장음표시 사용
211쪽
LIB ER II. CAP. H. Eo Atque ut dicta haererent altius, crebrioribus ea parabolis velut picturis proposuit. Hinc illa: Homo quidam erat dives, qui habebat villicum: & hic diffamatus est apud illum, quasi dissipasset bona ipsius Et vocavit illum, & ait illi: Quid hoc
audio det et Redde rationem villi-cationis tuae, jam enim non poteris villicare. Atque hoc superiore li-abeto explanavimus. Eo etiam spe-i de ctant ista; Assimilatum est regnum . coelorum homini regi, qui voluit ratiouem ponere cum servis suis. Et cum coepisset rationem ponere 1 ob, latus est ei unus , qui debebat ei
decem millia talenta. b e. t tu Eandem Iudicii memoriam &haecas.&'instillant: Sicut homo peregre pro-- ficiscens vocavit servos suos, & tradidit illis bona sua. Et uni dedit
quinque talenta, alii autem duo, selii vero unum; unicuique secundum pxopriam virtutem: &profectus est statim, post multum vero temporis venit Dominus servorum illorum, di
posuit rationem cum eis. cHaec sane omnia divini Iudicii me-,. se
moriam identidem refricanti vult shqq. Christus nobis nunquam securis, illud assidue in auribus atque animo insonare et Redde rationem , rebri rationem. De quo hactenus locuti sumus , porro jam illud addemus,quam varie moneamur de re denda .
212쪽
rog TRIBUNAL CHRISTI.denda ratione ; & an ullus hic futurus sit patronuS. g. r. ietorribilem ac subitam eoeli mutationem vaticinatur Amos , reclarum meridiem tenebris sepeliendum praemonet: In die illa, dicit Do -aAmos minus , occidet sol in meridie a.
C. - v. Sunt plurimi qui vicino jam obitu ad aetatis suae meridiem se pervenisse
credant. Hinc spe vana in nescio quot futuros annos dispensant vitam , impendens Iudicium non metuunt , neque se illi parant. Alias illi sibimet rationes siligunt: Has , ajunt , domos aedificabimus , haec convivia celebrabimus , h*c lucra
congeremus, has nuptias seequentabimus, tantam familiam numerabimu' . Videte, quaeso , serenum& innube coelum, meridiem clarissimum. Sed brevi nubila horrida , nimbos ac procellas spectabitis. Sol occidet in meridie. Nunquamne hominem vidistis , qui mediis maris huctibus caballum agitarit, alit qui mediis aeris nubibus incitarit
navigium E Tales sunt isti, qui spem
concipiunt longissimam , qui vitae suae circulum ponunt amplissimum,& in eo consilia Ac destinationes collocant quam plurimas , fors hodie responsiiri Iudici, cras tumulo tegendi. m apposite canit psaltes: Dominus scit cogitationes hominum,
213쪽
LIBER II. CAP. I. Eoy quoniam vanae sunt a. Qui habitat in coelis irridebit eos , & Dominus subsannabit eos b. Nam subito Mor- b Ps. atem Tribunalis sui apparitorem 'mittit , & en momento diruitur , quicquid in aere tot vanis consiliis
aedificatum est. Ita machinae omnes, cogitata & consulta omnia evanescuntis
recentium exemplorum satis cernemus. Quanti sunt qui sua viter apud se cogitant et Iam demum res meas composui, curabo igitur, ut mihi bene sit et Adsunt divitiae, nec honores desunt, liberos in luculentas familias collocavi; caussam illam intricatam expediri ; grande illud opus ad finem perduxi; domestica provide constitui, domum copi me in- , struxi et iam mihi credo , licebit, sub vite & ficu mea respirare largiter. Ergo vivamus.
