Theologia Moralis Et Dogmatica, Volume 8: Complectens epitomen ex operibus Benedicti XIV. ordine alphabetico confectam nec non et varias summorum pontificum praesertim vero ejusdem pontificis ...

발행: 1832년

분량: 490페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

. Est illusio sibi persuadere, quod notitia mysteriorum religionis non debeat communicari sceminis lectione sacrorum Librorum. Non ex foeminarum simplicitate, sed ex superba Virorum scientia ortus est Scripturarum abusus, et natae sunt haereses. Joan. 4. 26. M. Abripere e Christianorum manibus novum Testamentum, seu eis illud clausum tenere, auferendo eis

modum illud intelligendi, est illis Christi os obturare.

- Μatth. 5. 2. 85. Interdicere Christianis lectionem sacrae Scripturae, praesertim Evangelii, est interdicere usum luminis filiis lucis, et sacere ut patiantur speciem quandam excommunicationis. Luc. 11. 33.V86. Eripere simplici populo hoc solatium, jungendi

vocem suam voci totius Ecclesiae, est usus contrari

praxi Apostolicae et intentioni Dei. I. Cor. 14. 16'87. Modus plenus sapientia, lumine, et charitate, est dare animabus tempus portandi cum humilitate, et sentiendi statum peccati, petendi spiritum poenitentiae, eteontritionis, et incipiendi ad minus satisfacere justitiae Dei, antequam reconcilientur. - Act. 9. 9. 88. Ignoramus quid sit peccatum et vera poenitentia, quando volumus statim restitui possessioni bonorum illorum, quibus nos peccatum spoliavit, et detrectamus separationis istius serre confusionem. Luc. 17. 11.12.

89. Quartus decimus gradus conversionis peccatoris est, quod, cum sit jam reconciliatus, habet jus assistendi Sacrificio Ecclesiae. Luc. 15. 28. 90. Ecclesia authoritatem excommunicandi habet, ut eam exerceat per primos Pastores de censensu, saltem Praesumpto, totius corporis Matth. 18. 17. 91. Excommunicationis injustae metus, nunquam debet nos impedire ab implendo debito nostro : nunquam eximus ab Ecclesia, etiam quando hominum nequitia videmur ab ea expulsi, quando Deo, Jesu Christo, utque ipsi Ecclesiae per charitatem assixi sumus. M Joan. s. 32. 23.'s2. Pati potius in pace excommunicationem, Et R-- thema injustum, quhm prodere veritatem, est imitari

sanctum Ρaulum: tantum abest, ut sit erigere se Contra authoritatem, aut scindere unitatem. Rom. s.

222쪽

ss. Jesus quandoque sanat Vulnera, quae praeceps primorum Pastorum festinatio infligit, sine ipsius mai dato : Jesus restituit quod ipsi inconsiderato gela rescindunt. Joan. 18. II.

94. Nihil pejorem de Ecclesia opinionem ingerit

ejus inimicis, quam videre illic dominatum exerceri supra fidem fidelium, et foveri divisiones propter res,

quae nec fidem laedunt, nec mores. Rom. 14. 16. 95. Veritates eo devenerunt, ut sint lingua quasi peregrina plerisque Christianis: et modus eas praedicandi est veluti idioma incognitum: adeo remotus est a simplicitate Apostolorum, et supra communem captum fidelium : neque satis advertitur, quod hic defectus sit unum ex signis maximo sensibilibus senectutis Ecclesiae, et irae Dei in filios suos. I. Cor. l4. 21. 96. Deus permittit, ut omnes potestates sint contrariae praedicatoribus veritatis, ut ejus victoria attribui non possit nisi divinae gratiae. Act. 17. 8. 97. Nimis saepe contingit membra illa, quae magis sancte ac magis stricto unita Ecclesiae sunt, respici, atque tractari tanquam indigna ut sint in Ecclesia, vel tanquam ab ea separata; sed justus vivit ex fide, et non ex opinione hominum. Act. 4. 1 II98. Status persecutionis et poenarum, quaS quis tolerat, tanquam haereticus, flagitiosus, et impius, ultima plerumque probatio est, et maXime meritoria, utpote quae facit hominem magis conformem Jesu Christo. Luc. 22. 37. 99. Ρervicacia, praeventio, obstinatio in nolendo aut aliquid examinare, aut agnoscere se fuisse deceptum, mutant quotidie quoad multos in odorem mortis id, quod Deus in sua Ecclesia posuit, ut in ea esset odor Vive, v. g. bonos libros, instructiones, sancta eXempla, etc. Cor. 2. 16. 100. Tempus deplorabile. quo creditur honorari Deus persequendo veritatem, ejusque discipulos. Tempus hoe advenit Haberi, et tractari a religionis Μinistris, tamquam impium, et indignum omni commercio cum Deo, tamquam membrum putridum, capax Corrumpendi omnia in societate Sanctorum, est hominibus His morte corporis mors terribilior. Frustra quis sibi blanditur do suarum intentionum puritate, et Zela quodam religionis, persequendo flamma ferroque Viros Probos, si propria passione est excaecatus, aut abrep-

