Theologia Moralis Et Dogmatica, Volume 8: Complectens epitomen ex operibus Benedicti XIV. ordine alphabetico confectam nec non et varias summorum pontificum praesertim vero ejusdem pontificis ...

발행: 1832년

분량: 490페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

omni abstinens praecepto, plures adduxit rationes, quiabus plebem ad parochialem missam suaviter adduceret: - Hac nostra monitione. ' inquit, se eos universos, et singulos cohortamur, ac per viscera misericordiae Jesu Christi obsecramus, atque obtestamur, ut, quamVis in suis viciniis, oppidis, et suburbiis, oratoria, Capellas, aliasve ecclesias habeant, ubi sanctissimo Μissae Sacrificio interesse possint; frequenter tamen dominicis saltem, aliisque solemnibus festis diebus, ad suam quique parochialem ecclesiam conveniant, ubi a parocho, cui eorum cura commissa est, verbo Dei pascantur, fidei christianae rudimentis, aliisque animarum saluti necessariis praeceptis erudiantur, ad sanctissima Sacramenta religiosius percipienda instruantur.' Hortastionibus pariter, et suasionibus usi sunt Ven. Dei Servus Joannes Ribera, Archiepiscopus Valentinus, in sua Dic cesana Synodo, habita an. 1584. tom. 4. Concit. Hispan. pag. 285. Sanctus Torinius, Archiepiscopus Limanus, in sua dioecesana Synodo VII. coacta anno

1592. ibid. pag. 689. aliique plures Episcopi in suis synodalibus Constitutionibus, apud Genetium tom. 6.

XI. Si istorum vestigiis inhaesisset Episcopus Μidensis, suamque Constitutonem verbis formasset tantum hortatoriis, nulli fuisset reprehensioni obnoxius: sed, quia praeceptum adjecit, hoc fuit expungendum; quemadmodum, jubente eadem Sacra Congregatione, saepius antea expunctum fuerat ab aliis similibus synodalibus Matutis, uti videre est apud Amrium se cit. Cap. 6. quaest. 6. in fin.V Ρasqualigum de sacrific. nov. Leg. quaest. I258. ' Barbosam l . cit.' atque in declarationibus ejusdem Sacrae Congregationis impressia Lugduni anno I640. num. II. . XII. Majus negotium facessere poterat. obligatio

imposita Dei verbum audiendi in propria parochia. Idem quippe Tridentinum, quod agens de auditione

missae in ecclesia parochiali, verbis utitur dumtaxat hortatoriis: Μoneat populum: loquens de divini verbi auscultatione, alia adjecit verba, quae Videntur Praeceptum, et obligationem inducere: Μοneatque Episcopus an sess. 24. cap. 4. de res m. ) Populum diligenter, teneri unumquemque parochiae suae interesse, ubi commode id fieri potest, ad audiendum verbum Dei. Idem discrimen animadvertit, qui nullum

202쪽

Midentini verbum non est diligenter rimatus, S. Carolus Borromaeus in nuper citato concilio Μediolanensin loc. citi pag. 30Ι.V ubi haec habet: Sacra Tridentina Synodus Oecumenica ab Episcopis fideles non solum hoc moneri voluit, ut frequenter ad proprias parochiales ecclesias saltem dominicis diebus, festisque majoribus accedant; sed illud etiam diligenter ostendit unumquemque teneri, ubi commωδ fieri potest, parochiae suae interesse ad audiendum verbum Dei. XIII. At, cum Dei verbum, ex ejusdem Tridentini decreto sess. 22. cap. 8. h parochis vel per se, Vel per alios, sit annuntiandum, et explicandum inter missarum celebrationem, quod antiquissimi esse instituti notat

Cardinalis Bona rerum liturgicar. lib. 2. cap. 7. num. 6. inquiens: Hic mos, numquam interrupta serie, ab initio Melesiae usque ad nostra tempora servatus

est, ut proximδ post Evangelium sermo, sive homilia, vel tractatus ad populum haberetur: hinc, si fideles obstringerentur praecepto illud in propria parochia

auscultandi, tenerentur pariter missae parochiali adesse, a qua tamen obligatione eos solutos pronuncimimus. Ad hanc dificultatem evitandam, Varias Doctores iniθre vias. Suareg inm. 1. de Religione lib. 2. cap. 16. num. 10. opinatur, ideo Tridentinum verbo teneri,' eam

addidisse limitationem, ubi commode id fieri potest, ut tali pacto significaret, sibi in animo non esse, fideles

absoluto praecepto obstringere, Sed tantum monere,

atque hortari. Ad haec, ait Suareet, si aliquod urget praeceptum audiendi Dei verbum, illud, non ex lege positiva Ecclesiae, sed ex lege profluit charitatis, sibi

debitae, qua quilibet tenetur habere curam animae suae, non solum adhibendo media simpliciter necessaria, sed etiam utilia, quale saepe est Concionem audire.' Licet porro lex charitatis, pergit Suarez, non obliget ad concionem audiendam in parochia, Tridentinum tamen parochiam nominavit, quia ibidem uΡarocho semper inter missarum solemnia concio haberi debet, quod idem Tridentinum alibi decrevit.

