiandos diebus duplicibus, sed non sestis de praecePto. Inst. Eccles. 106. num. 3. Si quis recipiat ordines minores eadem quo die subdi conatum, incidere in suspensionem vi decretalis, in c. De eo qui furtive ordines suscip. doctores quidam censent, quanquam alii negant, Instit. Eccles. I . num. 8. Vetuum est tamen id agere, sicut ex pluribus decretis sacrae congregationis firmatur, ibidem. Si clericus initiandus sacris sit consuetudine aliqua
peccandi adstrictus, modo vero tam sincera exhibeat resipiscendi argumenta ut consessarius Vere eum Contritum judicare possit, nolit autem poenitens ille Consessario suadendi ut differat susceptionem sacri ordinis acquiescere, firmusque statuat statim se solemni voto obstringere; utrum in ea voluntate sic obfirmatus possit absolvi, quaestio est anceps, adeoque Suadendum est illi ut prudentem et doctum virum consulat, a qu9 remedia petat etiam consilium. De syn. dioec. 1. 11. C.
ordines minores collati ab abbato nullum ad id obtinente priviligium, neque licite conseruntur, neque Valent: si vero conserantur ab abbatibus habentibus jus conserendi illos certo personarum generi, et quos initiaverint ad alterum genus pertineant, illicite conferuntur, sed tamen valide; ita ex variis decretis sacrae Congreg. De synod. dioecee. lib. 2. cap. II. num. 8. et s.
Cum regularibus faciliorem se praebere potest episcopus in ordine ad examen, ut ex Salm. Theol. Μoria. tract. 8. o. 5. dub. 2. Pont. 2. n. 47. Facilius etiam dispensare cum illis potest ab interstitiis, conformando se judicio superioris resularis testantis de sufficientia causae. Inst. Eccl. 26. n. 1. Episcopus alienos subditos per dimissorias ad se directas ordinaturus, non tenetur quidem ordinandum novo examini subjicere, cum id a proprio episcopo sit
praestandum, ut ex communi doctorum sententia; at,isi velit novae discussioni illum subjicere, Potest, ut
162쪽
saepius a Sacr. congr. Concilii definitum est. At episcopus suffraganeus ad supplendas dioecesani vices a
Sumtus, nec tenetur, nec potest, ut ab eadem congregatione decisum est in causa Elbor. Dubior. die M. augusti anni 172I. cui tamen fas est ab ordinatione illius abstinere, si aliqua justa causa suppetat ad eum
removendum. De synod. dioec. l. 12. C. 8. n. 7. nov.
ordinatus, ut valide id praestet, debet habere intentionem virtualem saltem externam, et internam 'suscipiendi quod Ecclesia intendit ab eo suscipi. Quod si
coactus gravis mali metu animum intendat ad suscipiendos ordines, ut malum illud vitet, tunc utique ordinatio Valet. De sacris miss, l. 7. c. I 0. n. 12. Si vero recipiat absque intentione interna, profecto ordinatio non valet. Nec valet otiam, si habuerit animum indifferentem, id est nec voluntatem suscipiendi, et non suscipiendi ordines. Pro invaliditate hujus ordinationis resertur decretum Sacr. CongregationiS.
In sacra Congregatione die 3I. martii 1635. Vitatum est num clericus qui salsaverat testimoniales ordinum praecedentium, adeoque metu Censurarum qum in eo casu comminari solent in edicto, habuit intentionem non suscipiendi ordinem subdiaconatus, qui tunc sibi ab episcopo conserebatur) reipsa ordinatus esset. Respondit vero die 24. augusti ejusdem anni esse iterum ordinandum sub conditione; nam illa animi perturbatione, qua agitabatur clericus, non satis constam Poterat utrum verum animum suscipiendi Ordinem non habuerit, ibid. num. 13. Cum male promotis ad Ordines, et signanter cum Promotis per saltum in casibus occultis major poenitentiarius dispensare potest ad effectum ut omissos ordines o culte suscipiant a quolibet antistite, etiam extra tempora, non serVatis interstitiis, et absque dimissoriis: non tamen ut plures ordines sacros eodem die suscipiat. Bulla Pastor bonus, Bull. tom. I. n. 95. Sec. 18. Dispensat etiam cum promotis ad sacros ordines persimoniam, in casibus tamen occultis, et in foro conscientiae, ib. n. I9.