223쪽

tus aliena, propterea quod nihil vult examinare. Frequenter credimus sacrificare Deo impium, et sacrifi- eamus diabolo Dei servum. - Joan. 16. 2.

101. Nihil spiritui Dei, et doctrinae Iesu Christi

magis opponitur, quam communia sacere juramenta in Ecclesia; quia hoc est multiplicare occasiones Pejerandi, laqueos tendere infirmis, et idioti , et emcere, ut nomen et veritas Dei aliquando deserviant consilio impiorum. v Μatth. 5. 37. Auditis itaque tum Voce, tum scripto Nobis exhibitis praefatorum Cardinalium, aliorumque Theologorum

suffragiis, divinique in primis luminis, privatis ad eum finem, publicisque etiam indictis precibus, implorato

praesidio: omnes et singulas 'opositiones praeinsertas, tamquam falsas, captiosas, male sonantes, piarum aurium offensivas, scandalosas, perniciosas, temerarias,

Ecclesiae, et ejus praxi injuriosas, neque in Ecclesiam solum, sed etiam in Potestates saeculi Contumeliosas, seditiosas, impias, blasphemas, suspectas de haeresi,

ac haeresim ipsam Sapientes, nec non haereticis, et haeresibus, ae etiam schismati faventes, erroneus, haeresi proximas, pluries damnatas, icto demum etiam haereticas, Variasque haereses, et potissimum illas,

quae in famosis Jansenti propositionibus, et quidem in

eo sensu, in quo hae damnatae fuerunt, acceptis, Continentur, manifestδ innovantes, respective, hac nostra perpetuo valitura Constitutione declaramus, damnamus, et reprobamus.

Μandantes omnibus utriusque sexus Christi fidelibus, ne de dictis propositionibus sentire, docere, praedicare aliter praesumant, quam in hac eadem Νοstra Constitutione continetur; ita ut quicumque illas, vel illarum aliquam conjunctim, vel divisim docuerit, defenderit, ediderit, aut de eis, etiam disputative, publico, aut privatim tractaverit, nisi forsan impugnando, ecclesiasticiscensuris, aliisque contra similia perpetrantes a jure statutis poenis ipso facto, absque alia declaratione subjaceat. Ceterum per expressam praefatarum 'opositionum reprobationem, alia in eodem libro contenta nullatenus approbare intendimus; cum praesertim in decursu ex minis complures alias in eo deprehenderimus propositiones illis, quae, ut supra, damnatae fuerunt, Consimiles, et amnes, iisdemque erroribus imbutas: nec sane paucas sub imaginario quodam, veluti grassantia hodie

224쪽

Persecutionis obtentu, inobedientiam, et pervicaciam

nutrientea, easque falso christianae patientiae nomina praedicantes; quas propterea singulatim rocensere, et nimis longum esse duximus. et minime necessarium;

ac demum, quod intolerabilius est, Sacrum ipsum novi Testamenti textum damnabiliter vitiatum comper rimus, et alteri dudum reprobatae versioni Gallicae Montensi in multis conformem: a vulgata vero editione, quae tot saeculorum usu in Ecclesia probata est, atque ab orthodoxis omnibus pro austentiea haberi debet, multipliciter discrepantem, et aberrantem, pluriesque in alienos, exoticos, ac saeph noxios sensus, non sine maxima perversitate detortum.