Eamdem doctrinam amplexatus RodrigueZ Quaest. Regul. tom. I. quaest. 43. art. 7. Tridentinum intelligendum docet, cum, urgente charitatis praecepto Seroficiendi pabulo divini verbi, hoc nusquam Commodius et utilius audiri potest, quam in ecclesia Parochiali. In idem recidit, quod tradunt rigundeZ lib. 2. cap. I. num. 10.V ex Bonacina disp. 5. I

203쪽

tertio Deealogi praecepto quaest. unic. Punct. 2. num. 27. et seq. nimirum, tunc solum teneri fideles parochiali concioni interesse, cum necessaria fidei rudumenta, quae caeteroquin ignorant, alibi addiscere B queunt ; aut cum praevident, alios suo eXemplo pertrahendos ad concionem, a qua secus, non Sine. Mari eorumdem animarum dispendio, se subducerent :quem tamen easum moraliter impossibilem, recte simul advertunt. Sed fortasse melius Zeresa in Prax. pari. I. Verb. Ρraedicatio, vers. Ad 4.' Trullench citi tom. I. lib. 3. cap. I. dub. 4. num. II.' aliique sentiunt, obligationem, si quae unquam fuit, auscultandi proprium parochum, Verba facientem ad suum populum, ablatam nunc esse Per contrRriam consuetudanem,

cum passim viri pii, et docti alio se conferant ad sacros audiendos oratores; ac proinde, inquit Zerola, Sacra Congregatio Concilii saepius declaravit, non posse ordinarium mulctis et Poenis subditos adiger

ad concionem a cultandam in parochia: quod etiam testatur Barbosa in collectan. ad Trident. Ress. 24. cap. 4. num. 17.V Μirum propterea non est, quod praeceptum hac de re latum ab Episcopo Μidensi, tamquam nimium severum, fuerit, eX ejusdem Sacrin Congregationis sententia, Praecidendum.

204쪽

SANCTI PII V., SUΜΜΙ PONTIFICIS, ADVERSUS ARTICULOS VULGO BAIΑΝOS.

Postea con mrata a Greporto XIII. et Urbano rara

PIVS Episcopus, Servus Servorum Dei. Ex omnibus affictionibus, quas in hoc loco a Domino constituti, tam luctuoso tempore sustinemus, ille animum nostrum praecipuo excruciat dolor, quod Religio Christiana tantis jam pridem turbinibus conflictetur, Christique populus antiqui hostis suggestione dissectus, in alios atque alicis errores passim, et Pr miscue deseratur: Quantum vero ad Nos attinet, totis viribus conamur, ut illae simul atque prosiliunt, penitus opprimuntur: magno enim moerore incimur, quod plerique, spectatae alioqui probitatis, et doctrinae, in varias sententias, offensionis et periculi plenas tum Verbo, tum scriptis prorumpunt, deque eis, etiam in scholis, invicem controversantur ; cujusmodi sunt sequentes :I. Nec Angeli, nec primi hominis adhuc integri

merita recte Vocantur gratia. 2. Sicut opus malum ex natura sua est mortis aeternae meritorium ; sic bonum opus ex natura sua est vitae aeternae meritorium.

3. Et bonis Angelis, et primo homini, si in statu illo perseverassent usque ad ultimum vitae, felicitas esSet merces, et non gratia. 4. Vita aeterna homini integro, et Angelo promissu