Ergo morere , ait Deus , &tuo te Iudici siste. Sciebas equidem in exilio, non in patria te agere. Non esse hic manentem civitatem , sed futuram inquirendam c; ad Iudicium tecHebr.brevi evocandum millies audiebas, sed spernebas. Elapsa vitae horula jam vocat : Iam stabis, ut Iudicio
contendam adversum te d. di RegIta sepius cu maxime cogitamus vivere, mors evocat. Ita ille Iudicii ' i' O . securus,
214쪽
securus , & prolixam sibi vitam poIlicitus: Anima, inquiebat , habes
multa bona posita in annos plurimos et requiesce, comede, bibe, epulare. At mors proxime adstans haec hominis vigilantis somnia audivit, & susurris tacitis respondit:
Stulte , hac nocte animam tuam repetunt a te ; quae autem parasti, cu- a Luc. jus erunt ii En ut turris in aere stra,* cta corruerit repente. En ut sudum dc ao. ac ridens coelum subito vultum induerit aterrimum. Propterea huic
aereo aedificio , & tam faventi coelone fide : ruina Ac nubes proxima sunt. Cuncta quae fiunt, inquit E clesiastes , adducet Deus in Iudicium, pro omni errato, sive bonum, bEccl. sive malum sit Hv.is. Rex Hebraeus Saul, vir militaris,eμ' , strenuus , audax , praeliis compluria .h bus interfuit, multis victoriis cla-
Eccle rus, ausus etiam Samuelis manes ad colloquium evocare. At ubi sententiam feralem illam audiit: Crastu , & filii tui mecum eritis. Statim cecidit porrectus in terram c. Adeo v i, cohorruit ad subitam hanc tempe- statem, & improvisum mortis num
Complures ejuscemodi nuntios quotidie Deus ad nos destinis, qui mortem & Iudicium indicant. Illos
invalida senectus &cani, istos adversa valetudo morbi, hos sacrae conciones
215쪽
LIBER II. C A P. H. 2IIciones & libri, alios crebriora funera, &mortualis campanarum clangor, quosdam piorum monita, non paucos calamitates de res afflictae urgent , ut ad futurum sese Iudicium parent. Hi omnes monitores ac nuntii cum Siracida clamant et Ante Iudicium interroga teipsum et ante Iudicium para Iustitiam tibi a. Idem & RccI. Iobus vociferatur : Fugite ergo a fa-M cie gladii, quoniam ultor iniquita-dcao tum gladius est: & scitote esse iudicium b. Idem hoc Iudicium &Da e .i vid denuntians : Nisi conversi fueri-v. ao.tis, inquit, gladium suum vibrabit, arcum suum tetendit, Ac paravit diu:& in eo paravit illum: & in eo paravit vasa mortis. Deus judex justus, fortis 3c patiens c. Idem & Salomon
distinctissime proclamat; Iudicium a& seq. Domino egreditur singulorum . . et Pro f. At plurimi aut diuamulant haec uii; audire, aut contemnunt. Demum heu sero , cum brevis halitus , cum oppressum pectus, cum nox in oculis, pallor in ore,macies in vultu, do-l Ior in membris, pavor in venis, mor-l ror in animo, cum lingua titubat,
praecordia tubent, pedes frigent, i cum gelidus decurrit sudor, tunc illis ambire Iudicem&pensare velle, re molles ad eum aditus ' investigare.
Haec recte fierent, si fierent maturius, & tempore opportuno. O a Nun-
216쪽
Nunquid, mi Christiane, centies, sexcenties ,sinunquid millies &sa:- pius caduceatores t Iudicis temonuerunt & monentes non audisti.
Nunquid te in singulas horas par trem esse jusserunt & iussa neglexisti. Nunquid futurum hanc tempestatem praedixerunt E & praedicentibus non credidisti. Nunquid vellicarunt te dormientem, & excitaruntFSed iterum obdormisti. Nunquid rogarunt & obtestati sunt, curam gereres salutis Sed tu obtestationes has omnes nihil fecisti. Nunquid aeternitatis inexplicabiles gyros saepius ob oculos posuerunt Sed eos aspicere noluisti. Nunquid inevitabile ihoc Iudicium saepissime repraesentarunt E Sed tu haec omnia contempsisti. Nunc obsessus , nunc deprehensus in flagrantibus delictis, quid Iudici tuo respondebis E Num parat' sunt rationes Es. a. Hoc ipsum Iudex praedicens: lSicut autem, inquit, in diebus Noe, ita erit & adventus filii hominis. Sicut enim erant in diebus ante dilu- vium comedentes & bibentes, nubentes & nuptui tradentes, usque ad eum diem quo intravit Noe in s. Maii. Arcam , & non cognoverunt, donec sc .a . venit diluvium, & tulit omnes: ita serit & adventus filii hominis a et
Mare. Quod Matthaeus ex ore Domini, i- sdem & Marcus testatur. Adventum
217쪽
LI B E R II. C A P. II. III vero Iudicis tam repentinum esse quotidiana loquitur experientia. Sunt qui ipsum fatalem lectulum, non sine affecta ad pristinas sordes, ascendant ; anima in labris haeret,
necdum tamen omnem peccandi libidinem eiurant. Sol istis occidit in meridie, subitum eos abripit dilu
d Matthaeus, & Marcus idem&Lucas Domini jussu praemonens Attendite autem vobis, inquit, ne forte graventur corda vestra in crapula , & ebrietate , & caris hujus vitae : & superveniat in vos repentina dies illa. Vigilate itaque omni tempore orantes, ut digni habeamini. fugere ista omnia quae futura sunt,& stare ante filium hominis a. a Lua Dixerint hic Discipuli , imo nos cum ipsis et Si crapula de ebrie-.kiequias ideo tantum vitanda, ne novis simus Orbis dies imparatos obruat, securi sumus , & nos, & nepotes nostri. Nil penitus indicii est, mundum dum vivimus , finiendum. Quid igitur opus vigiliis tam arctis Quapropter Christus non sol una tempus orbis ultimum , diem repentinam vocat, cui vigilandum sit, sed cujusvis hominis fatalem ac ultimam lucem designat, qua illi omnes Iudicium patientur , quos ad Tribunal mors evocaverit. ET Ccuivis ultima lux, dies est repentina os & ma-
218쪽
& mala, haec poscit vigilias , haec ebrietatem & crapulam odit, haec rationes exiget parataS. Idcirco &Ioannes Apostolus Domini personam agens : Ecce, inquit, venio, sicut fur.Beatus qui vigilat, rea Appo custodit vestimenta sua a.
