Theologia Moralis Et Dogmatica, Volume 8: Complectens epitomen ex operibus Benedicti XIV. ordine alphabetico confectam nec non et varias summorum pontificum praesertim vero ejusdem pontificis ...

발행: 1832년

분량: 490페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

M Bened. XIV. de Synodo Lissi. XL. Cap. 6.

I. ET . . . innovandi pruritu derivari videretur Constitutis, qua Episcopus simoniacum dictitans quidquam solvere pr' ingressu in religionom, prohiberet sanctimonialium coenobiis consuetam dotem exigere a puellis sese Deo devoventibus: siquidem, quamvis eam dotis pensitationem plerique doctores improbaverint usua tamen ubique receptus illam approbat; quodque magis est, sacra Congregatio Concilii die I8. Septembris 1683. a simonia immunem pronuntiavit, uti habetur lib. m. decretor. pag. 310. a terg. eademque quaestione in una Bononiensi' iterum examinata diel 4. Aprilis I725. sacra Congregatio in eadem perstitit sententia, tom. 3. Thesaur. Resolui. Pag. I M. et

272쪽

, ' Hanc autem mentem sacrae Congregationi injecit S. Thomas, cujus doctrinam in hac postrema causa Bononiensi,' pro nostroi quo tunc fungebamur, secretarii munere, eidem insinuavimus. Quaerit angelicus Doctor 2. 2. quaest. I 00. ari. 3. Ad quartum,

an licitum sit, aliquid ab iis exigere, qui in religionem

sese recipiunt; et distinguendum respondet, quo nomine illud exigatur : si exigitur pro ipso ingresSu, Seu admissione in religionem, tanquam ejusdem pretium, illicitum et simoniacum esse ait: si pro sustentatione illius, qui monasterium ingreditur, ut Deo, et religioni mancipatus, monasterii sumptibus perpetuo victitet; et iterdm tunc distinguendum inquit: aut enim monasterium aliundsi habet, unde necessaria alimenta religioso subministret; et non potest illum ad aliquid solvendum adigere: aut necessariis reditibus caret ad subeundum onus religiosum alendi; et tunc tantum percipere poterit, quantum ad illius alimoniam reput bitur necessarium : Ρro ingressu'' inquit) monasterii non licet aliquid exigere, vel accipere, quasi pretium: licet tamen, si monasterium sit tenue, quost non sussiciat ad tot personas nutriendas, gratis quidem ingressum monasterii exhibere: sed accipere aliquid Pro Victu personae, quae in monasterio fuerit recipienda, si ad hoc non sussiciant monasterii opes. II. Huic D. Womae doctrinae, cui S. Bonaventura in Apologetico contra adversarios Fratrum Μinorum quaest. 18. S. Ramundus se lib. I. tit. I. g. 22. S. Antoninus pari. 2. cap. 5. g. 18I Dionysius Carthusianus lib. 2. de simonia,'' aliique communiter adstipulantur, adhaerens, ut duximus, sacra Congregatist Concilii, eamque semper prae oculis habens, saepius in imis decrevit, a singulis sanctimonialium coenobiis, ad normam decreti Tridentini sess. 25. cap. 3. de Regular.' tot esse moniales recipiendas, quot Episcopi judicio, ex communibus reditibus, aut consuetis eleemosynis sustentari possunt: sensuit deinde a moni litius, intra praefinitum numerum comprehensis, seu in demortuarum locum subrogandis, nihil esse monasterio pendendum; nisi interim monasterii reditus fuerint imminuti, nec amplius pares sint consueto Sororum numero sustentando: ab his vero, quae ultra praefinitum numerum recipiuntur, dotem persolvendam dixit,

cujus fructibus ali queant: quemadmodum refert Fag-2 A

273쪽

nanus in Cap. Non amplius, de institi num. 24. iita prosequitur: Verum sacra Congregatio su ex uegotiis Episcoporum, et regularium, animadvertens, Sanctimonialium monasteria sino dotium subsidio diu sustineri non posse, et Fqpter ingruentes necessitates, et casus inopinatos, plerumque ad inopiam redigi: summis Ρontificibus approbantibus, prudeuter san it, ut dotales eleemosynae a monialibus numerariis persolverentur, tametsi numerus esse taxatus ad mensuram

