장음표시 사용
181쪽
agant in civitate, relicto tamen idoneo substituto, iuuaque praestent per majorem anni partem; ita ex decretis sacrae congregati concilii, ibidem, uum. 18.
Bona immobilia ab hostibus in bello injusto capta, Puta a piratis, infidelibus, haereticis etc. si emantur a Molibus, debent restitui roprio domino, nullo exacto alio ab eodem; quod olim decretum fuit a congregatiove propagandae fidei anno 1680. Quorum opinionem n. XIV. admittit in epist. ad Ρ. Nicolaum ercari, Aecretarium ejusdem congregationis. Bullar. ωm 3. n. 37. Quod vero ad mobilia, eadem congregatio Censuit Testituenda esse ab emptoribus legitimo domino, exacto tamen ab illo eo pretio quo empta sunt; in hoc tamen audicium suum Benedicti XIV. non profert, ibidem. REUS. Reus juridico interrogatus in judicio criminali tenetur manifestare veritatem, ut innuit Ρontifex in auabulla P tinnia earisas, Bullar. tom. 3. n. 24.
Sententia asserens in sacramentia conserendia non requiri in ministro intentionem aliquam iaciendi quissiquid facit Ecclesia, sed tantum praestandi ritum externum, nulla censura ab episcopis configenda est. De syn. di c. I. 7. c. 4. n. 9. Verum contraria tutior eat, et Omnino servanda in praxi. Quare, si quid ejusmodi contigerit, et necessitas urgeat, sacramentum baptismi sic collatum, sub conditione iterum perfici oporteti Quod si res hujusmodi sit, ut moram patiatur, Consulenda est sedes apostolica, ibid.
Tenetur epigcopus assumere sibi consilium duorum de capitulo, quorum alter ab episcopo, altor a capitula
182쪽
eligatur; item duorum de clero civitatis, quorum alterius Electio ad clerum spectat, quae omnis sunt ex cap. IR seas. m. de Ref. Tridentini. His omnibus deputatis uti debet in administratione rerum seminarii; ut etiam illi adhibendi sunt circa institutionem et disciplinam ejusdem seminarii, quanquam episcopus ita debet inlus omnibus eorum consilium audire, ut sequi non imneatur. De syn. dioec. I. 5. c. II. n. 4. ex pluribus sacrae congri decretis.
pulchra in ecclesiis confratemitatum haberi possunt, sed de licentia episcopi, uti saepe decisum amo. Congr. Inst. Eccl. 105. num. I24. Si confrater obeat, non electa sepultura, mandari non potest sepulturae in ecclesia ejusdem confraternitatis, ut est decisum a sacra congregatione, ibid. n. 124.
In simonia contracta pro beneficio acquirendo major poenitentiarius monetur, etiam in casibus occultis, et in sero conscientiae, ne titulum ejusdem beneficii convalidet, nisi forte agatur de simonia, ignorantia facti, vel juris Commissa, et orator, quam primum id rescivi dispensationem petierit; quod valet et in pensionibus in quibus simonia roalis scienter contracta fueriti Bulla Pastor bonus, Bullar. tom. I. n. 95. g. 22. Abstinendum est illi etiam a condonatione pretii simoniaci, cum in ecclesiam laesam vel pauperes debet erogari, nisi aliter suadeat delinquentium paupertas. ibidem 23. Qui simoniace intercessit pro alio ad impetrandum beneficium, tenetur in subsidium restituere Ecclesiae, vel pauperibus, fructus a beneficiario male perceptos, ante omnem sententiam. Institui. Eccles. 12. num. 11. Si quis poscat a sacra congregatione absolutionem a simonia commissa in obtinendo beneficio, impetrare solet rescriptum, ut dimitruit, moneas et remixturain nemPedimittat beneficium,' moneat pro restitutione pretii accepti Ecclesiae, vel pauperibus restituat fructus Perceptos, ibid. n. I2.
183쪽
Si vero simonia commissa est ab aliquo tertio, inscio beneficiario, tunc rescribitur pro convalidatione tituli, dummodo ἄ-e Messionem, quod valet ae . si diceretur, modo id non rescierit ante acceptam beneficii possessionem, ib. n. 12.