b. j Idem omnino, cum morim tir, nobiscum sit quod cum reis, qui ad ultimum supplicium educuntur e carcere: vestes iis relinquuntur, ceteris
omnibus, etsi ditissimi sint ademptis. Ita nos profecto praeter pias fanctasque actiones hinc ad Tribunal, nihil auferemus: In terram referes , si quid virtutu habebui
Nec tecum hinc aliud , ferre 'erunior- Hanc unam nobis sarcinam haereduo , , tenacitas intactam relinquit. QDd Ioannes , idem omnino asserens Paulus: Dies Domini, ait, sicut fur in Mocte veniet: Cum enim dixerint pax & securitas , tunc repentinus eis
eiThes interitus c., Quod Paulus, idem & Iacobus Apostolus , tanquam Iudicis nuncius monet: Ecce iudex ante januam assidiaq- stitis Vicinissimus est;prq foribus ad- stat, nee esse vicinior potest, nisi cum
fores ipsas aperuerit. Ita Iobus, David, Salomon, ita Prophetarum chorus , ita Matthaeus, Marcus, Lucas, Ioannes, Paulus, IacobuS,
219쪽
LIRER II. CAP. II. 2Iycobus , ceteriq ue Apostoli, sie & alii viri sanctissimi sine ambagibus dudiis
eium denuntiant. Nuntiorum abunde satis 3 Sed nunquid etiam hic satis patronorum g. r. Num opes, quarum ubique summa est auctoritas & potestas, hic reum tueri ac protegere non potin
ranti Revera non poterunt Hic nuntii quidem plurimi , patroni autem nulli admittuntur. Vnusquisqueenim onus suum portabit a. si illusor qfueris , solus portabis malum b. Sis Croeso licet opulentior,solus judica- b Provveris : sit tibi copiosius quam Salo- et moni famulitium , solus damnab ris, si Iudicem iratum habueris. Nihil hic divitiae , nihil vel aurei
montes patrocinari queunt, nisi divitias disperseris , & montes aureos in egenorum usus liquefeceris , nihil egisti. Hic opes prodesse
non possunt, nisi aut generose contemptae, aut patienter perditae. Considera mihi triticeum granum , nihil eo ad alimoniam praestantius, sed moli debet , aut iterum mori, pinsendum est , aut denuo in te iam abjiciendum.ψSic dc opes hunc Iudicem non molliunt nisi abjectae aut commolitae in mendicorum sportulas. Iobus disertissi- me : Dives, inquit, cum dormierit , nihil secum auferet : aperioto s oculos
220쪽
cis TRIBUNAL CHRISTI.oculos suos , & nihil inveniet. Apprehendet eum quasi aqua inopia,
nocte opprimet eum tempestas. sTollet eum ventus urens de auferet,& velut tur bo rapiet eum de loco
V dZ Turbo vehemens & praeceps qua- lseqq. cunque permeat, late omnia conturbat, arbores ab radicibus conveli lit, ingentia saxa circum astu rotat, l& ejaculatur procul , navigantium luela disjicit & disrumpit, navigia lipsa contorquet , & nonnunquam lin altum abripit. Ita divites Iudicia- lrii turbinis incursus adTribunal abripiet divitiis omnibus spoliatos, Quod etiam regius vates expresse cecinit et Dormierunt somnum inu,& nihil invenerunt omnes viri divi-bPol. tiarum in manibus suis a. Ii v si A fallacissimis divitiis nihil patrocinii sperandu esse, accurate obser vans Chrysostomus: Si unquam antea, inquit, nunc maxime licet dicere, Vanitas vanitatum, omnia vanitas. Vbi nunc inclytus ille consulatus splendor Vbi illustres illae faces Vbi applausus illi ac choreae epulae- lque & festi conventus ubi coronae& aulaea ubi strepitus urbis, & illae circensium spectatorum faustae acclamationes itque adulationes 3 omnia illa perierunt: procella vehe- lmens folia deiecit, arborem spoliatam reddidit, jam radicitus vacillantem: