장음표시 사용
301쪽
perniciem imminere id praeterea conferro pluAmata ad ej modi luem depellendam, aut evitandam, si tum aegrotantes, tum sani, a piscibus, et oleo, et quandoque pariter a lacte, et ovis abstineant; si, inquam, rea ita se habeat, tum procul dubio musa sussiciens judicanda est, quae experientiae innititur, et quae semper Probata, et in posterum probanda videtur, ut nempe populus, seu civitas integra a carnibus abstinendi praecepto non
Neque ulla dissicultas removere Vos debet a cons tendis Μedicis, qui praestantiores habeantur. Cave dum pariter, ut quidquid revera senserint, scripto te tari non praetermittant; quae conditio, si desit in terhm, nulla unquam facultas civitati, aut dioecesi carnibus, aut lacticiniis vescendi tempore quadragesimae tribuetur; quippe id necessarium omnino videtur. Ac
Cedit etiam, quod medici facilitate quadam incredibili peculiares quidem cives a quadragesimae praecepto li-
heros, et immunes decernere soleant: de qua re gravis.imo monendi a vobis sunt, ne suas animas induugendo nimis aggravent) chm vero pro universia civibus idem statuendum proponitur, tum se dissiciles, anxios, ac sollicitos praestare. Nos ipsi experti sumus. Postremo si velint precurrere ea, quae in Italia, et extra ipsam praeclarissimi auetores medici typis evulgarunt, facile deprehendent, abstinentiam, ciborumque parcimoniam ab illis magnopere comm Mari, discrimen inter morbos Constitui, et certis rationibus ostendi, in curandis quubusdam morbis nequaquam requiri, ut jusculum, et carnes loco piscium, olei et herbarum substituantur; in aliis vero juvare plurimam, at sublatis carnibus, cum indicitur jejunium, oleo, vul lacte aegrotantesinantur: demum advertent, quam diligenter, necurat que scribant de pectoria incommodis, eam in omnibus
generatim excitantur, ne corripiantur eodem morbo,
qui adhuc incolumes h communi lue supersunt. Haec vobis indicanda putavimus. Reliquum est, ut os hortemur, ne tam facile suscipiatis negotium p tendae facultatis utendi carnibus, ot lacticiniis tempore quadragesimae pro universa civitate, vel dioecesi. Qui pe abrumpenda tandem est consuetudo, Ob quam jam per tot annos in quibusdam locis hae facultates tribui consueverunt. Illud etiam experientia a vobis compertum erit, delicatis quoque, ac mollibus abstinentiam
302쪽
quadragesimae nullam inserre perniciem, neque plures ob hanc causam inter aegrotos, Vel mortuos recenseri. Hanc rationem, et institutum Νοs ipsi secuti sumus Romae, ac Bononiae cujus Sedem adhuc retinemus)Cum nuper quadragesimae tempus ageretur. Si Vos id quoque praestabitis, neque facile a Νobis pro universa civitate, vel dioeceat facultatem solvendi quadragesimae abstinentiam postulabitis, vel si necessarium id arbitremini) non aliter, quam servatis praemissis conditionibus dispensationis instantia ad Nos deseretur, non sesam ii fructus provenient, quos jam indicavimus, sed etiam repulsae pudorem evitabitis, Nosque pariterea molestia vindicabitis, quam serimus, dum votis ve tris minimo obsecundamus. Ρostremo Vos omnes per manter amplectimur, et apostolicam benedictionem vobis, populisque vestris impertimur. Datum ex Arce Castri Gandulphi die 10. Iunii 1745. Pontificatus nostri anno quinto.
303쪽
DR JEJUNIO. spectat ad eumdem N. 273. de Virtute Religionis, Tom. IV.
