장음표시 사용
191쪽
IM EPITOMRId etiam praestandum est ab episcopo titulari, ut ex Fagnano aliisque ib. probatur, n. 5. Denique nec eximuntur episcopi ecclesiarum suburbicariarum, quamvis exempti sunt a residentia: ita ex decreto consistoriali Alexandri VII. ibid. n. 6. Postremo, praelati minores qui proprie territorium habent vere separatum, in quo independenter a quocumque episcopo jurisdictionem spiritualem exercent, ad eamdem visitationem tenentur, ut eX respons. Sacr. congr. et ex bulla Quod --tra, data die 27. nov. anni 1740. a Bened. XIV. Constat. E contra vero non tenentur ii praelati inseriores, qui territorium separatum non habent, ut satis constat,
Vota simplicia etiam castitatis, et religionis, ac sacrarum peregrinationum dispensando commutare Potest major poenitentiarius romanus. Bulla Panor bonus, Bull. t. I. n. 95. sec. 29.
Usurae peccatum illud est, cum aliquid lucri exigitur
ultra sortem ratione mutui. Nec hoc a vitio vacat, etiamsi moderatum sit lucrum quod deposcitur. Ratione tamen titulorum quorumdam, quos extrinsecog mus, e contractu mutui, exigi potest annuus proventus,
in quo tamen cavendum est ne quid nimis accipiatur. Sicut etiam non semper iidem tituli in contractu mutui celibrando adsunt. Quin et accidit quandoque, in nonullis rerum circumstantiis, ut nulli alteri justo contractui locus esse possit, et adsit obligatio ut nudo mutuo alteri succurramus. Hanc doctrinam ab omnibus palam doceri mandat Pontifex, monetque insuper, ut, at quando in mutuo praestando alii legitimi tituli adsint pro annuo lucro exigendo, in celebratione contractus mutui explicentur. Haec omnia latius in encyclica ad episcopos Italiae, Viae pervenit, et Bull. tom. I. n. IV. s
192쪽
DE LEGIBUS, GRATIA ET VIRTUTIBUS. Ν. 1.
AN PEREGRINI, ADORE ET VAGI TENEANTUR LEGIBUsPROPRIAE DUECE IS, A QUA ABSUNT.
Spectat ad N. 31. traei. DE LEGIBUS).
Dimultas de iis esse potest, qui de Episcopi dioecesi
quidem sunt, sed extra dioecesim Versantur, mox tamen ad illam redituri: de his quippe dubitatur, an absentiae tempore dioecesanis Constitutionibus obstringantur, censurisque assiciantur in earumdem transgressores latis. Communiter vero respondent Doctores,
particularibus loci statutis non obligari, qui extra statuentis territorium degit; juxta apertam decisionem Bonifacit VIII. in Cap. si . de Constituti in 6. Si tuto Episcopi, quo in omnes qui furtum commiserint, excommunicationis sententia promulgatur, subditi ejus furtum extra ipsius dic esim committentes, minime ligari noscuntur: cum extra territorium jus dicenti non pareatur impune quae est sententia Pauli Jurisconsulti in leg. Mai. R de jurisdiet.' Aliud autem esse Hunt de praecepto, alicui ab Episcopo facto, ne ex M. alei
193쪽
ludat, sub poena excommunicationis, ipso facto Incurrenda : eum quippe, cui tale praeceptum injunctum est, at extra dioecesim aleis ludat, in excommunicationem incidere, iidem Doctores assirmant. Ratio discriminis est, quia lex, seu statutum, per se, et immediath respicit territorium, seu dioecesim, eique quasi cohaeret, ac proinde non potest obstringere, qui extra territorium seu dioecesim existit; praeceptum vero incit immediate personam, ejusque veluti ossibus haeret, quocumque terrarum discesserit; S. Antoninus pari. 2. tit. 6. cap. 2. S. 2.' Couar. in Cap. Alma Μater, pari. I. g. Iinnum. a.' Suareg de legib. lib. 3. cap. 32. nunti I. et lib. 4. cap. 19. num. 1.V LMman in cit. Cap. Mai. de Constituti in 6. n. 3. Ρirhing ad eumdem titi de Constiti num. 55 et 59.VX. Veritin praedicta communis assertio limitanda est