Eumdem propterea librum, ut th per dulces sermones, et benedictiones, ut Apostolus loquitur, hoc est, sub salsa piae institutionis imagine, seducendis innocentium cordibus longe accommodatum, sive praemissis, sive alio quovis titulo inscriptum, ubicumque, et qumcumque alio idiomate, seu quavis editione, aut Versione hactenus impressum, aut imposterum quod absit imprimendum, auctoritato Apostolica, tenore praesentium, iterum prohibemus, ac similiter damnamus; quemadmodum etiam alios omnes et singulos in ejus defensionem tam scripto, quam typis editos, seu sorsan quod Deus avertat) edendos libros, seu libellos, eorumque lectionem, descriptionem, retentionem, et usum omnibus, et singulis Christi fidelibus, sub poena excommunicationis per contrassicientes ipso facto incurrenda, prohibemus pariter, et interdicimus. . Praecipimus, insuper Venerabilibus Fratribus ritria archis, Archiepiscopis, et Episcopis, aliisque locorum ordinariis, necnon haereticae pravitatis Inquisitoribus, ut contradictores, et rebelles quoscumque per censuras et poenas praelatas, aliaque juris et sacti remedia, invocato etiam ad hoc, si opus fuerit, brachii saecularis

auxilio, omnino coemeant, et compellant.' Volumus autem, ut earumdem praesentium transumptis, etiam impressis, manu alicujus Notarii publici subscriptis, et sigillo personae in dignitate Ecclesiastica constitutae munitis eadem fides prorsus adhibeatur, quae ipsis originalibus Litteris adhiberetur, si forent exhibitae, vel ostensae.

Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostrae de-elarationis, mandati prohinitionis, et interdictionis

225쪽

infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Romae apud Sanctam Μariam Μajorem, anno Incarnationis dominicae millesimo septin entesimo decimo tertio, Sexto Idus. Septembris, Pontificatsis Nostri anno decimo tertio.

Loco ' Plumbi. Visa de Curia Semardua.

Reyutram im Secretaria Amrium. L. MARTINETTUM Sequit ur publieatio et assim locis consuetis.

DULGENTIAE CONCESSAE DEVOTE CITAENTIBUS ACTUS VIRTUTUM THEOLOGIOARUM, FIDEI, SPRIET CHARITATIS. Meetant ad N. 42 DE HRetinuauia Tom. II.

sanctissimus Dominus Benedictus ripa XIV, brevi dato 28 januarii 17M, ut omnes Christi Fideles adactus Virtutum Theologicarum, Fidei nempe, Spei et Charitatis, crebro eliciendos excitaret, benigne confir- 'mavit indulgentias a Benedicto XIN I 5 Januarii ITAE

et cessas, scilicet 1'. Indulgentias plenarias, animabus Fidelium defunctorum applicabiles, lucrandas semol in mense ab omnibus, qui singulis mensis diebus praefatos actus devoth, reverenter, et ex corde rscitaverint, eo scilicet die mensis ab unoquoque eligendo, quo Vere Con-

226쪽

triti, consessi atque sacra communione resecti, prechristianorum principum concordia, haeresum extirpatione, ac sanctae miris Ecclesiae exaltatione oraverint.

2'. Concessit Pontifex similes plenarias indulgentias de novo lucrari posse in articulo mortis. 8'. Ut commissas sibi oves abundanties excitaret ad laudatos actus saepius eliciendos, concessit indulgentias septem annorum et totidem quadragenarum, itidem applicabiles fidelibus defunctis, pro singula vice qua quis praefatos actus fidei, spei et charitatis devoto, reverenter et ex corde recitaverit. Hae indulgentiae pluries in die obtineri possunt; toties scilicet, quoties quis praefatos actus in die recitati 4 . Tandem declarat eodem brevi Benedictus XIV.

memoratas indulgentias nullatenus anneXas esse certis, determinatisque verbis; sed unumquemque in recitatione praefatorum actuum uti posse quibuslibet verbis, modo in eis praecipua singulae theologicae virtutis motiva exprimantur.

227쪽

au PER PLURIBUS DISCIPLIa ῖ cAPITIBUS, PRO I COLIS REGNI' SERVIAE ET FINITIMARUM RRGIONUM.

