Tribunal Christi, seu, Arcanum ac singulare cujusvis hominis in morte judicium

발행: 1635년

분량: 387페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

141쪽

errat, aut certe nemo se fatetur e

rasse. Et quamvis absurde atque etiam impie fiant plurima, ea tamen speciosissime purgare novimus. Indaga in errores, & huic alterive rem male gestam objice, mox caussie, argumenta, rationes , palliola, praetextus, mantela mille in promptu sunt, quibus errores honestissime vestiantur. i Nulla nunc injuria rationibus caret; vix injustitiae ulli suum deest palliolum ; errores paene nulli non formoso nomine purgantur , nulli praetextu suo destituuntur , nemo non aliquid argumeti habet ut peccet; omnibus nimirum vasculis suum invenitur operculum. Veritas apud plurimos ludibrio est. Mero meridie tenebras saepe densissimas inducimus , & diem artificiosa nocte involvimus, ut certam esse jures eclipsin. Q d eiuscemodi eclipses, o

Deus , in tribunalibus & curiis est cernere Cbi Orbem & inspice, plenissimus est simulatione, dolis, hypocrisi, fraudibus, mendaciis, larvis

fucatissimis, personatorum gregibus plena ubique omnia . Verborum &ceremoniarum ubiq; plurimum est, parum amoris & fidei Verba speciosa, ceremoniae blandae sunt, sed cor I s amasen tan mari ein arissem onstreidie.

142쪽

a Moratuales rhytismi.

xag TRIBUNAL CHRISTI.

amarum natat felle te alter alterum

exagitu, decipit, iudicat, opprimit,

damnat: Alter alterum calumniatur, vexat, depraedatur, iugulat. Et horum plurima in lucem non emergunt ; tacentur,latent, celantur stu

diosi vime.

Expectate obsecro, expectate paul- Iulum. Haec omnia protrahentur ad solem flagrantissimum. Arcanum, singulare Iudiciu occultissima quaeque deprehendet, arguet, convincet. Et tempus omnis rei tunc erit. Iam paene ubique lites & dissensiones vigent, passim certatur foro, caussarum & actionum ad tribunalia infinitus est numerus, dc subinde ius suumnon obtinet, caditque causa , qui causiam defendit aequissimam. Hic iterum, oro, ne praecipitemus: aliud brevi judicium sequetur. Et tempus omnis rei tunc erit: Quicquid latet apparebit, nil in ultum remanebit a.

Iam pauperes & bonae mentis homines varie calamitosi calcantur ut plurimum et florent alii tam vitiis quam divitiis felices. Haec una r*s Sclacrimas & cogitationes movet moestissimas. Sed iterum rogo, ne nimmium festinent judicia nostra, in vicino est omnium iudiciorum nostrorum Iudicium, di tempus omnis

rei tunc erit.

Alterum quod e dictis sequitur,

Mori

143쪽

Mors peccatorum pessima, cum hostis Dei subito ad Tribunal trahitur: velit, nolit, a cognatis, ab uxore, ac liberis,a sociis, a lusibus, a divitiis, a voluptatibus, e sua domo, e lectulo suo judicandus abripitur, hic ab Angelis , a Deo, ab omnibus caelitibus aeterno anathemate separatur, in ferreum & flammeum lectum ad perpetuam egestatem, famem, sitim, ad damnatorum & daemonum idcietatem , ad aeternos cruciatus dejicitur. Rem oculis subjicimus ; audite mira.

s. s. Die quodam sub vesperem

vir opulentus Ac magni nominis , cuomni familia in amoenissimam villam secessit, voluptati liberius cum suis vacaturus. Hic domus instructa supellectili & abundans, conclavia, praesertim dominicum , vario peristromate ornata , lecticae conopeis vestitae, ad voluptatem omnia egregie facta. Inter famulos homo fuit perfidus, qui in hilari pocoenio tali ero, quam conservis aliis Iethargum miscuit. Ita pleIique tam vino quam pharmaco in gravissimum soporem dati. Nocte media cum vivi

paene ut mortui dormirent, nequam

ille domini sui proditor Iaverniones & praedones , faecem hominum, reseratis foribus domo recepit. Hi,

144쪽

s o TRIBvNAL CHRISTI.