in illo, qui e dioecesi egreditur solo animo declinandi synodalis Statuti obligationem : quamvis enim nonnulli
Doctores etiam hunc a Statuti vinculo solutum arbitrentur; melius tamen, eum, in legis fraudem discedentem, legis vinculum secum ferre, eoque constrictum manere, defendunt Manuel rum. I. Summ. cap. 219. num. 12.' Vasqueκ in 3. parti quaest. 98. arti 2. Rebell. de oblin just. lib. 2. quaesti 7. secti 3. num. Io.' Laman Theolog. moxia. lib. I. uncti 4. Cap. 11. num. 9.V Neque hodie sas esse videtur ab hac sententia recedere, postquam Sacra Congregatio Concilii illegitimum pronunciavit matrimonium, non SerVata Tridentini serma, ab iis celebratum, qui solo animo illud clandestino contrahendi, recesserunt o loco, ubi Tridentinum est promulgatum et se ad locum Contulerunt, in quo promulgatum non est; quam declar tionem, sua roboratam auctoritate, Urbanus VIII inseruit Brevi, ad Archiepiscopum Coloniensem, dato anno 1627, uti narrat Cardinalis de Lugo lib. I. Re Pons. moria. dub. 36. eidemque declarationi aliae plures Consonanti decisiones, quae ab eadem Congregatione prodierunt, diligenter a nobis collectae, et relatae in nostra Instit. m. num. 8. et seq.' Etenim, Cum neque Sacrae Congregationi, neque summo Pontifici in animo fuerit novam rogare legem, sed praeexistentem, jam aDidentino indictam, inplieare, jam exinde conficitur ex utriusque sententia, qui in legis fraudem o loco se subducit, ubi ea viget, sub lege nihilominus comprehensum, ejusque nexu devinctum manere. Accedit,
194쪽
quod Clemens X. in Constitutione, quae incipit Superna, edita 2I Μ i, et publicata 2 Augusti I670.
declaravit, posse Regularem in dioecesi, in qua ad excipiendas confessiones est approbatus, confluentes ex alia dioecesi, a peccatis in ipsa reservatis, non autem in illa, ubi idem confessor est approbatus, absolVere, nisi eosdem poenitentes noverit, in fraudem reseo tionis, ad alienam dioecesim pro absolutione obtinenda migrasse. Ex quo iterum manifestum sit, dolum et fraudem nemini patrocinari, ad evadendum legis vinculum; eamque fraudem vere ab illo committi, qui, solo animo legem eludendi, e loco se proripit, udi illa viget.
AN EPISCOPUS RELAXARE POSSIT DECRETA aYNODI PROVINCIALIS.
VIII. Νon eo tamen jure, quo suae dioe sanae, relaxare potest Episcopus constitutionem Synodi provincialis. Haec quippe condita est a euotu Episcoporum tamquam constituentium unam mysticum corpus altioris jurisdictionis, quam in singulis reperiatur Episcopis; ac propterea censetur lax lata a Superiore, cui inferior, jure oldinario, nequit derogare: Suareg lib. 6. de legib. cap. I5. num. 4. Et, quoniam etiam Archiepiscopus, quamvis Concilio provinciali praesideat, attamen est illo inserior; a Metropolitano enim ad Concilium provinciale, tamqam ad Superiorem appellari posse, ait Glossa ultima in Cap. penulti de appellat. in 6. hinc recth inseri idem Suareg ibidemn. 5. neque Archiepiscopum potestatem habere relaxandi, seu aliquem per dispensationem solvendi a vinculo constitutionis editae a Concilio provinciali.
195쪽
arti s. dub. I. num. 5.' neque Episcopo, neque Archiepiscopo ius esse abrogandi obligationem jejunii inprovinciali Synodo indicti.
Spectat ad eumdem N. 58. DR LEGIBUS.)