Veneristias Fra es, dilecti Filii, Milurem et Aponia am Bemediae nem. Inter omnigenas . 3. ordientes itaque a negotiis fidei, sine qua impossibile est placere Deo, omnibus et singulis istius Regni Fidelibus, qui Ecclesiae Catholicae communionem retianere cupiunt, districto praecipimus atque jubemus, ut caveant, ne ad occultandam, quum licitum et nec se est aliquando, christianae religionis professionem, aliqua iaciant, aut admittant contra evangelica praecepta et instituta; praesertim vero, quae protestationem ineludunt m umeticae sectae; ideoque circumcisionem suae perint, sciant, quod Christus ipsis, Apostolo attestante, nihil proderit. Nomina Turcica, quorum nec memores esse deberent per labia sua, assumere; abominanda Infidelium templa, quae Moschaeas vocant, frequentare:

228쪽

ecclesiasticorum jejuniorum dies carnium esu prosenare, et haec eo fine: ut Μ umetani credamur, prorsus devitent. Haec enim omnia, eti fides Christi in corde

teneatur, fieri nequeunt, sine Mahumetis errorum simulatione, sinceritati Christianae contraria, quae mendacium in re gravissima continet, et virtualem fidei negationem, maxima cum Dei iniuria, proximique Scandalo, includit 4. Multo vero magis, quum a publica potestate interrogantur, illicitum sibi esse sciant m umeticae sectae se addictos profiteri; sed illud noverint esse tempus,

quo eos oportet, sumentes scutum fidei, non solum

corde credere ad justitiam, sed etiam ore Christum confiteri ad salutem; alioquin si eum coram hominibus negare ausi fuerint, et ipse negabit eos coram Patre

suo.

5. Impius pariter, ei illicitus est illorum Serviae

Christianorum abusus, qui, ex hac vita migraturi, cadmera sua Turcarum sepulturis mandari, cum iSi

rum assistentia, et maliumeticis adbibitis ritibus permittunt, aut jubent. Etenim si Christum in vita erubescere minime debent, quanto miniis, quum ejusdem tremendo judicio sistendi sunt, ne et ipse eorumdem coram aeterno suo Patre erubescat.

6. Munus itaque Episcoporum, Ρarochorum, et Μi8sionariorum erit, serio Christianos illos, qui supradicta, cum ingenti fidei injuria, nesarie praesumunt, docere et admonere, quod frustra sibi de christianae legis custodia et gelo, deque filiorum in eadem educatione blandiantur ; quoniam vel in uno istorum deficientes facti sunt omnium rei. Itaque ipsis aperte denuntient, quod quisquis metu cujuslibet potestatis, vel temporalium amittendorum sormidine, fidem suam prodit, iram Dei Super se provocat, 'eque, nisi resipiscat, ab omni salutis spe extraneum reddit; quoniam magis timet

hominem quam deum, et momentanea retinere, quam

aeterna acquirere mavult. Si qui autem obstinati in hujusmodi via impiorum pergere Velint, incapaces erunt Sacramentorum in vita, et, si impoenitentes decesserint, suffragiorum post mortem : ad quae nullus Ecclesiae Μinister illos admittere praesumat: alioquin Rproprio Episcopo canonicis poenis, ad praescriptum etiam supradicti Albani concilii, plectendus erit. 7. Arcendae pariter a Sacramentis Ecclesiae sunt illae mulieres, quae nuptiarum nomine in Turcarum

229쪽

eontubernium admissae, celantes christianae religionis prosessionem, ibi vitam agunt ab omni religionis