Cum parochiani habent jus nominandi parochum
ratione sundationis, tunc singuli, seu mares, seu seminae, seu minores habent jus nominandi in capita, ut ex Pitone de Controv. Patron. all. 100. n. 304. firmatur, ibid. n. 13. Commendae, prioratus, atque praeceptoriae ordiniabierosolymitani a canonistis quidem tanquam beneficia habentur, in quibus, si intercedant preces, pactiones, et munera, simonia committitur: id tamen negant communi eonsensu theologi, animadvertentes non esse illis adnexum spiritualis ministerii exercitium, neque neCessario conferri clericis, quae duo exigunt beneficia quanquam negari non Potest gravem abusum ea in re intercedere, quem tollere adnisus est Clem. XI. in suo Brevi ad magnum magistrum ejusdem ordinis, in quo etiρm declarat collationes hasce nullas, et irritas esse. et sore. De syn. disee. I. 12. C. 5. n. 15. nov. edit.
Sollicitatus nulla lege prohibetur quominus ante denuntiationem sollicitantis, illum occulte admoneat ut sibi provideat, sponte se offerendo tribunali. Teneistur tamen, etsi monitus Eompareat, et sit ex correptione emendatus, illum denuntiare, ut ex propositionibus ab Alexandro VII. damnatis eruitur. De synod. dioeces. l. 6. c. 11. n. s. et 10. nov. edit. Ρraeceptum denuntiandi consessarios sollicitantes ad turpia, et poenae aliae huic sollicitationi indictae non o tenduntur ad alia crimina a re venerea diversa, ibid. n.
Sacordotes omnes etiam regulares sollicitantes ad turpia, in re Venerea in actu consessionis Vel riua oec sione aut PraeteXtu, praeter alias poenas constitui. Sixti V. et Gregorii XV. inflictas, incurrunt etiam perp tuam inliabilitatem ad missam celebrandam. Idemque etiam valet Contra eos sacerdotes, qui sacrificio missae abutuntur ad sortilegia. Ita ex decreto sacrae Congris. inquisit. ex mandato Benedicti XIV. id vero decretum
184쪽
enuntiandum publice est a superioribus cujuscumque ordinis palam semel in anno seria VI. post octavam assumpti B. Μ. Virg. et in quocumque capitulo generali aut provinciali, ibid. Append. ad tom. 2. Bullar. Bened. XIV. n. 8.
Spectacula inverecunda, uti sunt puerorum, et adolescentium nudorum oursua, et luctae, etiamsi longa consuetudine introductae, ne permittantur ab episcopis
utque legibus latis prohibeantur mandat Pontifex inencyclica ad episcopos Campaniae Nihil profecto, Bull.
Si alteruter ex spongis se ad alias partes transferat, inscio altero, admonendus est superior ecclesiasticus, qui tempus aptum assignet absenti, ut redeat; quo elapso, si non pareat, vinculum dissolvitur. Inst. Eccl. 46. n. 5. Sponsalia de futuro inita absque praesentia parochi, vel absque scriptura valere semper pronuntiavit saer. Congreg. Cum Tridenti tantum aboleverit matrimonia elandestina. Priora vero sponsalia etiam non jurata, etiam sine copula praevalent secundis sponsalibus, etiam juratis, et etiam cum copula, ut ex communi DD. Inst. Eccl. 46. n. 8.
Sponsalia inita invitis parentibus, quamquam judicari possint valida, illicita sunt tamen, et detecto dissensu parentum solvi possunt, etiamsi jurata sint, quod invicte probat archiepiscopus rossanensis, D. Μ cellula, in dissertatione legenda in L I. operum Zauli ad statuta Faventiae, ib. n. 8. Sponsalia absque interna voluntate exequendi promissa, dubium est an Obligent; est tamen graVe peccatum sic promittere, ibid. num. 16. Oscula ob delectationem carnalem et sensualem, juxta terminos propositionis 40. inter damnatas ah Alex. VII. ob paritatem rationis, neque inter sponsos licita sunt, ibid. n. IB.
185쪽
Sponsus, qui sponsam seduxit ad copulam, non
tegi puniri poena stupri ob aliquod jus, quod habet
in corpus illius, ut ex decretis saer. congr. apud Fagia. R. n. 19. Promissio de praesenti absque praesentia parochi, et testium, neque Valet ratione matrimonii, neque sponSalium, ut ex pluribus decretis sacr. congr. ib. n. 22.