IX. Unam hyc difficultatem movent Bottus de S nod pari. 2. art. 4. num. 12.' et Barbosa citi alleg. 34. num. 7.' num scilicet integrum sit episeopo alit pro sus delere constitutiones synodales a se factas, aut aliquem ex justa causa ab illis eximere, quando eaedem auctoritate sumini Ponti is sunt confirmatae. Veritin, cum ex dictis liqueat, constitutiones Synodi Diomesanae non soleta a summo Pontifice confirmari, si quaestio circa eas dumtaxat versaretur, inutilis seret, et supervacanea: at, siquidem etiam de constitutionibus Synodi provincialis, quas nonnunquam Pontificia auctoritate roborari diximus, dubitari potest, an Apostolica confirmatione munitae, nihilo tamen minus abrogari
queant in alis provinciali Synodo; idcirco operae pri
tium est aliquid de hac controversia delibare. Non una est hac in re Auctorum sententia. Baldus in lanomasium, Cod. de testam.' univeraim docet, statutum inferioris, a Superiore confirmatum, non posse deinceps, sine Superioris consensu, ab inferiore revocari. ορο situm sentit Bariolus M in eis. leg. Omnium,' ubi expresso tradit, confirmationem Superioris nullum bere obstaculum inferiori, quomin4s legem a se rogatam, pro suo libito, revocare queat. Uterque tamen mellissalibi suam aperit mentem: Baldus enim in leg. Ex placito, num. I 2. et seq. Cod. de rer. permuti' et Baditol in leg. Omnes populi, ff. de just. et jur.' duplicem
196쪽
tialem alteram Maccidentalem:' essentialem dicunt, quae est necessaria, ut inferioris si tutum vires habeat obligandi; quod obtingeret, si inserior, nisi fulciretur auctoritate Superioris, potestatem non haberet suos subditos novi statuti nexu obstriogendi: confirmationem accidentalem appellant, quando inferior habet potestatem serendi veram legem, quae talis sit, viresque habeat obligandi, sed solum ad majorem ejusdem legis auctoritatem, et robur, confirmationem petit a Superiore. Hac porro distinctione praemissa, . ambo docent, statutum primi generis, a Superiore confirm
tum, non esse ab inferiore revocabile : quoniam repR-tatur lex Superioris, lata ad petitionem inseri Is:
statutum Vero secundi generis, siquidem etiam post Superioris confirmationem adhuc censetur lex inserioris, qui illius condendae auctoritatem habeb*t, Hunt, posse ab inferiore revocari; quod probant excit. leg. Omnium, Cossi de testam.' in qua decernitur, testamentum, licet confirmatum ab Imperatore, Posse nihilominus a conditore revocari. X. Aliam distinctionem adhibet Panormitanus in P. Cum accessissent, de Constit. num. 2. et in Cyp. Dilecto, num. 10. de praebend.' Aut, ait, statutum respicit dumtaxat favorem, et commodum .intuentium set tunc confirmatio, obtenta a Superiore, statuente. non impedit, ne illiud delere valaant: etenim Innocentius ΙΙΙ. in dicto Cap. Cum accessissent, de Constiti rescribit, potuisse canonicos Tullenses rescindere statutum, quod ipsimet condiderant, abolendi nimirum in sua ecclesia ossicium Primiceriatus, quamquam idem statutum fuisset ab Apostolica Sede confirmatum: aut statutum pertinet ad publicum bonum; et tunc, inquit Panormitanus, sine consensu summi Gntificis, a quo fuerit confirmatum, non potest a statuentibus rescindi, aut relaxari; quoniam jam effectum est jus Superioris, cui nemo privatus potest derogare, se leg.
Jua publicum, T de pactis, Cap. Si diligenti, de foro
XI. Verdm, ut alias praetermittamus Doctorum opiniones, quas recenset Suareg lib. 6. de legib. cap. 26.V caeteris praeferenda videtur sententia Fagnani in cap. Si quis, a num. II. usque ad 24. de confirmatione utili, vel inutili,' ubi distinguendum docet
inter confirmationem quam vocant in forma communi,' et confirmationum in sorma specifica.' In
197쪽
forma specisca fieri dicitur, cui praemittitur causae cosnitio, et singula statuta diligenter exhenduntur, ac deind/, nulla adiecta conditione, auctoritate Apostolica cum clausula motu proprio, atque ex certa scientia,' confirmantur. In forma communi confirmari dicuntur statuta, quae non singulatim examinantur, neque approbantur a Pontifice motu proprio, et ex certa seientia,' atque Apostolicae auctoritatis robur illis non adjicitur absoluto, sed soldm conditionath, videlicet, si justh, canonico, mi providh facta sint, et dummodo sacris canonibus, Tridentini concilii decretis, et constitutionibus Apostolicis non adversentur quam postremam conditionem in omnibus statutorum confirmationibus M in forma communi' hodie exprimi, atque apponi solere, idem riganus num. IR' testatur. Jam vero, pergit riganus, statuto confirmato informa specifica,' cuni naturam induerit legis pontificiae, nulli inferiorum fas est derogare: statutum vero confirmatum in forma communi,' integrum est statuentibus delere, atque ab illius obligatione aliquem ex justa causa subtrahere: etenim talis confirmatio nihil novi juris, aut eficacitatis illis tribuit, qua antea carerent. De praedicta duplici confirmationis specie, atque utriuaqua effectibus fusδ agunt Sumeg lib. 8.de legibus cap. 18. per tot.' Garcias de Beneficiis Pist. 8. cap. 2. num. 28I. et seq. Barbosa ad Cae. I. et Cap. 4. de confirmat. utili, vel inutili,' Hrning. eod. titi num. 3. et seq.' atque ibidem' Engel num. 5. Reis natuel num.' a.'