exercitio remotam; eisque a ristoribus denunciandum est, ne salutis aeternae fiduciam collocent in ea fide, quam sine operibus mortuam, in corde tantam utiliter conservare posse, sibi persuadent. 8. Istarum vero filios, quos parochis baptizandos exhibent, ubi eorum vitae periculum imminere vides ur, sacro lavacro abluere praedicti parochi minime dubitent : admonitis matribus, ut at convaluerint, ipsos in christiana religione educare sedulo curent. De iis vero, qui validam ac vivacem corporis constitutionem Prae se ferunt, et nullo superstitioso fine, sed unieo salutis obtinendae voto, ad baptismum a supradictis matribus offeruntur; quoniam impossibile est singulas rerum circumstantias expendere, q e suadere possunt, Vel eos in evangelicae legis et fidei cultu persever*turos, vel christiana educatione ab hujusmodi matribus fraudatos, minumetani patris impietatem secuturos esse; perpensis etiam infantilis aetatis periculis, ob quae tertiam plerumque hominum partem ante completum decennium extingui ferunt; nihil expresso jubendum censemus; Ecclesiaeque ministros dumtaxat hortamur, ut invocato cum gemitibus lumine Spiritus sancti, juxta illius ductum et prudentiae suae dictamina se gerant. Quod si eos ad baptismum admitti posse crediderint, ne omittant matribus inculcare districtam obligationem, qua tenentur, hujusmodi Ecclesiae filiis, si ad rationis usum pervenerint, notam faCere Voluntatem Dei, eosdemque in disciplina et correptione Domine educare.

s. Illud etiam grave, ac permolestum auribus nostri' accidit, concilii Tridentini decreta de matrimonii S cramento ab aliquibus non observari in istis regionibus, in quibus debitam eorum publicationem jamdiu aequu- tam fuisse, ipsius Albani concilii testimonio comprο-hatur. Itaque omnes istarum partium fideles supradictis decretis toneri declarantes, irrita omnino et

nulla esse definimus praetensa matrimonia, quae Coram

solo Turcarum juclice, Caddi dicto, vel etiam absque ipso, Per Solos sponsos, et non ad praedicti Tridentini Concilii propescriptum contrahuntur. Quique hujusmodi

nullas tinas nuptias contraxerint, et post Contra a xivunt, tanquam in illieito concubinatu

Versam i de praeterito poenitent m agant, et

230쪽

justo matrimonio in facie Ecclesiae jungantur) a Sacramentorum participatione arceri praecipimus. I0. Μatrimonio autem a fidelibus rite contracto, eisdem minime permittimus, ne quidem ob causam

uxorum a Turcarum raptu servandarum, idem coram

Caddi per procu tores Turcico ritu renovare; nisi tamen Μ umetanus nuptiarum ritus sit mere clyilis,

et nullam Μ umetis invocationem, aut aliud quodcumque superstitionis genus includat. Etsi enim non per se ipsos, sed per procuratores id peragant, nunquam tamen illius delicti insontes haberi debent, quod ipsorum auctoritate, vel mandato committitur. II. Quoad proclamationes vero a Tridentino concilio statutas, licet in Servia minime usu firmatae asserantur; quum tamen in praelaudato concilio Albano parochis etiam Serviae praescribantur, adempta dispensandi s cultate extra urgentis necessitatis occasionem, Noaidem omnino, quum fieri potest, observari praecipimus.12. Quod si alicujus fidelis uxor ad Turcas Coniugiat, et cum aliquo ex istis nefarias nuptias contrahere audeat, non licet viro aliam uxorem in illius locumducere; quum matrimonium, jure divino, conjugibus superstitibus, indissolubile, per hujusmodi mulieris facinus minime dissolvatur. Unde, qui in tali casu alteram ducit, moechatur; et nisi ab ea omnino Separetur, a Sacramentis arcendus est.

I3. Et quidem de hujusmodi mulierum salute, nisi poenitentiam agant, quid judicandum sit, omnibus patet. De mulieribus autem christianis a Turcis per vim raptis, iisdemque violenter, vel in pueritia nuptis, quae nullo Sacramentalis fidei jure conjunctae, in illicito concubinatu cum infidelibus perseverant, idem omnino statuimus, quod in praedicto concilio Albano decretum fuit; ut scilicet illis Ecclesiae Sacramenta denegentur; nulla ratione habita, vel praetensae illarum in christiana fide perseverantiae, vel violentiae in puerili aetate aΤurcis illatae, vel etiam quod unicae, aut Potioris, et

justae uxoris loco a Turcis habeantur; quum ista nullum jus tribuant in concubinatu, et fornicatione degentibus, ad percipienda Sacramenta; nullumque sacerdotibus, ad eadem indignis ministranda, praebeant facultatem. I4 Caetera omittuntur, cum in his regionibus usuvenire non possint. )ΜandamuS, etc.

SEARCH

MENU NAVIGATION