163쪽
Parochus actualis, etiam regularis, quocumque appelletur nomine, nempe vicarii perpetui, seu ad tempus constituti, tenetur missam applicare pro populo singulis diebus sestis de praecepto, ut in encyclica ad episcopos Italiae, incipiente Cum se re, Bull. tom. I. n. I 03. Ρontifex mandat. Si habeat diebus illis alias obligationes applicandi missam, curare debet ut illis per alios satisfaciat, ibid. n. 8. Ρarochis tamen pauperibus potest episcopus indulgere ut ipse parochus satisfaciat aliis obligationibus, quae sorte occurrunt, applicandi missam diebus festis, dummodo tamen eidem missae pro populo infra hebdomadam satisfaciat, ibid. n. 8. parochus etiam pinguioribus redditibus praeditus absolvitur ab obligatione applicandi missam singulis diebus pro Populo, dummodo non aliter in fundatione beneficii cautum sit,
ibid. n. 6. Parochum regularem suo muneri deficientem potest punire episcopus cumulative eum Superiore regulari, ita tamen, ut, si aliter statuat superior regularis, aliter episcopus, standum sit episcopi mandato; ita statuit Pontifex in bulla Firmandis, Bull. tom. I. n. 109. Si removeri debeat, potest tam episcopus sine Superiore regulari, quam hic sine illo id praestare, ibid. D.
Parochi jurisdictionem habent ordinariam in foro
interno, non Vero externo, quidquid alii censuerint, ut proinde nullam excommunicationis sententiam serre possint, uti ex communiori et in praxi recepta sententia. De syn. dioec. l. 5. c. 4. n. 2. nOV. edit. Parochi ecclesiarum filiarum interesse tenenturhenedictioni fontium diei sabbati sancti, ex saepe repetitis Sacr. congr. concilii decretis. Instit. Eccl. I. n. 2. et Seq. Episcopi successores ex rationabili causa etiam extra visitationem possunt examinare parochos ad Ecclesias parochiales alias approbatos, ut in decr. Sacr. Congr. concit. Instit. Eccl. s. n. I 6. quin, et hoc potest eΡiscopus praestare pro libitu, et ex sola quiete animae suae,
quamvis nihil habeat suspicionis, ibidem. Si vero episcopus velit iterum examinare quos ipse
164쪽
approbavit, requiritur saltem extrajudicialis infamatio de inscitia; quamvis hoc non requiratur ab iis quos
laicus patronus nominavit ad beneficium curatum, cum probati non fuerint in concursu, ut ex sacra rota, et ex
cardinali de Luca de Hroch. disc... ibidem. Parochus habendus est quoad crimen complicitatis ille qui peccat cum sumula sua quae in ejus domo habitat, quamvis in alia parcecia habeat paternam domum; et reipsa quidem praeceptum paschale tenetur illa implere in paroreia ubi famulatum habet. Instit. E LM. n. 22.
Τοlerari potest ut parochus habeat in domo mulieres sibi conjunctas in primo et secundo gradu consanguinutatis, et etiam innes in primo gradu cum ancillis
inrum, quae tamen minores non sint annis quadraginta: ita decretum est a Sacr. congreg. concilii pro dioecesi noniensi, Instit. EccL 72. per totam, quamvis hoc decretum respiciat famaeas cum uno tantummodo parocho cohabitantes; quae vero munus suum praestant propinquis ejusdem parochi minoris etiam aetatis permittuntur, dummodo tamen testimonium bonae famae suae habeant. Parochi alienae dioecesis non possunt in altera audire consessiones sine approbatione ordinarii illius loci, nisi
tantum suorum subditorum. Ita ex deCr. sa . Congregat. Contal. Inst. Eccl. 86. num. 7.