ubi domum expilarunt, in domus

dominum vim omnem converterunt. Parum illis fuerat ingenti damno affecime, nisi & horribile ludibriuadderent. Ergo herum lethargo in-eredibili sopitum e cubiculo, e domo velut mortuum exportant, &campo medio depositum destitulit, Interea caelum foedis tempestatibus misceri, micare fulgura, mugire tonitura, nimbi praecipitare , ita demum evigilare herus lethargicus, circumspirere, pavere, in alium Orbem se delatum credere, horrere ac obstupescere, se nuda humo extra cubiculum, dc extra domum sine famulis, sine omni ope ac solatio inter pluvias , inter turbines & procellas rigentem gelu , irato caelo destitutum,& undequaque perditissimum. Vis, Lector, hunc virum nominem ea a. Da veniam: Tu es ille vir: adc si1 quis alius tibi non absimilis. Vitam hanc v. . cogita quae in ultimum vesperem, &in noctem vergit , horis omnibus morti viciniores imus. Interim voluptates & vana gaudia sectari Iubet. Habet suam quisque suburbanam villam & viridaria, ubi vel avaritiae, vel inerti otio, vel crapulae , vel luxuriae, alterive vitio indulgeat. Hic nequissimus proditor servus, nomen ei Corpus , catalepsin suo hero Animo propinat. Ita bonus iste herus in exitium suu sopitas non dormitare

145쪽

LIBER I. CAP. IX. t reantum, sed lethar lio laborare incipit. Movetur,vellituri monetur, impellitur, stimulatura Deo, ab Ange is, ab hominibus. Sed non excitatur, oculos non aperit, quos lethargus vicit. Heu miserum, quem tam inexpugnabilis dormiendi necessitas Iigavit. Tam arcte sopitum Acherusii praedones diaboli, huc illuc rapiunt jam suimet oblitum de velut mortuum. At vero cum tempestas mortis

supra caput stat, cum ira divina intonat , cum Iudicii fulmen jam amat, tunc animus demum oculos aperit, sed jam extra domum sui corporis est, sine opibus , sine famulis, sine omni comitatu. Quis tunc tremor, quis angor & pavor animum occupabit, cum tabulas signatissimas Iudex proferet,&ex iis dicet sententia. Nunc ergo in iis scribe, quicquid tu cfcriptum voles, quicquid voles deletum, nunc dele, dum scribendi aut delendi tempus est. Hoc erit Iudicium tuum, quod ipse decreveris .as.

praecipue Iudicium hoc exasperenti seu rationem reddendam potiss-

mum turbent.

iae decus illustri simum Seneca, de die fatali disserens: Singuli dies, inquit,subtrahunt

146쪽

r 1 TRIBvNAL CHRISTI .

aliquid viribus. Carpimur. Ego certe velut appropinquet experimentum , & dies ille de omnibus annis meis sententiam laturus venerit, ita me observo & alloquor et Nihil est, inquam, adhuc quod aut verbis aut rebus exhibuimus. Quid profecerim, inocti crediturus sum. Non timide itaque: componor ad illum diem, quo remoris strophis ac fucis, de me iudicaturus sum , aretantum loquar fortia , an sentiam. Mors de te pronuntiatura est.Ita dico; disputationes & litterata colloquia, & ex praeceptis sapientium collacta verba, dc eruditus sermo, non ostendunt

verum robur animi . Est enim oratio etiam timidissimis audax. id

egeris, tunc apparebit, cum animam s. O verum vertim mum S Quae enim m*d. l. per omnem vitam cogitationes hominis , quae dicta ejus de facta fuerint, extrema vitae horula commonstrat, Iudicium haec reo revelat, Ni mirum in ultimo comoediae astu cernitur , quam boni aut reali adho-

res fuerimus. Blis quisque fuerit

oeconomus, tunc liquet, cum rationes sibi constant. Cui&a quo reddenda siri ratio. iam supra explicatum. rationem reddendam or*cipue turbent, & judicium eX asperent, hoc capite dicendum. s. 1. Primum omnium est. Iucurta,

147쪽

LIBER T. CAP. IX. I 3

seu Iudicii oblisio ooluntaria. Vitii est

curas alere vanas,non necessarias: non minus tamen vitiosum, dc magis noxium , in posterum nolle prospicere, nolle curas in futura extendere, sollicitudinem summe necesssariam excludere. Hoc prorsus est causae suae indormire hod tanto majus dispendium, quanto gravioris momenti est negotium. Atqui aduri hoc Tribunal,cui vigilandum, desse e gi'

lute, de capite, de aeternitate agitur. Hoc unum tanti momenti est, ut alia omnia, ad id collata, nullius momenti sint. Morietus Musaeus quaestor, ut narrant homo profanus, nec Deum nec homines revereri, nec Inferos Cresp. formidare solitus , salutis plane in decurius visat , nunquam fere ocula- animi.tior, quam cum numeranda mih pe-ii . s.cunia. Hinc ei caelum & marsupium iis, , s.