DE OBLIGATIONA AASISTENDI MISSAE PAR HIALI, ET AUDIENDI VERBUM DEI IN PROPRIA PAR HIA.
VII. Vetus controversia est, sub finem praesertim XV. saeculi in Germania inter parochos, et Fratres Μendieantes summa contentione agitata, num fideles
198쪽
teneantur diebus sestis parochiali missae inter se. Causa delata est ad Sixtum Ιv. qui, rationibus utrimque allegatis, seriδ expensis, tandem die 17. Junii 1478. illam definivit, edita Constitutione, quae incipit Vices illius,' relata in Extravas. 2. de trema, et pace,' ubi inter alia praecipit: Ut Fratres mendicantes non praedicent, populos parochianos non teneri
audire missam in eorum Parochiis diebus sestivis, et dominicis: citin jure sit cautum, illis diebus
parochianos teneri audire missam in eorum parο-chiali ecclesia, nisi forsan ex honesta causa ab ipsa ecclesia se absentarent ex qua Decretali liquido constat, jure communi cautum esse, ut singuli fideles diebus sestis missae adsint parochiali.
Inducta autem est ea obligatio ante concilium Sardicense, in quo Osius Episcopus can. 14. tom. I.
Collectionis Harduini V col. 648.' inquit: Μemin
superiore concilio Fratres nostros cynstituisse, ut, si quis laicus in ea, in qua commoratur: civitate tres dο- ininicos dies, id est per tres septimanRs, non celebrasSet conventum, Communione privaretur nomine quippe conventus,' designari missam solemnem, in qua populus cum suo pastore unum effiat coetum, unamque repraesentat Ecclesiam, communiter adnotarunt Cano-nistae. Sardicensem canonem renovavit Concilium Quinisextum can.80.' decernens tom. 3.V Collectionis
Harduini col. 1690.' u si quis in civitate agens, tribus diebus dominicis, in tribus septimanis, una non conveniat, si sit quidem clericus, deponatur; si vero laicus, segregetur. Ut huic porro praecepto satisfieret in synodo Nannetensi 'can. 1 relato in Decretales Gregorii IX. Cap. 2. de parochiis,' statutum est, ut dominicis et festis diebus presbyteri, antequam misSas celebrent, plebem interrogent, si alterius parochianus in ecclesia sit, qui, proprio contempto presbytero, ibi missam velit audire. Quem si invenerint, statim ab ecclesia ejiciant, et ad suam parochiam redire compellant : tom. 6. pari. II Collectionis Harduini col. 457.Vet in ejusdem Concilii can. 2.' additur: Νullus presbyter alterius parochianum, nisi in itinere fuerit, vel placitum ibi habuerit, ad missam recipiat. Eamdem legem, atque obligationem plures inculcarunt posteriores Synodi, quas adducit Νatalis Alexander tom. I. Theolog. dogmati et morat. lib. 2. de Sacram. Eucharist. art. 5. regul. 10.
199쪽
VIII. Verum hisce sanctionibus derogatum nunc est non solum contraria consuetudine, quam Jam sua aetate multis in locis inductam innuit S. Antoninus Summ. Theolog. Part. 2. tit. s. cap. I 0. docens, non peccare, qui die festo missam audit extra parochiam, ubi consuetudo viget illam audiendi in qualibet ecclesia; verum etiam posterioribus summorum Ρontificum Comstitutionibus : siquidem Leo X. Constitutione edita die I3. Novembris 1517. diserto ait: Auctoritate Apost lica, tenore praesentium, notum facimus, omnes christifidstes, qui, non contempto proprio sacerdote parochiati, in ecclesiis Fratrum ordinum Mendicantium, dominicis, et sestis diebus missas audiunt, satisfacere praecepto Ecclέsiae de missa audienda, nec in aliquam labem mortalis peccati, poenam ve incurrere S. Ρius V.
