장음표시 사용
151쪽
aliorumque animalculorum, quae illam ipsam carnem et viscera corrodunt et devorant, ex qua Paulo ante prognata suerunt. Horrendum est videre, qua rabie vermium aliqui ex perforatis Oculis emergant: hi per corrosum os ita fauces d-nuo irrepant: isti pectus, ventrem, latera certatim depascantur, in insatiabili ingluvie , non secus agsi formicarum acervus seret, inde turmatim eme gant, ac denuo se immergant; nec prius desistant, dotaec consumptis carnibus merum hominis se leton relinquant, et ipsum paulo post in foedos ciueres redigelidum. Vel sola hujus rei recordatione commoveri atque animo horrere solemus. II. Iam vero huc adesto, o animal ac propius baue scenam perlustra. Intuere modo hunc lacum
miseriae et lutum fecis et) contemplare putrida haec eadaveris frustar hic iam nosce temsum: ex his modo sordibus ac cineribus, qui sis, disce. Mi hoc foetidae putredinis coagulum corpus tuum erat, illud scilicet amoris proprii idolum, quod tam studiose fovisti, tam tenere amasti. Ubi nunε foedissima illa animalcula nidulantur, ibi nares tuae, ibi aures, ibi cerebrum erat tot malarum cogitationum ac desideriorum ossicina. Arida illa et tetra situ atque pallore ossa, digiti tui ac delicatae manus erant tot scelerum ministrae.
Nempe huc tacidem recidit tota, quanta est, illa tui corporis moles: huc recidit omnis illa ossium compages et artuum structura. In his ergo nune cineribus, qui sis, lege. Nimirum pulvis es et putredo, sepulchrum dealbatum, smetum nive obsitum; putredinis Pater, mater et soror vermium
us a), haec gentilitia tibi nobilitas est. Eni quam
152쪽
corporis miseriam et ad proprium nihilum penitus introspiciendum lIII. Non minori essicacia tutimam sui notitiam acquirendi pollet contemplatio terribilis illius , quod nos post obitum manet, judicii; uti patebit ex meditatione bui us diei secunda, ubi malitia et nihilum antimae distincte ac pellucide oculis subjicietur. Hoc ipso enim quod humanae mentis improbitas perversitasque nullibi tam liquido dotogetur nudabiturque, quam illa iudicii die, qua
de omnibus anteactae vitae iactis ratio erit, quam accuratissime, reddenda, sequitur nunc quoquo hujus quodammodo scenae, quae olim suo tempore sutura est, Spectationem considerationemquavi magna pollere ad cognitionem sui ipsius comparandam. Ex hac enim de judicio exercitatione
manifeste patet summam esse I. animae perversitatem, a. ejus ad omne malum pronitatem, 3. ejus impotentiam ad quodvis bonum. i. Ad animae Per Mersitatem quod attinet, deberet equidem ea esse imago SS. Trinitatis, templum Divinitatis, speculum sanctitatis, ex quo Omni genae virtutes quasi repercusso lumine videri deberent. At Vero, quod dolendum, in memoria turpium rerumque vanissimarum species atque imagines insident quasi proprio in loco, quam Praeterea passiones et daemones pro lubitu turbant. Ita intellectu coecitas et tenebrae. multa sive judicia sive dictamina salsa, non parum crassae, Plu rimum quaesitae ignorationis invenitur. in τοluntate malignitas ipsa supremum quasi dominatum exercet, ut quae pravis motionibus miseram servitutem servit, et sub jugum missa, non quod
cupit bonum, sed quod fugit malum hoc agit. 2. Praeterea in anima praevalet incredibilis quaedam ad omne malum P Ostensio, quan
153쪽
eam in barathrum vitiorum totam quantam inclectit; ita ut, nisi benevola Dei manu teneretur, in omnia scelera quopte impetu quovis momento Praeceps ferretur. Fingamus manum ex altissima