redituum monasterii. Equidem experientia compertum cum sit, opulentissimh monialium monasteria pgulatim ad inopiam vergere, et quae, paucis antea annis, quadraginta ex. gr. monialibus necessaria ast victum largusuppeditabant, hodie nihilominus, quamvis novas. interim dotes lucrata fuerint, ViX Suffcienteη pr Quina habere ad eumdem numerum alendum, quod qua minone contingat, seme ignoramus; binc, ne consuetus Deo sacratarum virginum numerus in monasterila d crescat, et de redituum sufficientia eadem mo steria fiant securiora, prudentissime cautum esu ut onmia

indefinite habeantur pro indigentibus, atque indigentiae nomine ab omnibus omnino puellis, religioni nomendantibus, praescriptam dotem recimant.

III. Scimus hanc communem mod texturum ρο- , sacrarum Urbis Congrigationum re Onias curvo rata . non probari Van-Espenis, qui in suo tracti de vitio simoniae circa ingressum religionis cap. cd itin primis. Christianum Lupum, eo quod ira notis, adcan. Ιs. Concilii Nic ni AI illam in Belgio etiam v

gentem a culpa absolverit: ox subinde cap. 3. , a. absolute asseriti contro jus naturale et divinum peccare monasteri quorum. ProVeniud sunt sincientes, ut munerum aliquem religiosorum sustent*M, et tamen nullum gratis ad monasterium admittunt: additque, omnia, quae ad bans consuetudinem cohonestaudam

adduci solent, vana esse effugia, j- Olim improbata ab Innocentio III. in cap.. 49. dq simoni ' ubi ais: Quoniam simoniaca labes adeo plerasque monialas insecit, ut vix aliquM sine pretio recipiant in Sox ea, Paupertatis praetextu volpnte4 hujusmodi vitium ΘΙ- Ilare.' Neque ignor mus, hanc eamdem opinionem, a Van- penio haustam, isurimoru mensi insedisse, luidam Episcopis suadere conmtuti ut eviandem imbuu, sanctimoni glium cum ig compellant ad tot sauem pu-

274쪽

sine oste recipiendas, quae ad consuetum sororum numerum explendum in monasterium admittuntur. Quocirca operae pretium est istorum opinionem, quam auctoritato pervertimus, etiam rationibus refellere.

IV. Eximius Marog tom. L de Relig. lib. 4. de simon. cap. 17.' accurato expendens aflegatum D. Homae locum, optimh animadvertit, illicitum quidem, ex limoniacum esse, aliquid recipere ab ingrediente retinonem, sive illud recipiatur tamquam pretium ingressus, sive recipiatur pro onere, quod sibi monasterium assumit, sustentandi religiosum, ad quod meteroquin subeundum sumesunt mohaaterii reditus, uia asseruit D. Thomas: hoc tamen interesse, interutrumque, diserimen, qu/d in primo casu simonia, quae inmittitur, est juris naturalis, et divini; in altero vero est juris tantum Mesesi lici: etenim, pergit SuareZ, quom modum matrimonium earnale considerari potest in ratione Sacramenti, et in ratione contractsis civilis, cui annexum est imus alendi conjugem et familiam, atque hujus intuitu exigitur dos a puella, quam pro ipso Sacramento accipere simoniacum foret: ita etiam Matrimonium spirituale, sive professio religiosa, est status quidem spiritualis, et est praeterea contractus quiu in humanus inter religiosum, et religionem, quae se obligat ad illum sustentandum. Quare, emcludit area, sessi spectata rei natura, quamvis nihil posset exigi pro ipso statu religioso, qui spiritualis est, posset tamen exigi pro hoc onere alendi personam religiosam, quod est temporale, et pretio aestimabile. Veritiuquoniam Jus au alimenta, o monasterii proventibus Percipienda, profluit ab ipsa professione religiosa, idcirco Ecclesia, ne ulla ratione pretium pro illa accipi vide,

retur, districte vetuit, quidquam ab eo exigi, cui monasterium necessaria ad victum stipendia subministraaee potesti Hactentis Suareg. Investigat deinde Thomassinus ejusmodi ecclesiasticae prohibitionis initia, et Part. 3. de vet. et nov. Eccles. discipl. lib. I. cap. II. num. 8.' Observat, septem prioribus seculis plures quidom latas fuisse leges ad compescendam monachorum avaritiam, alimentorum obtentu, pecuniam ab iis extorquentium, qui sese Dei ac religionis obsequiis mancipabant; sed simul notat, unicum earumdem scopum fuisse, arcere a religiosis immoderatum divitiarum studium, et fovere monasticam paupertatem, non autem

