장음표시 사용
131쪽
LIBER I. CAP. VII r. I 2Iqui omnes sub extremam hanc necessitatem nos deserunt. Capitalem hic caussam quilibet perorat solus: Et licet annis plurimis meditetur, quam optime pro se dicat,plerumq;tamen ide illi evenit, quod Lyncesti evenisse tradit Romanus scriptor. Lyncestes apud Alexandrum Macedonum Regem a duobus indicibus
delatus tertium annum custodiebatur in vinculis. Demum e custodia
eductus , si quid haberet siue causae profuturum , jussus est dicere.
At ille quamquam toto triennio meditatus erat defensionem , tamen haesitans & trepidus , pauca ex iis quae composuerat, protulit. At ultimum non memoria solum. sed etiam mens eum destituit. Nulli erat dubium , quin trepidatio conscientiae indicium esset, non memo
Non tres solum anni, sed saepissi- 2.
me triginta, sexaginta, octoginta, to-l Z-ta nobis vita permittitur , ut causae i horum nostrae defensionem exacte medite init. mur. Tandem e custodia eductu cum rei stamus & soli, non memoria nos
deficit, sed conscientia prodit. in
autem paucorusollicitudo haec satis praevidet Omnia alia curamus gnaviter, hic dormimuS. Plurimi hoc unum satagunt, ut facultates & pecunias suas vel ad teruncium examinent , examinatas dispo m
132쪽
rt g TRIBUN AL C HRISTI: disponant , dispositas his illis assignent : Ne lites, aiunt, meum obitum sequantur rebus male compositis , ideo mature notarium & testes
Optime diligentiam hanc & providentiam laudamus; & id recte fieri censemus. Sed illud prorsus fatuum est, haeredes decernere , num os dividere, domestica omnia sollicite constatuere, de conscientiam vix obiter inspicere, dicendam causam raro .cogitare animam e noxarum vinculis non educere. Ita multi quibus opulentius est ossicium , omnem movent lapidem , ut filios , aut alios, suorum ad id extollant. Neque hoc damnamus , modo non inhabiles & ineptos velint evehi. Quae . autem pro animo curae vigilant
quae animi est haereditas 3 quantum pro spiritu laboratur 3 quae meditatio suscipitur ad capitalis caussae deis
fensionem Pleraque omnia charo icorpori fiunt, huic ieritur, huic occatur, huic metitur. Liceat dicere : Haec
est sapientia carnis , sed fatuitas spiritus; haec hominis providentia , sed negligentia est Christiani. Vere, quod
Hieremias vates queritur,desolatione desolata est omnis terra : quia a Rie. nullus est qui recogitet corde. Iudicium hoc capitale, formidinis ple-. num , heu quam pauci satis ponde,
133쪽
LIBER I. CAP. VIII. tryHabemus ergo Iudicem, de reum: quis adversarius & accusator rei, quis advocatus & defensor . . s. g. Hic adesse censendi tam Anagelus tutelaris, quam diabolus defuncti hominis adversatius. Angelus tutelam hominis quam a primo illius ortu suscepit ad ultimum usque halitum non deponit pervigil, fide liss1mus custos. Sed illud lacrimabile, si Angelus locum mutare, & adversario dextram cedere, Ac animam tot annis a se defensam, demum ea- codaemoni tradere cogatur. Quid luctuosius, quam si diabolus stet a dextris ejus , & cum judicatur, exeat
d si Angelo monitori non a io8. v. per , monitis ejus obedierit destin si hctus, dextra stabit Angelus, &sententia jam dicta clientem suum evehet in iublime, aeternitatis felicissimae possessorem. Sin Angelo refractarius adversarii votis amicas applicuerit aures , in thermas flam-
meas rapietur aeternae noctis inquilinus.