205쪽

suit intuitu bonorum operum, et bona opera ex lege naturae ad illam consequendam per se sufficiunt. 5. In promissione facta Angelo, et primo homini, continetur naturalis justitiae institutio, qua pro bonis operibus, sine alio respectu, Vita aeterna justis promittitur. 6. Naturali lege constitutum fuit homini, ut si inobedientia perseveraret, ad eam vitam pertransiret, in qua mori non posset. 7. Ρrimi hominis integri merita fuerunt primae creationis munera; sed juxta modum loquendi Scripturae sacrae, non recte Vocantur gratia; quo fit, ut tantum merita, non etiam gratia debeant nuncupari. 8. In redemptis per gratiam Christi, nullum inveniri potest bonum meritum, quod non sit gratis indigno

collatum. 9. Dona concessa homini integro, et Angelo, Drsitan non improbanda ratione, possunt dici gratia: sed quia secundum usum SaCrae Scripturae, nomine gratiae, ea tantum munera intelliguntur, quae per Jesum Christum male merentibus, et indignis conseruntur, ideo neque merita, neque merces, quae illis redditur, gratia dici debet. I 0. Solutio poenae temporalis, quae peccato dimisso, saepo remanet, et corporis resurreetio, proprie non nisi moritis Christi adscribenda est.

II. Quod pio et juste in hac vita mortali, usque in

finem, convergati, vitam consequimur aeternam, id non

proprio gratiae Dei, sed ordinationi naturali statim initio creationis constitutae, justo Dei judicio deputandum est; neque in hac retributione bonorum ad Christi m ritum respicitur, sed tantum ad primam institutionem generis humani, in qua, lege naturali constitutum eRt, ut justo Dei judicio obedientiae mandatorum vita

aeterna reddatur.

12. Pelagii sententia est: opus bonum, citra gratiam adoptionis factum, non est regni coelestis meritorium. 13. opera bona a filiis adoptionis facta, non accipiunt rationem meriti ex eo, quod fiunt per Spiritum adoptionis inhabitantem corda filiorum Dei, sed tantum ex eo, quod sunt consormia legi, quodque per ea Ρrπι- statur obedientia legi.

14. opera bona justorum non accipient in dies judie. extremi ampliorem mercedem, quam justo Dei judici

206쪽

. I 5. Ratio meriti non consistit in eo, quod, qui bendoperatur, habeat gratiam, et inhabitantem Spiritum sanctum ; sed in eo solum, quod obedit divinae legi. 16. Non est vera legis obedientia, quae fit sine charitate.

I7. Sentiunt cum Ρelagio, qui dicunt, esse necessarium ad rationem meriti, ut homo per gratiam adoptionis sublimetur ad statum deificum.18. Opera Catechumenorum, ut fides, et poenitentia ante remissionem peccatorum sacta, sunt Vitae aeternae merita, quam vitam ipsi non consequentur, nisi prius praecedentium delictorum impedimenta tollantur. I9. Opera justitiae et temperantiae, quae Christus secit, ex dignitate personae operantis non traxerunt

majorem valorem. 20. Nullum est peccatum ex natura sua Veniale, sed omne peccatum meretur poenam aeternam. 2I. Humanae naturae sublimatio, et exaltatio in consortium divinae naturae, debita fuit integritati primae conditionis, et proindo naturalis dicenda est, et non

Supernaturalis.

22. Cum Pelagio sentiunt, qui textum Apostoli ad Romanos 2. Gentes quae legem non habent, naturaliter, quae legis sunt, faciunt. ' intelligunt de gentibus, fidei gratiam non habentibus. 23. Absurda est eorum sententia, qui dicunt, hominem ab initio, dono quodam supematurali et gratuito,

supra conditionem naturae suae fuisse exaltatum, ut fide, spe, et charitate Deum supereaturaliter Coleret.

24. A vanis et otiosis hominibus, secundum insipientiam Ρhilosophorum excogitata est sententia, quae ad Pelagianismum rejicienda est, hominem ab initio sic constitutum, ut per dona naturae superaddita, fuerit largitate Conditoris sublimatus, et in Dei filium adoptatus. 25. Omnia opera infidelium sunt peccata, et philosophorum Virtutes sunt Vitia. 26. Integritas primae creationis non fuit indebita humanae naturae exaltatio, sed naturalis ejus conditio. 27. Liberum arbitrium sine gratiae Dei adjutorio, non nisi ad peccandum Valet. 28. Pelagianus est error, dicere, quod liberum arbitrium valet ad ullum peccatum Vitandum. 29. Νοn soli fures ii sunt, et latrones, qui ChriStum, Viam et ostium veritatis et vitae negant; sed etiam qui-