275쪽

Impedire simoniam, quam nulli adhuc in mentem ven rat posse in hoc negotio committi. Omnium prima,

septima Synodus, quae est Nicaena secunda, celebrata anno 787, ejus criminis reos in simoniaconum classem retulit: nullum quippe inter ipsos, ac sacrorum ordinum nundinatores discrimen faciens, can. I9. tom. 4. Collectionis Harduini col. 498.V ita statuit: In tantum inolevit avaritiae facinus in rectores ecclesiarum, ut etiam quidam eorum, qui dicuntur religiosi viri, atque mulieres, obliviscentes mandatorum Domini, decipiantur, et per aurum introitus accedentium tam ad sacratum ordinem, quam ad monasticam vitam

essiciant. . Si quis ergo inventus fuerit hoc faciens, si quidem Episcopus, vel Abbas extiterit, vel quilibet

de Sacrato Collegio, aut desinat, aut deponatur, juxta secundam regulam sancti Chalcedonensis concilii. Abbatissa vero ejiciatur de monaMerio, et tradatur in alio monasterio ad, subjectionem.' At alii canones, per idem fere tempus editi, eamdem caeteroquin Prohibitionem instaurantes, nullam simoniae secὲre mentionem. Sic Synodus Francosordiensis anni 794. can.

16. ibid. col. 906.' ait: Audivimus, quod quidam abbates, cupiditate ducti, praemia pro introeuntihus in

monasterium requirant. Ideo placuit nobis, et sanctae synodo, ut pro suscipiendis in sancto ordine fratribus nequaquam pecunia requiratur.' Neque simoniae meminit Alexander III. in concilio Lateranensi Cap. 10., etsi eumdem abusum proscribat, inquiens : Μonachi non pretio recipiantur in monasterio Si quis exactus pro sua receptione aliquid dederit, ad sacros ordines non ascendat. Is Butem, qui acceperit, ossicii sui privatione multetur.' Posteriores tamen Ροntifices, Praecipuo Clemens III. Cap. 25. et Innocentius ΙΙΙ. Cap. 30. et 40. de simonia,' Nicaeni concilii canoni adhaerentes, simoniae labe foedatum pronunciarunt, quicumque pro religionis ingressu pecuniam eX Pacto aut recipit aut solvit in commodum monasterii, quod Caete-

roquin nulla premitur egestate: cum enim monasterium

potest suis sumptibus religiosi indigentiis prospicere, illa pecunia dari praesumitur tamquam pretium ingressus, et admissionis in religionem : quando autem Ecclesiae aliquid fieri vetat ob praesumptionem simoniae juris divini, simul essicit, ut ejusdem legis transgressor fiat reus simoniae juris ecclesiastici; quemadmodum

276쪽

-plicat, atque exemplo beneficii Melasiastici illustrat

v. Com itaque versemur in simonia, quae ortum habuit o sola lege Ecclesiae, mirum esse non debet, hanc potuisse nunc severius accipi, nunc justis de cautis aliquantulum emolliri, prout vel augetur, vel minuitur praesumtio venditionis re, iritualis, fou verios animi illam nundinandi, in qua praesumtione fundatur. Atque, ut missa sectamus antiquiora hac m re particularium eo Maiarum inter se discordantia statuta, quae videri possunt apud citatum 'Omassinum; concilium Cameracenae anni 1565. tit 18. cap. 12. tom. 10. collectutionis Haeduini l. 599.' nullam pecuniae pactionem in monialiam ingressu tolerandam statuit, nec praetex-ondam permisit coenebit inopiam, ad aliquam recipiendam, quae in monasterium conferret dotis subsidium:

Ab se ait) omnino vult sancta Synodus a religionis ingressu labem, etiamque speciem detestabilis Eimoniae. Quocirca praecipit serio, saeros canones in--Quin, ne monachi, vel moniales, aliquem, vel aliquam ad professionem recipiant, mediante alicujus pecuniae, aut muneris pacto; ne ea quidem ex causa, quod plu--s Mere non possint sine aliquo subsidio: ubi tamen motanda sunt illa verba: Abesse vult a religionis ingressu linem, etiamque speciem detestabilis sim miser' ex quibus apparet, dotis pensitationem non dam- mari h concilio tamqu- simoniacam, sed prohiberi, ad

longius avertendam omnem simoniae speciem. Contra S. Carolus Borromaeus, quo Certe non alius solertior samorum canonum custos, purioris disciplinae tenacior,

Qt concilii Tridentini fidelior interpres, in concilio prinvinciali Μediolanensi I. ejusdem anni 1565. pari. 3. voluti jam certum ponit, a singulis monialibus in ipso

monasterii limine aliquam pecuniae summam penes probum Virum deponi, professionis tempore monasterio tradendam, inquiens pari. I. Acti Eccles. Mediol. Pag. 47. Quod, prosessione facta, eleemosynae gratia ad professum sustentandam monasterio datur, id, quo tempore puella religionis habitum suscipiet, apud virum monialibus, et earum superiori probatum, deponatur, ut nullo impedimento tum monialibus praesto esse possiti' et in concilio Mediolanensi II. anni I569. cap. 2. inter capita quaedam ad moniales pertinentia parti . Act. Eccles. Μedivi. pag. 75.' ab Episcopo Prae

277쪽

cripti voluit eleemosynam dotalem, a singulis mom-alibus, alimentorum nomine, monasterio pensitandam, inquiens: Episcopus praeterea tum impensas aestimet, quae et in religionis ingressu, et tempore prosessionis fieri solent pro vestitu, aut pro aliis rebus, ad ipsius puellae, vel monasterii usum, commoditatemve pertinentibus; tum pecuniae euam summam praesCribat, quam puella alimentorum nomine monasterio det; nisi census, aut alia bona immobilia, quorum annui fructus, ejusdem judicio, ad ea alimenta satis sint, monasterio attribuantur.' Μediam viam iniit concilium Turonense, habitum anno 1583. quod cap. 17. inm. 10. Collectionis Harduini col. IGI.' insinuat, moniales, intra . praefixum ab Episcopo numerum gratis omnino admittendas, ultra numerum vero, cum j in dote. Sed concilium Aventonense anni 1594. tit. 50. de Sanctimonialibus, ibid. col. 1865.' idem prorsus servari jussit, quod S. Carolus sanciverat. In hac opinionum varietate, diu anceps haeserat sacra Congregatio Comcilii, et quandoque propenderat in Turonensium P

trum sententiam, sicuti u rignano accepimus; sed, cum experientia didicerit, nullum reperiri adeo opulentum sanctimonialium Coenobium, quod, ad reparanda quotidiana suorum redituum decrementa, non egentnOVarum dotium accessione, firmiter tandem amplexata' est S. Caroli decreta, eaque religiose observari voluit: quod non solum constat ex allegatis ejusdem decistionibus, sed adhuc clarius ex alia, quae refertur in hih-liotheca Praemonstratensi pag. 356, cujus Verba sunt: Non vestiantur moniales, nec admittantur ad habitum, nisi prius parentes, vel illi, ad quos earum Cura SPectat, promptam habuerint pecuniam pro dote, Vel eleemosyna consueta, et illam. deposuerint solvendam monasterio post emissam professionem. Etenim, uti ad rem perpendit C assutius in theor. et prax. Jur. Canon. lib. 5. Op 5. n. I3. non est expectanda, sed praecavenda

arcta, et extrema monasteriorum necessitari ne SeCuSea Sequantur gravissima mala, quae in animorum dispendium gravem monasteriorum inopiam plerumque

multis Virginum monasteriis, ad gravem inopiam redactis, fuisse eo quandoque redactos praelatoS, ut, Soluta Clausura, Virgines ad proprios parentes transmiserint nutriendas, Suasque operas, ne a propriis parentibus