Parochi per concursum provisi consentur idonei ad audiendas consessiones in tota civitate vel oppido ubi parochi constituuntur, non vero in tota dioecesi episcopi approbantis, ut ex decretis sacr. Congregat. ibid. n. 10. Ex consuetudine tamen parochi civitatis confessiones audiunt in dioecesi, et vice versa, ibid. n. 13. Si par hus beneficio renuntiet, indiget nova facultate audiendi confessiones, ut ex communi doctorum, ibidem. Parochus habens redditus tenues, et populum tam frequentem ut per se sussicere nequeat audiendis confessionibus, tenetur sibi adjungere alium sacerdotem adjutorem, cui, si ipse nequeat, populus necessaria ad
sustentationem subministrare tenetur: ita ex deo. SaCr. Congr. cone. Instit. Eccl. 94. n. 7. Parochus ex privata scientia noscens alterum ex sponsis matrimonium celebraturis haereticae 8ectae occulte adhaerere, assistere matrimonio non potest, quem-
165쪽
EPITOΜΕ admodum nequiti su sciret impedimentum etiam impediens: ita De syn. dioec. 1. 6. c. 7. n. 6. et
Parochus ad residentiam materialem et formalem obstringitur tempore pestis, etiam cum periculo morbi contrahendi, ut ex rescriptis saer. congr. a Greg. XIII. approbatis. De syn. disec. 1. 13. c. 19. n. 2. nov. edit. Idque verum est, licet sibi sacerdotem idoneum procuret ut se absente ejus vicibus fungatur, ibidem. . Fas est equidem parocho propter inimicitias at persecutiones a residentia recedere ex textu cap. Ad supplicationem, de Renuntiat. quia tunc periculum inimicitarum soli parocho imminet: quare potest alium sacerdotem substituere, qui sine suo periculo ejus munus adimpleat. At in peste omnibus aeque periculum imminet, ideoque convenientius est ut id discriminis subeatur a Parocho, quam ab alio sacerdote, ibid. Quae de parocto dicta hic sunt, Valent etiam
pro epiSEOPo. Parochus tempore pestis et eo morbo insectis tenetur ministrare sacramenta baptismi et poenitentiae, ut adnotatum est v. Poenitentiae sacramentum, sed en viaticum, ne tanto hono in illa necessitate parochiani priventur, nisi in eo rarissimo casu in quo rarus esset sacerdos vel parochus: ex quo fieret ut post administratum sacramentum poenitentiae uni, non Superesset spatium ut aliis morituris poenitentiae sacramentum administraretur ; vel si eo sacramento administrando mortem vitare non posset, et sic populus destitueretur sacerdotibus, ut ex doctrina SuareΣ. De syn. dioec. lib. 13. cap. 19. n. 18. 19. nov. edit. . In ordine ad extremam unctionem, ex doctrina ejusdem Suareet, tunc tenetur parochus illam administrare quatenus Valeat absque morali vitae periculo,
Constitui non debet patrimonium in industria
clerici, ut si sit musicus, magister etc. ut respondit Sacr. Congr. in una Seguntina mense octobris 1589. sicut nec institui potest bis bonis mobilibus, et semoventibus, ut respondit sacr. congr. conc. die 29. nov. 1670. Inst. Eces. 26. n. 7. Patrimonium admissurum se profitetur Benedicta
166쪽
XIV. dum erat tantum archiepiscopus bononiensis, in capellania amovibili, dummodo patronus obligasset fidem suam nunquam ab ordinato removendi illam Capellaniam, quoadusque ille vixisset, vel quoadusque ordinandus non obtinuisset aliud sive beneficium, sive patrimonium, et idem patronus vel alius se pariter obstrinxisset ad alimenta ordinato praestanda, si sorte impediretur a celebratione missae, ibid. n. II. Item admisit in censibus perpetuis, dummodo debitores census si voluissent illum restituere, obligassent sese ad deponendam pecuniam in loco tuto, ad hoc ut in novis censibus, vel stabilibus impenderetur, ib. n. 12. Tunc autem curae erit ordinato sub pinna suspensionis de investienda eadem pecunia. Si quis voluerit assignare de suo patrimonium sufficiens ordinando, dummodo haec liberalitas sit vera, et
inalienabilis absque licentia ordinarii, id utique admitti
poterit ex Variis responsis Sacr. congri ibid. n. 13. Curandum est tamen ut bona illa adeo libera sint ab aliis oneribus, ut remaneant ex iis suffcientia alimenta ordinato, ib. n. 14. dummodo etiam absit omnis pactio tacita vel expressa, facta extra instrumentum, ut possessio bonorum remaneat apud assignantem. Non
valet assignatio patrimonii facta a patre respectu filii cui in praejudicium legitimae reliquorum filiorum omnia sua tribuit: sicut nec admittitur, si pater transferat omnia sua in filium, cum onere ut se alat, nisi id expressum candide fuerit in instrumento patrimonii, ibidem. Si quis fictum patrimonium suum sciat, et nihilo
secius ordinationem recipiat, manet suspensus, ut eriem. Neminem, et cm. Cunctorum dist. 70. et ex decreto sacr. congr. anno I6I0. si vero id nesciat, sciat autem ordinarius, et tamen ordinet, ordinarius quidem suspensionem non incurrit, tenetur autem de
suo ordinatum alere ex Vi eorumdem canonum, et Sensu -Cr. congr. concilii, num. 16.