Vmerabilibus Fra tribus, Patriarehis, Frimast. sArehiepiscopis et Episcopis,
Venerabiles Fratres, salutem, et Apostolicam Benedictionem. Appetente sacro quadragesimali tempore, quod plenum mysteriis non sine mysterio magnam illam Paschae celebritatem praecedit, qua unu omnium solemnitatum dignitas est consecrata, providendum, venerabiles Fratres, ut sacratissimum jejunium sancte religioseque a fidelibus observetur, quod Legis et prophetarum testumonio commendatum, a Christo Domino consecratum, ab Apostolis traditum Ecclesia catholica perpetuo retinuit, ut per macerationem carnis, et animae humiliationem ad Dominicae Passionis, Paschaliumque Sacramentorum mysteria Paratiores accedamus, et in ejus resurrectione reSurgamus, in cujus passione, deposito
304쪽
veteri homine, simus commortui. Cujus tam sanois tamque salubris institutionis retinendae studio sel. re-e d. Haedecessor noster Benedictus XIV. etsi hinis ad Vos litteris in forma Brevis eximium Fraternitatum vestrarum gelum excitavit, quo pluribus labefactata
corruptelis quadragesimalis jejunii disciplina ad pristinam observantiam vestra opera et studio revocaretur,
ob eamque rem nonnullas cavillationes, quibus omnis sacrorum vis jejuniorum infringebatur, de medio sustulit ; tamen cum ab infensissimo teterrimoque humani generis hoste tam multae et assiduae sint gregi dominico insidiae ; verendumque propterea sit, ne subindi in i miorum animis novas veterator ille rationes, pravasque suggerat consuetudines, quibus enervata jejunii severitas, undδ revocata dudum fuerat, illuc iteram relabatur: necessarium existimavimus vobis has litteras dare, quantoque in timore simus, ne qua Vetus remanserit Corruptela, veι nova labes cum fidelium animarum Pernicie ecclesiasticae in hac re disciplinae inseratur, Fraternitatibus vestris significare. De quo quidem timore nostro tantum intelligimus minui oportere, quantum ex eo sollicitudinis ad pastoralem vestram vigilantiam accesserit; qua, sive quidpiam de veteri corruptela P v memoratas supradicti Ρraedecessoris nostri istierassortasse reliquum fuerit, sive pro infringendis jejunii legibus vel opinionum commenta, vel a vera jejunii vi
ex natura abhorrentes consuetudines humani pravitate
ingenii novissimh sint invectae, ea omnia, quantum juvante Domino fieri potest, radiclias convellenda curetis. In quibus prosecto abusum illum censemus omnino numerandum, quem rumor quidam ad Νos pertulit; cum nonnulli, quibus ob justas et legitimas causas ab abstinentia carnium dispensatum fuerit, licere sibi putant potiones lacte permistas sumere, contra quam praedictoriaedecessori nostro visum fuerit, qui consuit, tam di pensatos a carnium abstinentia, quam quovis modo jejunantes, unica excepta comestione, in omnibus aequiparandos iis esse, quibuscum nulla est dispensatio, ac propterea tantummodo ad unicam comestionem posse carnem, vel quae ex carne trahunt originem, adhibere.
Verdm neque commodius, nec majori proficiendi sporevocare homines aggrediemini ad sacrosanctam jejunii legem Observandam, quam si illud populos doceatis:
305쪽
earistiani hominis poenitantiam, praeter cessationem a
peccatis et maia anteactae vitae detestationem, eorumdemque peccatorum sacramentalem consessis m, illud
etiam postulare, ut por jejunia, eleemosynas, orationes, et alia spiritualia vitae opera divi a malitiae satisfaciamus et omnem enim iniquitatem, parva magnave sit, aut ab ipso poenitente, aut a Deo vindieante punisi O ditere; nisi igitur a Deo puniri velimus, id non alitorvitare nos posse, quam si ipsi nos puniamus. Quae quidem doctrina si constanter populariam animis inculcatur, et a fidelibus denique alte imbibatur, minus Prosectaverem in erit, ne qui profligatos mores abjecerint, ac
Per sacramentalem consessionem peccata sua eluerint,niso. eadem peccata velint, atterenda carnis Concupiscentia, per jejunium expiare. Praeterea, quibus Persu sum fuerit se mecatorum minus dubie poenit e, cum se impunitos esse non sinant, ii profecto poenitentiae amore capti, laetabuntur quadragesimali tempore caeterisque certis diebus, eum S. Μater Ecclesia edicit fidelibus jejunandum, oblatam sibi esse occaaionem, qua dignos poenitentiae is tua faciant: Cumque nullo non tempore oporteat domitas habere concupiscentias; scriptum est enis: Post concupiscentias non eas, et a voluntate tua avertere: sacile animum inducant, sacratissimo totius anni potissimum tempore, corporis intemperantiam mitigare jejunis; ut anima cognitione sui recepta intelligat, qua compunetione parare se debeat ad soncti sima passionis, mortis, et resurrectionis Iesu Christi recolenda mysteria. Itaque poenitentiae stimulis tacti, minus suavitates exquirant in dapibus, miniis sectentur cupediarum delicias, quae quamvis cum abstinentia a vetitis cibis non discrepare videantur, tamen eas qui mensae apponat suae, illum non immerito dixeris, non tam usitatas abjecisse delicias, quam cupiditatem suam ad inusitatas ille bras traduxisse: minus denique, aut, quibus se subducant v jejunis, quaerant effugia, aut argutila studeant ecelesinati missem infringere. Vesuuin igitur est, venerabiles Fratres, eriemplo
que ac Verbo populis praeeuntes, tantum in eorum animos poenitentiae studium et amorem injicere, ut
alacriter jejunium aggressi, et illud ad praescriptas a catholica Ecclesia legos observent, et eleemosynis etiam, atque Oratione sanetificent: et id, quo maxime
306쪽
spectat Ecclesia, denique consequantur, ut corpore mortificati et Christo consepulti, ad novam in rischali solemnitate novi hominis vitam reVocati, magna cum fiducia reviviscenti Christo Domino possint occurrere. Gratia Domini Nostri Jesu Christi cum vobis omnibus, quibus apostolicam menedictionem, benevolentiae in Vos et charitatis nostrae pignus, amantissimo impertimur.
Datum Romae apud S. Μariam Μ orem die xx. Decembri anno ΜDCCLIX. Pontificatus nostri anno II.