repellerentur, famulitia, et opificia pro pane apud eos

278쪽

quaerendo locaturas. Vidimus multoties, facilδ dissipatis

monasteriorum exiguis iacultatibus, necesse fuisse, quasi in communi naufragio, ut singulae moniales privatim suo victui consulerent, suas operas externis pretio ad vitae subsidium exhiberent, proprietatem rerum, quascumque corradere possent, sibi ad vitae privatae necessitates assererent, tempora orationi, vel lectioni destinata, manuum labori insumerent, colloquia eum externis a quibus subsidium aliquod sperabant, miscerent; ex quibus contingeret, omnem interiorem, et exteriorem disciplinam Prorsus evanescere.'VI. Si haec secum animo revolvat Episcopus, non

statim illicitum, et simoniacum pronuntiabit dotales sidium, quod a puellis sese in religionem recipientibus exigitur, neque saciles aures praebebit suasionibus hominum, qui ut a propriae Parcant Pecuniae, suasque filias, sine ullo sumptu, religioni alendas tradant, monasteriorum opulentiam exaggerant, novamque Pecuniam illis collatam, in inutiles, ac Voluptuosos sumptus erogari, clamitant. Non idcirco tamen negamus, interdum expedire, dotig quantitatem imminui, et quandoque etiam prorsus remitti: sed, quod in peculiaribus circumstantiis, et consulta prius sacra Congregatione Concilii, fieri decet, non poterit synodali constitutione generatim, atque universim faciendum decerni. Illud autem curabit Episcopus, ne ultra praefinitam dotem, monasterio pendendam, alia pecuniae summa apuellis extorqueatur, in monialium commodum, aliosve usus impendenda, qui ad puellae sustentationem nequaquam pertinent: id quippe cum nulla ratione cohonestari valeat, adhuc remanet sub censura ExtraVag. I. de simonia, inter comm,' ubi Urbanus V. utriusque somus regularibus districte inhibuit, ne ante, aut post cujusquam in religionem ingressum, quoscumquePRStuS, Prandia, seu cinnas, pecunias, jocalia, aut res alias, etiam ad usum ecclesiasticum, seu quemvis pium usum alium deputata, vel deputanda, dircle vel indi-reCto, petere, Vel eXigere quoquo modo PraeSumant. VII. Μodum quoque imponet sumptuosis apparatibus, musicis concentibus, comessationibus, aliisque hujusmodi, quae cum magno familiarum impendio alicubi fieri solent in monialium ingressu, et profeSSione: omnem siquidem mundanam pompam, omnem profanum

lurium dedecere spirituales nuptias, quas eligit puella,

279쪽

siue Deo et religioni se devovet, scit. ponderat Navarima in uaci. de reditibus e emasticis, in fine quaestionis primae, pag. I50. editi Romanae' anni 1584. ubi hinc ad rem scripsit: Quid quaeso dicemus ad prodigus illas expensas, et prosanos apparatus fieri solitos ex pacis tacito, vel expresso, dum puellae vel ingrediuntur in monasterium, vel prosemionem emittunt ' Quid aliud moderatius, quam ut haec vehementer interdicantur, et culpentur, et puniantur illae, quae taliter iaciunt 3 Et simul etiam domantur, quum hon-tior apparet cunctis haec inspicientibus, modesta quaedam, humiliaque temperantia, spirituali juncta contemplationi, quum pomposa profanitas mundanae cuidam admixta voluptati, in sumeralibus ejus, quae per prolasgionem moritur mundo, et nascitur, vel excrescit Deo. Videatur etiam Toumoly in theo uina morali in Append. de simonia cap. 4. secl. 3. ' ubi praedicta omnia

amplissime Confirmantur.

280쪽

Bullarii tom. I. Ν. 19. Citatur Ν. 278. de Virtute Religionis, Tom. IV. Ven Mintus Fratribus, Patriarchia, PrimMibus, M tropolitanis, Archiepiscopis, et Episcopis universis, yratiam et eommunionem Sedis Ap sollere kalenιarea,

Remeralites Frateres, salu--, ει A Molicam medictis e . Non ambigimus, venerabiles Fratres, quin universis catholicae religionis cultoribus notum sit, a ista per christianum orbem Ecclesia inter praecipua orthodoxae disciplinae capita perpetuo adnumeratum retineri quadragesimale jejunium, quod olim in Lege, et Prophetis primitus adumbratum, ipsius D. N. JEsu Christi e

SEARCH

MENU NAVIGATION