Patrimonii alienatio absque ordinarii licentia ipso
jure nulla est, ut ex decretis sacr. congreg. ibid. I, 28. nec commutari potest in alia bona, vel in aliud pariter beneficium sine facultate ordinarii, ut ex similibus decretis, ibid. n. 29. nec tandem obligari possunt bona patrimonii, adeo ut, si sorte accidat ut debitum solvendum sit nulla fieri executio poterit, nisi supra eorum bonorum partem quae alimentis ordinati super-
167쪽
suit. Fas est tamen creditori recipere in Solutum, seu vendere jus, quod post mortem transiret ad heredus:
ita ex decretis sacr. Cogr. n. 30.
Denique ordinati ad titulum beneficii resignare illud nequeunt, nisi iacta mentione tituli qui beneficio
resignando adjacet, et concludentibus probationibus demonstretur aliam suppetere resignanti viam, qua commode sibi de victu provideat: ita ex decretis sacr. congr. ibid. n. 30.
Ρatronus ecclesiasticus tenetur praesentare ad beneficium curatum illum quem digniorem putat inter approbatos ab examinatoribus, ex vi concilii Tridentini c. 18. sem. 24. Episcopus non debet inquirere super praelectione facta a patrono, nisi forte aliquis fuerit inter approbatos qui reclamet super electione facta a patrono, quasi elegerit minus dignum : ita in epistola archiepiscopum florentinum. Bull. tom. 2. n. 4.Ρatronus laicus praesentare tenetur digniorem ad beneficium curatum, ut ex sancto Ἀ-a. 2, 2. q. 65. art. 2. ad 3. aliisque theologis firmatur. Inst. Eces.
7. n. 5. 8.Ρatronus si promiserit se collaturum alicui beneficium ex motivo aliquo temporali, nempe quia sibi sit conjunctus sanguine etc. non obligatur servare quod sp pondit, tum praesertim cum nondum beneficium vacat. Ita ex sancto Τhoma. Instit. Eccl. 12. n. 8. Si patronus ecclesiasticus praesentaverit aliquem tanquam digniorem, et examinatores illum tanquam Pr batiorem aliis concurrentibus judicaverint, et unus ex illis qui minus dignus judicatus est, queratur Coram episcopo de erroneo examinatorum judicio, seque digniorem esse contenderit, tunc episcopus tanquam judex, priusquam institutionem concedat, in judicium patroni inquirere debet. Epist. ad archiep. florent Buli. g. II. n. 4.
Ρoenitens, vel quicumque alius qui falso denuntiaverit judicibus ecclesiasticis se esse ab aliquo confessario sollicitatum, incurrit reservationem apostolicae
168쪽
sedi reservatam. Bulla Socram tum poe-ι- E. Bullar.
Attritio de peccatis sussicit quidem ex mente Didentini ad disponendum poenitentem ut Dei gratiami sacramento poenitentiae obtineat: sed quaenam sit ista attritio non satis liquet; potest enim esse cum aliquo Dei amore conjuncta, sed debili, tenui, et remisso ; potest etiam esse dolor propter Deum, non qua. tenus est summe bonus, sed quatenus est bonus nobis; potest insuper esse dolor de peccatis unice conceptus propter eorum turpitudinem, aut solum metum poenarum, et gehennae, absque ulla Dei dilectione. Haec tamen postrema attritio potest etiam excitari ex metu gehennae, ut conjungatur cum aliquo Dei amore initiali, quatenus ita peccata odio habentur propter supplicia, ut simul animus feratur in Deum ut objectum diligibile. Quaestio est anceps inter theologos, num sussiciat attritio servilis, quae elicitur ex unico metu gehennae et poenarum, nullo vel initiali Dei amore adjuncto; vel requiratur saltem conjunctus amor Dei initialis. In hac quaestione nihil decidendum ab episcopo in synod. sua monet Ρontifex; suadet tamen, ut doceantur consessarii, aequum esse hortari poenitentes ad veram et perfectam contritionem, quod et in Rituali jussu Huli V. edito monetur. De syn. dioec. I. 7. c. 13. per
Μoriturum, qui antequam incidat subitus aegritudinis gravis casus, signa contritionis exhibuit, et postquam supervenit consessarius nullo externo signo hanc V luntatem ostendit, adhuc tamen absolvi posse multo verior et tuta est opinio. Νeque hic locum habet controversia, num absolutio conferenda sit sub conditione, an absolute; haec enim tantum valet in casu quo moriturus dubia prorsus et ambigua contritionis signa praebuit. De synod. dioec. 1. 7. c. 15. n. 8. nov. editi Si vero ex nullo testimonio constet illum ante casum mortalis illius morbi signa doloris exhibuisse et confessionem petiisse, adhuc tamen multo verior est opinio contendentium ut absolvatur sub conditione, dummodo moriturus christiane vixerit; nam acta christianae
169쪽
vitae totidem sunt voces quibus miser ille absolutionem sibi dari petierit, et contritionem exhibuerit; et nisi
sint praesentes actus poenitentis, per Vitam illam ante christiane actam, praecessisse dicendi essent, et tunc pro praesentibus haberi, quemadmodum praesens censetur contritio ante subitum mortis casum praemissa. De synod. dioee. l. 7. c. I5. n. 10. nov. edit.