Synodus disecesana non necessario transmittitur ad Sacr. Congr. concilii, ut ab ea recognoscatur, emendetur et approbetur. De syn. dioec. lib. 13. c. 3. n. 6. Nam
Sixtina constitutio, quae afferri ad id posset, nihil ea de re statuit, nisi quoad concilia provincialia.
Constitutiones synodales statim ac promulgantur, ligare subditos incipiunt, neque bimestre expectandum. ut de legibus imperialibus edicitur. Leg. Leges Sacrutissimae, c. de Led. et Rub. nov. 66. et de legibus pontificiis DD. quidam asserunt, aliis magis Communiter negantibus; nihil enim circa hoc statuitur dE legibus ab inferioribus latis, uti monent doctores plures. De syn. dioec. lib. 13. c. 4. D. 2. Regulares etiam subjiciuntur legibus synodalibus in iis quae respiciunt curam animarum, et sacramentorum administrationem, ex Trid. sess. 25. c. II. de Regularibus, quamvis secus sit in aliis, sed ad evitandum deformitatem sese illis conserment oportet, non tamen sub gravi eas negligerent, notante SuareZ. Censet tamen Pontifex contra nonnullos regulares, quamvis teneantur ad festa dioec eos ex Tridenti sess. 25. c. I 2. regulares non tamen teneri ad jejunia ab episcopo im dicta, nisi alia consuetudo in quibusdam monasteriis forte invaluisset. De syn. dioec. l. 8. c. 4. n. 5. et I.
l3. c. 4. n. 5. et 6. nov. edit.
baeum per nares trahere, vel ejus fumum in os inducere ante missae celebrationem, vel commutaonis Perceptionem, nequaquam interdicendum censet pontifex, neque prohibendum judicat, cum ob receptam M
186쪽
pervulgatam ejusmodi consuetudinem, omnis in ea re modo absit inhonestas, et indocentia. De syn. dioec. I.
7. c. 63. n. 3. et I. II. c. 13. n. 3. nov. edit.
Μulieribus tertiariis non collegialiter viventibus non possunt regulares dare habitum sui ordinis sine licentia episcopi dioecesani, cui debent rite probare, habere se hoc privilegium sedis apostolicae, seminas illas esse moribus probatas, habere illas ultra annum decimum quartum, tantum possidere de annuis redditibus, ut habeant satis ad alimenta, ac denique non
cum aliis eas cohabitare, quam cum necessariis in primo tantum gradu consanguinitatis, vel assinitatis sibi conjunctis, ut ex decr. sacr. Congr. in casu nazarien idie 10. maii 1727. De so. dioec. 1. 7. c. 41. n. 8. et lib.
Tertiariae collegialiter viventes, Votis tamen Solemnibus, et clausurae non adstrictae, cum sint contra bullam S. Sancti Pii V. a sacr. coum tolerantur potiusquam approbantur; sunt autem omnimode episcopi jurisdictioni subjectae, ut ex pluribus saer. Congr. decretis. Inst. Eccl. 29. n. 13. Tertiariae non collegialiter viventes non P sunt habere consess/rium quamcumque etiam sui ordinia, nisi approbatum ab episcopo pro confessionibu8 Sec larium; item non possunt regulares illis die paschae Sacramentum eucharistiae ministrare. Defunctorum e pora sepulturae mandanda sunt in ecclesia parochiali, nisi sorte in ecclesia regularium sui ordinis sepulchrum esset illis destinatum, Instit. Eccl. 19. n. 14. Benedictus XIII. multa, concessit tertiariis, sive vivant in communi monasterio, sive domi suae vitam gant Privatam, quae utique jus novum Coucedero video rentur: sed, cum Clemens XIII. in sua constitutione Romanus, anni 1732. jura tertiariarum revocaverit ad terminos concilii Trident. ac decretorum apostolicorum; ideo nihil novum de illis statuendum est, ib. n. 16.
Tertiariae collegialiter Viventes eX receptu Sacr. Congr.
immunitatis opinione, gaudent immunitate fori. Vicissim autem tertiariae in domibus privatis habitantes eodem privilegio non gaudent, ex doctoribus definitur. Inst. Eccl. 105. n. 68.