suis Apostolicis litteris, datis XVII. kalend. Septembria 1567. definivit: mi Christifideles audiendo missas in ecclesia prantruia hujusmodi, diebus dominicis, aut
festivis, praecepto Ecclesiae de illis audiendis satis&cisse censeantur Clemens VIII. in Brevi, quod incipit Significatum,' dato anno I 592, haec statuit:
Ρraesenti nostro decreto sancimus, saecularibus universis libere missas diebus dominicis, et aliis majoribus
sestis audire in ecclesia tam Fratrum Ρraedicatorum, quam aliorum Μendicantium, necnon etiam Societatis Iesu, licite posse, dummodo in contemptum parochialium ecclesiarum non laciant.' XI. At nihilominus non desunt Auctores, inter quos auenin de Sacramentis dissert. 5. quaest. 7. CRp. 2.art. 2.' et Van Espen. Jur. Eccl. pari. 2. tit. 5. cap. 2.' propugnantes, ne hodie quidem, citra grave peccatum,
fas esse fidelibus, solemnioribus saltem diebus festis, rei divinae alibi, quam in propria parochia, interesse :neque enim juri communi derogatum, Hunt, per praefatas Constitutiones, quibus potestas fit secularibus missam audiendi in ecclesiis Resularium, quoniam in illis haec adjicitur limitatio, nimirum Dummodo id
non faciant in contemptum parochialium ecclesiarum: est autem impossibile, pergunt, contem' tum abesse, cum iidem, sine ulla rationabili causa, u propria se subducunt parochia. Verum hac explicatione, praefata summorum Ροntificum indulta penitiis evertuntur e nullo etenim opus suerat privilegio ad hoc, ut fideles, legitima urgente causa, alienam adirent ecclesiam, ut ibi Μissae assisterent Sacrificio, quod
200쪽
ex praefatis duris communis sanctionibus perspicuum est: quare, ne dicamus, Leonem X., S. Ρium V. et Clementem VIII. verbis lusisse, nec quidquam specialis privilegii Regularibus concessisse, necessario lateri debemus cum Agorio Instit. pari. I. lib. 7. cap. 6. quaest. 4. in fin. Fagundo lib. 2. cap. 3. num. s.' aliisque ab his citatis, nomine contemptus,' ab
illis intelligi actum aliquem distinctum ab ipsa auditione Sacri extra parochiam, quo quis sive eXpresSδ, sive tacite, se a proprio pastore aversum ostendat. X. Sed, quM hactenus diximus, sesam adstruunt
libertatem, rem divinam qualibet anni die audiendi in ecclesiis Regularium. Quid autem dicendum quoad alias ecclesias nullo privilegio hac in re a Sede Apostolica donatas 3 Integrum hodie omnibus esse in qualibet
ecclesia, modo non sit capella, seu oratorium Privatum, incris Μysteriis interesse, quia contraria consuetudine, in toto christiano orbe recepta, derogatum est praecepto amdiendi missam parochialem, docent Sulvester Verb. Μissa 2. quaest. 5. Navarrus manual. cap. 21. num. 5.
- Τr ench in praecepti Decalog tom. 1. lib. 3. cap. I. dub 6. num. 5. pluribusque allegatis, Barbosa in collectan. ad Trident. sess. 22. de Observand. et evitand. in cel brationi Μissae num. 21. de Ossio. et potestat. Parochi cap. II. num. 14. et seq. addentes insuper, non posse hodie Episcopum praecipere suis subditis, ut se sistant missae parochiali, quia non potest delere consuetudinem, quae Cum vigeat in toto orbe, jam induit naturam juris communis. Et sane, cum Versemur in lege mere ecclesiastica, etiam Juenin citi loc. in fin.
L 3. admittit, potuisse legitima praescriptione abrogari: et Van Espen, quamvis eam in Belgio minime abrogatam contendat, numero' tamen 'Ι5. fatetur, solere Episcopos monere quidem, atque hortari, non vero
ullo judiciali actu populum compellere ad interveniendum missae parochiali. Enimvero, non praecepto adigendam, sed hortationibus ad id, aliciendam plebem, statuit Tridentinum sess. 22. in decreto de Observand. et evitand. in celebrat. Μiss.' ubi Episcopos in hunc modum alloquitur: Μοneant eumdem populum, ut frequenter ad suas parochias, saltem diebus dominicis, et majoribus festis accedant. Tridentino obsequens S. Carolus Bonomaeus, in suo concilio provinciali Μedi lanensi M. Act. Eccl. Μedies. pari. I. pag. 302. ab