Imo, sunt qui velint iis etiam non negandam insolutionem sub conditione, qui, licet male vixerint, tamen catholicam fidem retinuerunt, et pro catholicis se gesserunt, quorum tamen aententia nimis laxa videtur, ibidem n. 13. Poenitentiae sacramentum iis qui morbo pestis infecti sunt, non tenetur per se praestare episcopus, cum ille agat per parochos, sicuti causa universalis per purit lares: sed parochus omnino tenetur; quod et ratio suadet, et decreta sacrae congregationis approbata a
Gregorio XIII. declarant, quanquam administrare illud possit aut directe per se, aut adhibita opera alicujus sacerdotis ab ordinario approbati: nam, si par bus omnino per se id agere deberet, ceteri parochiani
morbo non affecti nollent tunc a parocho recipere sacramenta, eo quod sibi metuerent. De syn. duec. I. 13.
Poenitentiariae facultates dirigit, et ad certas leges extendit et reformat Benedictus XIV. in sua bulla Puasor bonus, Bull. tom. I. num. 95. Absolvere potest omnes quoscumque eo se dirigunt, tum ab omnibus Criminibus, tum ab omnibus censuris etiam latis in bulla Cumae; regulares quidem in utroque sero, ceteros in sero conscientiae, quanquam etiam ceteros in utroque sero potest absolvere, quando agitur de censuris latis a jure, et apostolicae aedi reservatis; quin etiam latis nominatim ab homine, si jam expiraverit jurisdictio judicis qui sententiam tulit, seu quando ab illo remissa est absolutio ad sanctam sedem, vel si uensuris illis innodati, fuerint impediti ut adeant eos a quibus de jure deberent absolvi. solvit etiam haereticos dummodo occultos, etiamsi
170쪽
in haeresim externam incurrerint, dummodo actus illi extrinseci ' nemine visi vel notati fuerint. Ρublicos etiam hereticos, et apostatas absolvit in soro conseientiae in c/sibus in quibus non est necesse denuntiare complices, nempe quod illi obierint, vel degant in regionibus palam tofectis, non tamen in iis in quibus viget officium sacrae inquisitionis. Non absolvit principes, ex alios jus imperii vicario nomine habentes etc. episcopo4 ae alios superiores praelatos in casibus puNicis contentis in bulla Gemem -i. Non absolvit eos qui astrologia judiciaria, Vel per se, vel per alios, de statu reipublicae christianae, seu de vita et morte Pontificis romani viventis exquirunt. Reliqua vide in eadem bulla. Viduata ristore Ecclesia romana, major poenitentiarius, cujus ossicium tunc non vacat, absolvere potest ab omnibus quae ad forum conscientiae pertinent, etiam ab iis censuris in foro tamen conscientiae, a quibus Viventerintifice non posset, ita tamen ut sit absolutio ad reincidentiam, nisi intra tempus taxandum recursus fiat ad novum Ρontificem. Quoad forum externum, Vacante sede apostolica, nihil potest sacra poenitentiaria, nisi tantum in ordine ad regulares apostatos, ut dictum V. Regulares. Demum, in eodem casu potest absolvere a censura publicos violatores ecclesiasticae libertatis et immunitatis cum reincidentia tamen, ut supra. Haec omni Ρontifex in bulla Pastor bonus, Bullar. tom. I. num.
Ρotest etiam monialibus consessarios deputare, ex approbatis tamen ad moniales audiendas.
Pestis tempore quid agi liceat, vel secus circa administrationem sacramenti confirmationis, poenitentiae, eucharistiae, et extremae unctionis, vide in singulis eorum articulis. Num liceat dimidiare confessionem mortalium eκ timore contrahendi morbi, quaestio est inter DD. anceps, in qua nihil certi decernitur. De syn. dioec. I. I 3. C. l9. D. 19. nov. edit. In ordine ad administrandam eucharistiam non esse