plenum ejusdem pene pretii fuerunt. Ita sui negligens, & immemor futuri Iudicii ad extrema venit. Hic subitus terror hominem invadere,& eo desperationis adigere, ut infernalem foveam videte tibi visus sit sui desiderio apertam. Ingerebantur homini salutis monita , Christus in crucem actus, caelum sanguine Christi reparatum , divinae misericordiae solium , nemini dum viveret, inaccessum mostrabatur. Frustra omnia. Caelum illi ferream & plane obse-

148쪽

r TRIBUNAL CHRISTI.

obseratum, non illi gaudia promittebat, sed minabatur fulmina : Deus omnesque superi videbantur, ut hostes adversari. Ita vixit miser, ita finiit. Antecedens vitaicomitantis mortis est regula. Sicut vivitur, sic vita clauditur. Qua vergit arbor fana, illac cadit saucia: Vox Siracidae est: anima nequam disperdet eum,

qui se habet, & in gaudium inimicis dat illam , & deducet in sortem im-

Rerum naturalium periti ajunt olorem morti vicinu hilarescere, &in laetitiae signum aliis plaudere. Naeanat & moduletur olor , multae quaestionis est; hic non tangimuS. Hyaena vero moritura, ut iidem ascierunt, ingemiscit tristis,clamat.plorat, ululat. Causiam Aristoteles assignat sanguini. Cum ergo sanguis cygni dulcis ac de ecatus ad cor concurrat instante morte , mirum non est aliquid inde laetitiae sequi. Hyaenae vero sanguis foeculentus, amarus , pestilens , cum ad aegrum cor properat, tristitiam in generat. Sanguis Christiani bonus , bona conscientia. Salomonis oraculum est: In malitia sua expelletur impius: sperat autem iustus in morte sua. bImpii in tenebris conticescent : Pedes sanctorum suorum servabit: e Pes noster finis noster est. Hunc sin

gulari praesidio Deus, in amicis suis

149쪽

LIBER I . CAP. IX. y stuebitur. Non obliviscetur Christus suorum , qui sui nunquam obliti sunt. Vis ergo Iudicium non fortiti dare ' assidue illud cogita,ad illud te semper praepara. s. a. Alterum quod singulare hoe Iudicium reddit formidolosum, est,

Sacramentorum neglectus. Vtrumque, vitiosum est, aut infrequenter, aut oscitanter his uti. Haec salutis sunt remedia, quae usu tam raro aut negligenti male applicantur. Recenset Beda non ignotam, sed horribilem tragoediam. Inter aulicum famulitium Coenredi regis vir industrius erat, sed domino suo charior quam Deo. Monebatur is saepius desineret flagitia flagitiis nectere ; vitam improbam simili coronatum iri exitu, ni resipisceret. Aggressum mortis incertissimum esse , & saepe repentinum et a morte sequi Iudicium &Tribunal , quod vel otiosi verbuli,

vel impurae cogitatiunculae rationes sit exacturum : a Iudicio isto pendere totam aeternitatem. Quare videret quid ageret. Neminem cum Deo impune unquam jocatum. At ille haec velut somnia suavi cachinno digerens; ne autem inter pessimos haberetur, poenitentiam ausus est promittere, sed nonnihil tardiorem. ID-ter haec adest morbus & hominem in lectum dejicit. Rex ad aegrum revisens, monet sedulo, nunc opportu Κ num

150쪽

aium esse tempus , nunc occasionem

a fronte capillatam posse apprehendi ; ideo moras rumperet , occum Deo rediret in gratiam. At ille quo

blandius regias preces exiret, non abhorrere se, aiebat, quo minus praeteritam vitam expiaret et id tamen,

ubi a morbo revalui Tet , essicacius conficiendum. Alioqui plurimos in aula diisturos , id mortis metu fieri. Fortiter sibi locutus videbatur: sed scire nolebat miser, has diaboli technas in suum desituras exitium. Interim morbus acquirit vires & obstinatum tacitis incremetuis propi,

mat morti. Rex redit, aegroti valet a-dinem oculis exploraturus. Hic a

ger , jam frustra se adiri , nec enim quidquam amplius Lalutis speranduesse dicebat Rex istud deIirium morbo taeibuens, innoxiam esse insaniam interpretabatur. At aeger, non insanire se,sed immane quantum a conscientia perditissima cruciari, ab ea

has voces extorqueri, & una narratiunculam brevem ingressus: Paullo ante aiebat, duo venusti oris ephebi ad lectulum adfuerunt, quorum alter libellum parvulum exhibuit legendum , in eo quicquid unquam boni a me factum , inveni, sed heu quam id omne fuit exiguum E MOX agmen daemonum huc irrupit, ex his unus volumen ingens & formidabile mihi pariter, te gendum jussit obtrudiis.

SEARCH

MENU NAVIGATION