187쪽
Testamentum factum coram parocho, et duobus saltem testibus idoneis valet pro toto statu ecclesiastico, nisi obstet statutum aliquod municipale, ex dispositione cap. Cum esses 10. Testamenta ad causas pias toto orbe catholico valent si fiant coram duobus testibus, ex cap. Relatum II. de Testamentis, Inst. Eccles. 105. Quoad dispositionem capitis Cum esses, non suffcit si sint duo, vel tres testes, et absit parochus, cum in
canone sit, comam presbytiso suo; nec sussicit, si desectum parochi suppleat capellanus; sicut neque, Si praesentiam praestet confessarius ordinarius; demum, testes masculi requiruntur, nec seminae Valent; demum etiam, valet testamentum ita conditum, etiamsi testator non sit in extremo vitae periculo, ib. n. 8. 0. et 10. Scribenda sunt testamenta a parocho Coram testibus, et a testatore subscribenda, sicut et a parocho et testibus: si tamen scribere nequeant, sussicit Scriptura parochi, et signum crucis impressum in charta a testibus, ib. n. 14. Ita scriptum testamentum saltem intra octo dies parochus cum testibus deferre debet tabellioni; et, si adsit subscriptio, testatoris, et testium, non requiritur ut singula contenta in testamento referant notario: si nulla sit testatoris subscriptio, tunc parochus seu sacerdos
viva voce exprimere debet quidquid in εο testamento continetur; quod, et a singulis testibus seorsum praestandum est. Denique, et singuli illi subscriptionem suam agnoscant, ib. n. 16. Has vero omnes dispositiones scribat tabellio, et jungat testamento. Ad Wrvanda vero quae in testamento mandantur, discussio parochi et testium agenda est a judice competenti, Titata parte cujus interest, excepta tamen C suetudine, ut valeant testamenta, nulla secta publicatitione, si illa reposita sint in archivio, ib. n. 16.
Vasa sacra, dum actu continent corpus et sanguinem Christi, tangere nemo alius permittitur, nisi sacerdos, et diacona8.
188쪽
Subdiaconis datum est in altaris ministerio tangere calicem et patenam, dum corpus et sanguinem Christi
Acolythis licet tangere illa, sed extra ministerium altaris, quod etiam extenditur ad omnes illos qui prima tonsura initiati sunt. Haec omnia ex theologis. Inst. cl. 34. n. 18.
Clerici beneficiati prohibentur unico actu vendere commodum, seu utilitatem percipiendi fructus beneficii quoad vixerint, vel per longum tempus recepta pecuniam ea summa, de qua conventum est inter contrahentes, sive pecunia illa tota simul solvatur, sive per plures solutiones. Id vero vetitum sub excommunicatione et aliis poenis contra alienantes bona ecclesiastica inflictis et contractus omnes ita celebrandos in futurum Pontifex irritat, et annullat. Consti Universalis Ecelesiae, Bull. t. I. n. 29. In contractu emptionis et venditionis, si fiat pactum quo Venditor, quandocumque voluerit rem venditam redimere obligetur vi ejusdem pacti plus dare quam receperit in venditione, contractus est injustus. De syn. dioec. 1. 7. h. 5I. n. 4. et 1. 10. C. 8. n. 4. n. ed. Si venditio fiat cum pacto redimendi intra certum tempus, quo elapso non sit amplius locus retrovenditioni, iste contractus sapit usuram, ex eo quod videtur induere naturam pignoris, ibidem, num. 4,
AEgroto impotenti ad viaticum sumendum, non licet sacram particulam deserre ad eam venerandum Et deosculandum, quod fieri vetuit sanctus Ρius V. et sacr. Congr. concilii. De sacris miss. l. s. cap. 19.
Morituro impotenti ad eucharistiam sub specie panis deglutiendum, non potest sacramentum administrari sub specie Vini, neque sub specie panis intincti in
189쪽
obliget, nisi cum ministrari potest ritu ab Ecclesia non prohibiis; iste vero ritus ab Eccles a latina omnino prohibetur, ibid. n. 6. Vicissim autom licite Uministratur sub specie panis
vino vel aqua non consecrata madefacti, ut faciliusdqglutiatur, ibid.