Nunc igitur vigilantissime cuivis
attendendum, quo aures , quo oculos , quo animum declinet, Angelo an diabolo suadenti & trahenti pareat: Cum hoc aut illo iudicatus ibit. Hoc certum et Anima in hoc judicio constituta tam distincte ac clare cernet , quidquid recte aut perperam
134쪽
gessit, perinde si tutelaris genius omnes illius sanctas actiones grandi lcharta comprehensas, unico aspectu i
praebeat legendas . Cacodaemon au- ltem totam vitiorum seriem uno pariter volumine descriptam ingerat. Ita prorsus minima, maxima, recta, prava, dicta,facta, cogitationes latentissimas velut unicam vitae fuae picturam anima non sine pudore ac horrore intuebitur et nec eorum quidquam negare volet aut poterit, convicta jam conscientia. Nec opus hic testibus, non vadimonio, non legibus, non ullis legum explicationib'. Nulla hic comperendinatio . nulla
revisio aut recensio, nulla replicatio vel defensio, appellatio aut procuram tio nulla permittitur. Vetus Iutis- consultorum regula est: In criminibus notoriis non admittitur appellatio. Hic multo id verissimum: Causa liquidistima, crimina longe notis- sima erunt : Hie Iudex sapientissi- smus, justissimus , potentissimus est, s non doceri, non decipi, non circumveniri, non falli, non flecti, non ira hi, non molliri potest,hnec ab eo ad sullum alium provocare licitum. Iatn tacet, dissimulat, coli iuvet mitissimus hic Iudex. Interim minatur tacitus: Cum accepero tempuS, ego
135쪽
LIRER I. CAP. V ID. Ira iustitias iudicabo a. Quod Bernar- Ps.dus explicans: Veniet, inquit, veniet, j .
qui male judicata, rejudicabit: illicite iurata confutabit: qui faciet judicium injuriam patientibus: qui judicabit in justitia pauperes , & arguet in aequitate pro mans lis terrae. Veniet pro certo,qui per Prophe tam minatur in psalmo : Cum accepero tempus , ego justitias iudicabo.Quid faciet de injustis judiciis , qui ipsas quoque iustitias judicabit Eveniet, inquam, veniet dies judicii , ubi plus valebunt pura corda quam astuta verba: & conscientia bona, quam marsupia Plena e quandoquidem Iudex ille nec falletur verbis, nec flectetur donis b. Iudi-: ' R. eabit iustitias, non solum noXas Iu-o niustitiae adversas. Tunc ergo cum tem-P J:na, pus acceperit, lure meritissimo ex- pag. probrare reo poterit. Nonne dissi-i i .
mutavi, nonne silui, nonne monui Emisericordiam de gratiam nonne centies, millies , Lepiusque obtuli re Quid est quod ultra debui facere vineae meae, & non feci ci cy Ninivi-e Isai tis non nisi quadraginta dies , tibi* , tot annos concesti ad resipiscendum. Misera cordiae tempus abiit, nunc solius est justitiae. Haec, &haec, & haec fecisti, & tacui d. Iamd Ps.
Vt autem arcanum hoc Iudiciun tanto altius inseribatur animo,
136쪽
ipsis etiam oculis pie ura id solet initigerere in hunc modum et Christus litIudex sedet, velut ius dicturus, jace ii ad pedes Iudicis cadaver homini: igijudicandi, spiritus iam corpore libest
sententiam expectat. Eandem audi turi, hinc tutelaris Angelus, inde ac recusator diabolus, consistunt. Haec aret Icani Iudicii adumbratio & pictura .as
s. g. Porro triplicis generis est sententia, Prima in eos omnes dici et tur, qui hostes Dei gratia divina va tcui moriuntur. In illorii quemlibet illoc fulmen torquebitur: Discede a Plime maledicte in ignem aeternum liHeu horribilis, immutabilis , irrevo, Ieabilis sententiat o decretum l o ma- slediistiol o repudium t o ablega tioliso discessi ol o ignis i o aeternitas i k-it bi fides vestra, o rei, ubi vestra ratio, ubi vestrum nunc iudicium est. 3 Haecli
non maturae praevidere, haec non ca-ilvere summis viribus nitam urs' O Iu- idicis sententiam terribilissimam l o somni morte terribiliorem l Rem hac oculis suis subjicere facile poterit, qui unquam sacerdotem ab episcopo exaugurari, sacerdotii dignitate ac vestibus spoliari, &cum ignomi-BO nia demum repelli viderit : Ita Christus summus Pontifex & una
Iudex rem de spem omnem auferet ab anima, eamque conspectu suo indignam a se repellet, tradetque carnifici diabolo. Sententia sic prolatani I
137쪽
LIBER I. CAP. VIII. Is nil opis superest, auxilii tempus omne periit. Iam frustra est excusare,
flere, rogare, promittere, provocare, patronos implorare, frustra haec omnia.