207쪽

cumque aliunde, quam per ipsum in viam justitiae hoc est, ad aliquam justitiam) conscendi posse docent. 30. Aut tentationi ulli, sine gratiae ipsius adjutorio

resistere hominem posse, sic ut in eam non inducatur, aut ab ea non superetur.3 I. Charitas perfecta, et sincera, quae est ex Corde Puro, et Conscientia bona, et fide non ficta tam in Catechumenis, quam in poenitentibus, potest esse sine remissione peccatorum. 32. Charitas illa, quae est plenitudo legis, non est semper conjuncta cum remissione peccatorum. 33. Catechumenus juste, recto et sanctδ vivit, et mandata Dei observat, ac legem implet per charitatem, ante obtentam remissionem peccatorum, quae in Baptismi lavacro demum precipitur. 84. Distinctio illa duplicis amoris, naturalis videlicet, quo Deus amatur ut auctor naturae; et gratuiti, quo Deus amatur ut beatificator, vana est, et commentitia, et ad illudendum sacris Litteris, et plurimis veterum testimoniis, excogitata. 35. Omne quod agit peccator, Vel Servus peccati,

peccatum eSt.

36. Amor naturalis, qui ex viribus naturae exoritur, ex sola philosophia, per elationem praesumptionis humanae, cum injuria crucis Christi, defenditur a nonnullis DoctoribuS.

37. Cum Pelagio sentit, qui boni aliquid naturalis,

hoc est, quod ex naturae solis viribus ortum ducit, agnoSCit. 38. Omnis amor creaturae rationalis, aut vitiosa est

cupiditas, qua mundus diligitur, quae a Joanne prohibetur, aut laudabilis illa charitas, qua per Spiritum sanctum in corde diffusa, Deus amatur.39. Quod voluntariδ fit, etiamsi necessario fiat, ibbere tamen fit. 40. In omnibus suis actibus peccator servit dominanti cupiditati. 41. Is libertatis modus, qui est a necessitate, Sub libertatis nomine non reperitur in Scripturis, sed solum nomen libertatis a peccato. 42. Justitia, qua justificatur per fidem impius, consistit formaliter in obedientia mandatorum, quae est operum justitia, non autem in gratia aliqua animae infusa, qua adoptatur homo in filium Dei, et secundum

208쪽

sors eficitur, ut sic per Spiritum sanctum renovatus, deinceps bene vivere. et Dei mandatis obedire possit. . In hominibus poenitentibus, ante Sacramentum absolutionis, et in Catechumenis ante Baptismum, est vera justificatio; separata tamen a remissione pec

catorum.

44. Operibus plerisque quae a fidelibus fiunt, solum ut Dei mandatis pareant, cujusmodi sunt, obedire P rentibus, depositum reddere, ab homicidio, a furto, a fornicatione abstinere, justificantur quidem homines, quia sunt legis obedientia, et vera legis justitia, non

tamen iis obtinent incrementa virtutum. 45. Sacrificium Μissae non alia ratione est Sacrificium, quum generali illa, qua omne opus, quod fit ut sancta societate Deo homo inhaereat. 46. Ad rationem, et definitionem peccati non pertinet voluntarium; nec definitionis quaestio est, sed causae et originis, utrum omne peccatum debeat esse

voluntarium.

47. Unde peccatum originis vere habet rationem peccati sine ulla relatione, ac respectu ad voluntatema qua originem habuit. 48. Peccatum originis est habituali parvuli voluntate voluntarium, et habitualiter dominatur parvulo, eo quod non gerit contrarium voluntatis arbitrium. 49. Et ex habituali voluntate dominante fit, ut parvulus discedens sine regenerationis Sacramento, quando usum rationis consecutus erit, actualiter Deum odio habeat, Deum blasphemet, et legi Dei repugnet. 50. Parva desideria, quibus ratio non consentit, et quae homo invitus patitur, sunt prohibita Praecepto

Mn concupisces.'51. Concupiscentia, sive lex membrorum, et PraVarius desideria, quae inviti sentiunt homines, sunt vera legis inobedientia.

52. Omne scelus est ejus conditionis, ut suum authorem et omnes posteros eo modo inficere possit, quo insecit prima transgreSSio. 53. Quantum est ex vi transgressionis, tantum meritorum malorum a generante contrahunt qui cum minoribus nascuntur vitiis, quam qui cum majoribus.

54. Definitiva haec sententia, Deum homini nihil impossibile praecepisse, salso tribuitur Augustino, cum

Pauli sit.