Ecclesia Vacante tota episcopi jurisdictio devolvitur ad capitulum cathedralis ecclesiae per textum in cap. His quae, et cap. Cum olim, de Μ oriti et obessi ac illud quidem eam per se exercere posset nisi obstaret jus novum Trident. sess. 24. can. 16. de Rex quod
mandat ut intra octo dies post inductam, seu, ut de-eidit sacr. congr. post habitam notitiam vacationis, vicarium constituere teneatur, per quem illam exerceat. Si vero negligat, vel ecclesia vacans careat capitulo, tunc ad metropolitanum spectat; vel si nulli subjecta fuerit, ad viciniorem episcopum : si vero tunc metro litanus vacaverit, jus istud transit ad capitulum metropolitanae. Haec omnia ex decisionibus sacr. congr. deducuntur in lib. 2. c. s. n. 2. De Syn. dioec.
Verum antiqua consuetudo quarumdam ecclesiarum, ut vacantis ecclesiae administratio transeat in aliquem
in ecclesiastica dignitate constitutum, retinenda est, ut ex Rota, ibidem. Dispensationes ab apostolica sede ad episcopum, seu ejus vicarium generalem delegatas, et ante episcopi obitum nondum executioni mandatas, vicario capitulari exequi non iidet, quia nec est episcopus, nec Vicarius episcopi, ibid. n. 3.
Semel vero electus a capitulo vicarius removeri non tost, nisi causa agnita a sacri congri uti decisum refertur, ibid. n. 4. Utrum vicarius capitularis ea possit, quae non nisi
speciali mandato vicarius episcopi praestare poteSt, doctores in utramque partem disputant, ibid.
Cum vicarius apostolicus datur ecclesiae vacanti, nullam habet aliam auctoritatem tr*ter eam quisu vicarii capitulares ea occasione obtinent. De synod- dioec. l. 2. cap. I0. nov. edit.
190쪽
Ex OPERIBUS BENEDICTI xiv. 186
Episcopus non prohibetur quid em bis quotannis dic
cesim suam visitare, sed nonnisi unicam tantummodo per annos singulos Procurationem exigere potest, ut ex pluribus sacri congregationis decretis. De syn. diere. lib. 7. cap. m. n. 5. et I. 10. c. 10. num. 6. nom edit. Vicarius capitularis potest dioecesim visitare post peractum annum a visitatione ab episcopo iacta, ut pluribus sacr. congr. decretis decisum est, ibid. lib. 2. eap. s. n. 5. mi tamen non nisi dimidium procuratuonis, quae solvitur episcopo, retribuendum est, cum debeat minori comitatu incedere; et constat ex resolutione sacr. congr. in una Ostunensi die 7. julii 1708. ibid. lib. 7. cap. 53. num. 5. et 1. 10. c. 10. n. 6. nOV. edit. Episcopi omnes, ex vi constitutionis RomaMua Pom hae, α Sixto V. editae, antequam consecremtur, si omae existant, in manibus sancti romanae Eeclesiae primi diaconi cardinalis, extra curiam vero in manuantistitis ad hoc delegati ex formula praescripta jurant se statis temporibus limina sanctorum apostolorum visitaturos Per se, sive legitime impeditos per aliquem de suo capitio, vel alium in dignitate ecclesiastica constitutum, vel bentacio praeditum; et, si hi defueritat,
Per sacerdotem aliquem discesanum secularem vel regularem. Tunc autem romano Pontifici rationem reddere tenentur de pas rati ossicio impleto, et iis omnibus quae ad suam dioecesim pertinent. Sacrae autem comgreg. concilii injunctum est munus ut postulatu episcoporum illorum discutiat, et det illis responsa, sicuti et videndi num legitime sint impediti. De syn. dioec. lib.
Tempus intra quod obeunda est ista visitatio, aliis quidem longius definitum est, aliis brevius, sed non minus quam triennium, nec supra quadriennium, ibid. n. 3. Porro, si episcopus habeat coadjutorem ab apo tolica sede datum, suffcit si coadjutor nomine episcopi adeat, sicut etiam aussicit si mittatur administrator episcopatus, qui debet visitare limina suo, et principalis sui nomine, ut ex decis. a sacra congreg. ibid. n. 5.