307쪽
De sacramentis, ae primum de forma meramentuli eum Glumem eo litione. XXVII. Deliberatio Synodi, qua praetextu adhesionis ad antiquos canones, in casu dubii baptismatis prinpositum suum declarat de omittenda formae conditi onalis mentione; Temeraria, pinxi, legi, auctoritati Ecclesiae contraria. speetat ad N. M. DR BAPTI-o.
308쪽
M Hrtiri astisne vi ἡ- - ωeri io missae. XXVIII. me itio synodi, qua postquam statuit Victimae partie ationem esse partem sacrificio essentialem,' subjungit non tamen se damnare ut illicitas missas illas, in quibus adstantes sacramentaliter non communicant, ideo quia isti participant, licet miniis persecte, de ipsa victima, spisitu illam recipiendo: Quatenus insinuat ad sacrificii essentiam deesse aliquid in eo sacrificio, quod peragitur sive nullo adstante, sive adstantibu -Rec sacramentaliter, nec spiritualiter de victima participant: Et quasi damnandae essent ut illicitae missae illae, in quibus solo
sacerdote communicante, nemo adsit, qui sive sacramentaliter, sive spiritualiter communicet, Falsa, erronea, de haeresi suspeeta, eamque sapiens.
De risus eonsecrationis inmeia. XXIX. Doctrina Synodi, qua parte tradere instituenssaei doctrinam de ritu consecrationis, remotis quae8-tionibus scholasticis circa modum, quo Christus ssi in Eucharistia, a quibus parochos docendi munere fungentes abstinere hortatur, duobus his tantum propositis: I. Christum post Consecrationem Vere, realiter, substantialiter esse sub speciebus: 2. Tunc omnem panis et vini substantiam cessare solis rem nentibus speciebus, prorsus omittit ullam mentionem facere transubstantiathmis, seu conversionis totius substantiae panis in eorpus, et totius substantiae vini in Sanguinem, quam velut articulum fidei Tridentinum concilium definit, et quae in solemni fidei prosessione continetur;
309쪽
Quatenus per inconsultam istiusmodi suspiciosamque omissionem notitia subtrahitur tum articuli ad fidem pertinentis, tum etiam vocis ab Ecclesia consecratae ad illius tuendam professionem adversus haereses, tenditque adeo ad ejus oblivionem inducendam, quasi ageretur de quaestione merescholastica, Perniciosa, derogans expositioni veritatis catholicae circa dogma transubstantiationis, favens haereticis.
De applicatione fruetus socri ii. XXX. Doctrina Synodi, qua dum profitetur credere
sacrificii oblationem extendere se ad omnes, ita tamen ut in liturgia fieri possit specialis commemoratio aliquorum tam Vivorum, 'uam defunctorum, precando Deum peculiariter pro ipsis ς' dein continuo subjicit: Νοn tamen quod credamus in arbitrio esse sacerdotis applicare fructus sacrificii cui vult; imo damnamus hunc errorem Velut magnopere ostendentem jura Dei, qui solus distribuit fructus sacrificii cui vult, et secundum mensuram, quae ipsis placet:'' Unde et consequenter traducit velut falsam opinionem la-
vectam in populum, quod illi, qui eleemosynam
subministrant sacerdoti sub conditione, quod cel bret unam missum, apecialem fructum ex ea percipiant Sic intellecta, ut praeter peculiarem commemorationem et orationem, specialis ipsa oblatio seu applicatio Sacrificii, quae fit a sacerdote, non magiS prosit, caeteris paribus, illis pro quibus applicatur, quam aliis quibusque; quasi nullus specialis fructus proveniret ex speciali applicatione, quam pro determinatis Personis, aut personarum ordinibus faciendam com-
310쪽
mendat ac praecipit Ecclesia, speciatim a pastoribus Pro suis ovibus: quod velut ex divino praecepto descendens a sacra tridentina Synodo diserte est expressum,
Sem. 23. c. I. de Resem. Bened. XIV. Constit. Cum semper oblatas. q. 2. Falsa, temeraria, perniciosa, Ecclesiae injuriosa, inducens in errorem alias damnatum in Wicles .
De conneruienti dine in cinis leman . . XXXI. Hopositio Synodi enuntians conveniens effse pro divinorum officiorum ordine et antiqua consuetudine, ut in unoquoque templo unum tanthm sit altare, sibique adeo placere morem illum restituere. Temeraria, perantiquo, pio, multis abhinc saeculis in Ecclesia praesertim latina vigenti, et probato mori injuriosa,
XXXII. Item praescriptio Velans, ne super altaria sacrarum reliquarum thecae, floresv apponantur, Temeraria, pio, ac probato Ecclesiae mori injuriosa. Spectat ad Eumdem N. XXXIII. Propositio Synodi, qua cupere se ostendit, ut causae tollerentur, per quas ex parte inducta est oblivio principiorum ad liturgiae ordinem spectantium μ revocando illam ad majorem rituum simplicitatem, eam vulgari lingua exponendo, et elata voce Proserendo