Conviva ille non decore vestitus e nuptiali domo ejicitur , & neminem habet patronum et Talentum servo desidi adimitur, & nemo pro illo supplicat. Fatuae Virgines sponsi aedibus excluduntur, & sociae pro eisi non deprecantur. Oves ad dextram, ad sinistram haedi statuuntur, & nul- lus est qui haedis faveat. Dives epu- Io inflammas mittitur, & nec Laga
rus, nec Abrahamus veniam reo deposcunt. Non si Noemus, autDaniel, aut Iobus venerint , hunc Iudicem
Iam ad hum est. Et licet mater Dei, licet omnes Angeli, licet omnes om-l uino caelites ad Iudicis pedes ster-s nantur,& pro anima deprecentur a- nica, nihil impetrabunt. Decretum
s est; sententia die a est; spei nihil est; spes omnis penitus abscissa est. Ce-
lueti oc terra transibunt, verba autem hujus Iudicis non praeteribunt , inumnem aeternitatem irrevocabilia. I s Tute-
138쪽
Tutelaris Angelus ossicio suo jam defunctus,i illud usurpare pol
Diens rit et Innocens ego sum a sanguina huius. Eum ego millies iterumque millies monebam: Cave iuge, omitte haec, millies,iterumq; millies hortabar: huc oculos, huc aures, huc ver- lte animum; hoc age, hoc conare, hoc stabora; fac hoc dc vives. Noluit vive- re, perire voluit. Ergo pereat aeternu, summa Dei justitia damnatus, mo tis aeternae reus. Ita diabolus ani- linam sibi traditam , jamque sitam abripiet, sibi nunquam amplius eripiendam. Intelligite haec, qui obliviscimini Deum, ne quando rapiat, a Psal. & non sit, qui eripiata. y- Alterius generis sententia est in omnes eos pronuntianda , qui ut amici Dei,gratia divina praediti moriuntur. Illorum quivis audiet amicissimum istud: Veni benedicte Patris mei, percipe regnum, quod tibi paratum est ab origine Mundi Mox accusator diabolus cum dedecore hinc facesset. Eodem temporis puncto, Dei conspectu anima perrruetur, etsi nondam in caelo sit. Tutela- tris Angelus jam vere beatam an lmam & felicitatis perpetuae cohae- lredem assumet, dc in caelum evehet luelat sui laboris testimonium. Sic sAugustinus sensisse censendus. Si-
quidem de hoc ipso Iudicio clarissime assirmans: Cum anima, inquit,
139쪽
separatur a corpore , tunc veniunt
Angeli, ut perducant illam ante Tribunal Iudicis a. Si ad Tribunal iudi- .candam; ergo etiam in Tribunali eom. absolutam ad caelum deducent. Angelorum Caelitumque omnium , o gratulationes expendendae. Vicit, iam extra teli iasia est: satis iam Ia My- borum,satis lacrimarum,precu, vigialiarum& ieiunioru . terna requies, immortale gaudium succedit. Beata poenitentia, dulces lacrimae, felix jejunium , pretiosiae calamitates quae tali clauduntur sinet Et quanti beatissima haec sententia , faustissimae gratuIationes istae non emendae E vel centies, vel millies crucifigi parum est,modo hic talis candidus Iudicii calculus sequatur. Sententia tertii generis est, animaa Dei conspectu arcendam , dum divinae Iustitiae plene satisfiat. Ioannes Apostolus decreti hujus formulam conscribens et Non intrabit in eam aliquod coinquinatum, inquit, aut
abominationem faciens b. Hoc de- b Aroe cretum(arceri aliqu3mdiu a conspe- c. ai.ctu divino) grandius erit animae tor mentum , quam quod homo defunctus per omnem vitam luctuosi passus est Caelo vel ad tempus sic excludi, acerbi qr erit pudor,quam modo ab universis simul hominibus conspui , & diris omnibus devoveri. Sed superest spes certa caeli. Hac
140쪽
sese Iob solatus: Et rursum, ait, post a Iob. tenebras spero lucem a. E dictis duo
A' Primum ; Non dissicile indagatu itare, quam sublimi spiritu dicat Ecclesiastes : Et dixi in corde meo : Iu stum & impium judicabit Deus, &
Ecci tempus omnis rei, tunc erit b. Appa- ni. rent nonnunquam turbata omnia,
di quod gravius angat, non videtur Deus res hominum curare, sed sinere suo quaeque impetu aut cursu ferri. Hic Ecclesiastes: Dixi, ait, in corde meo , idque animo tanquam exploratissimam veritatem compleXusium, a Deo scilicet non justos tantum probosque)ed improbos etiam ac sceleratos ex Orbe hoc auferri, retam hos quam illos, prout vel hi vel
1sti egerint, judicati. Et tempus omnis rei tunc erit. Quanta, mi Deus, peccata , quot scelera modo teguntur, palliantur, supprimuntur, dissimulantur, defendunturi Iam usitati ac noti artificii est Iustitiae cereum nasum decore assigere ; culpam a se in alium vertere quotidiani moris est; gravissimas injurias honestissimis nominibus praetexere frequentissimum. Evonimium beato vivimus , vix quisqua