209쪽

55. Deus non potuisset ab initio talem creare homInem, qualis nunc nascitur. 56. In peccato duo sunt: actus et reatus; transeunte autem actu, nihil manet nisi reatus, sive obligatio ad poenam, 57. Unde in Sacramento Baptismi, aut sacerdotis absolutione, proprio reatus peccati dumtaxat tollitur; et ministerium sacerdotis solum liberat a reatu. 58. Peccator poenitens non vivificatur ministerio sacerdotis absolventis, sed a solo Deo, qui poenitentiam Suggerens et inspirans, vivificat eum, et resuscitat; ministerio autem sacerdotis solum reatus tollitur. 59. Quando per eleemosynas, aliaquae poenitentiae opera Deo satisfacimus pro poenis temporalibus, non dignum pretium Deo pro peccatis nostris offerimus, sicut quidam errantes autumant nam alioqui essemus, Saltem aliqua ex parte, redemptores); sed aliquid facimus, cujus intuitu Christi satisfactio nobis applicatur, et communicatur.

60. Per passiones Sanctorum in Indulgentiis Communicatas non proprie redimuntur nostra delicta; sed Per Communionem charitatis nobis eorum passiones

impartiuntur, ut digni simus, qui pretio sanguinis Christi a poenis pro peccatis debitis liberemur. 61. Illa Doctorum distinctio, divinae legis mandata bifariam impleri, altero modo quantum ad praeceptorum

verum substantiam tantum ; altero quantum ad certum quemdam modum, videlicet secundum quem valeant operantem perducere ad regnum aeternum hoc est admodum meritorium), commentitia est, et explodenda.

62. Illa quoque distinctio, qua opus dicitur his iam bonum, Vel quia ex objecto, et omnibus circumstantiis rectum est, et bonum quod moraliter bonum appellare consueVerunt); vel quia est meritorium regni aeterni, eo quod fit a vivo Christi membro per Spiritum charitatis, rejicienda est. 63. Sed et illa distinctio duplicis justitiae, alterius, quae fit per Spiritum charitatis inhabitantem; alterius, quae fit ex inspiratione quidem Spiritus sancti, cor ad poenitentiam excitantis, sed nondum cor inhabitantis, et in eo charitatem diffundentis, qua divinae legis justificatio impleatur, similiter rejicitur. 64. Item, et illa distinctio duplicis vivificationis, alterius, qua vivificatur peccator, dum ei poenitentia, etitae novae propositum, et inchoatio per Dei gratiam

210쪽

inspiratur ; alterius, qua vivificatur, qui verὲ justificatur et palmes vivus in vite Christo essicitur, pariter commentitia et Scripturis minime congruens. 65. Νon nisi Ρelagiano errore admitti .potest usus aliquis liberi arbitrii bonus, sive non malus ; et gratiae Christi injuriam facit, qui ita sentit, et docet. 66. Sola violentia repugnat libertati hominis naturali. 67. Homo peccat, etiam damnabiliter, in eo, quod

necessario facit.

68. Infidelitas pure negativa in his, quibus Christus

non est praedicatus, peccatum est.

69. Iustificatio impii fit formaliter per obedientiam

legis, non autem per occultam communicationem, et

inspirationem gratiae, quae per eam justificatos faciat implere legem.

70. Homo existens in peccato mortali, sive in reatu aeternae damnationis, potest habere veram charitatem ;et charitas etiam perfecta potest consistere cum reatu aeternae damnationis. 7Ι. Per contritionem, etiam cum charitate persecta, et cum voto suscipiendi Sacramentum Conjunctam, non remittitur crimen, extra casum necessitatis, aut Μartyrii, sine actuali susceptione Sacramenti. 72. Omnes omnino justorum amictiones, sunt ultiones peccatorum ipsorum ; unde et Job, et Μartyres, quae passi sunt, propter peccata sua pasSi sunt. 73. Νemo, praeter Christum, est absque peccato originali : hinc B. Virgo mortua est propter peccatum ex Adam contractum, omnesque ejus amictiones in hac vita, sicut et aliorum Justorum, fuerunt ultiones peccati actualis, vel originalis. 74. Concupiscentia in renatis relapsis in peccatum mortale, in quibus jam dominatur, peccatum est, sicut et alii habitus pravi. 75. Μοtus pravi concupiscentiae sunt, Pro statu hominis vitiati, prohibiti praecepto Νοn concupisces

unde homo eos sentiens, et non consentienS, tranagreditur praeceptum Non concupisces quamvis transgressio in peccatum non deputetur.

76. Quamdiu aliquid concupiscentiae carnalis indiligente est, non facit praeceptum, Diliges Dominum

Deum tuum ex toto cordi tuo. 77. Satisfactiones laboriosae justificatorum, non valent expiare de condigno poenam temporalem reStantem post culpam condonatum.

SEARCH

MENU NAVIGATION