turri protendi, quae hominem brachiis pedibusque ligatum supra horrendam pice ac sulsare succensam abyssum solis crinibus suspensum teneat; et en nostrae voluntatis summam tu vitia prouitatem aliquo pacto adumbratam l3. Verum non solum datur in anima hujusmodi incredibilis ad omne malum Propensio , Sed insuper plena et absoluta ad omne bonum i O-tentia. Nam ea siue gratia Praeveniente et Supertiaturali, ut dicitur, Dei concursu nullum opussu Pernum, imo nec naturale sine auxilio Dei naturali se sola exercere potest, ita ut anima nihil
sit i. ita essendo, cum Omne Suum esse a Creatore suo unice habeat, et quidem ita habeat, ut si orbis Moderator vel momento continuata, ut a junt, actione creativa eamdem conservare desineret, illico ea in suum denuo nihilum proprio impeta recideret. 2. Nihil ita Ῥerando; cum Sine CODCursu Physico Dei nec pedem movere, nec digitum possit attollere. 3. Nihil in merendo; nam ad re- ipsa ponendum actum gloriae coelestis merit rium, Opus est gratia excitante supernaturali nota
quatieutique sed essicaci, id est, tali quam Deus
ab aeterno praeviderit conjungendam esse cum Conseuau. Iam autem haec nulli mortalium, nec ipsi etiam justo debetur; imo eam nec mereri deuoudigno quis potest, quia nec de merito congruo, habente insallibiuter effectum prout Theo
154쪽
Iude patet, quam Potens et Salutare in sui nolitiam veniendi subsidium sint geminae hae duinoris ac judicio meditationes; et Propterea quam apte huic loco iuserantur, utpote ex quibus et corporis miseria et animas malitia, atque adeo utrius. que nihilum, omnibus Plane apparent.
I. Praeterea ambae hae commentationes ut ait Directorium) multum habsut momenti, ut a oceturonimus ab inordinato amore rerum humanarum visibilium i , qui alter est fructus omni hi aestudio curaque eruendus. Hujus essectus experi-inentum cepimus in Prima meditatione hodierna, cujus ope a triplici appetitu divitiarum, honorum et deliciarum longissime, ut spero, animum nO-ateum abstrahi avocariquo experti sumus. Et certe quid essicacius a suPerbia ac Philautia, et quae harum filia est, oPum ac commoditatum appetentia aVellere nos Possit, non Video. Age eoim, o tui ipsius immodicus a timator, si ea quam paulo ante descripsi tui corporis post mortem conditio est, quid ergo suPerbis Pulvis et cinis α 'si putredo es atque esca Vermium, quid ergo toelopae cor tuum8.... quid tumet contra Deum viri
tres tuus 3 8 Pulvis cum sis et nihil, quid ergo indignaris contemni et nibit fieriῖ Lutum cum sis ex meris desectibus et vitiis constans, cur ego laudari cupisy cur vilipendi et calcari renuist Quid
adeo te aestimas, et supra alios extollisῖCum omnis fama oost mortem ita auras evanescat, ut quid bonores vanus a isy Ad haec cum in anima identidem Porstrepat
155쪽
aeditiosa quaedam appetitionum rebellio, qua illa
factioso schismate diversas in partes foede scinditur, cum ea inStar energumenae modo tristitia itilerram elidatur, modo tumore in auras extollatur, nunc frendeat ira, nunc ardeat luxuria , modo torpeat pigritia, nunc flagret invidia, et instar pilae a suis cupiditatibus sus deque ac in omnem Partem iactetur; haec, inquam, cum ita se habeatit prout ea se habere in illo tribunali sole clarius cernes tu ipse conclude, an aequum sit, ut eleMetur cor tuum in sverbiam sver fratres tuos sa) Zin ipse fatere, an nou seminae hae de morte et iudicio exercitationes una cum PersPicaci, quae inde hauritur, cognitione proprii nihili valida omnino incitamenta sint, animum ab omni inordinato appetitu honoris avocandi, seque ipsum despiciendi, atque adeo odio habendi. Dixi, odio habendi. Quid enimῖ ergone corpus odisse non possis, vas illud sordidum ex argilla et luto fictum, in quo omnis generis morbi aegrotationesque nascuntur Tu illud corpus non odaris, quod animae proditor est, tentationum et pee-eatorum aedes, concupiscentiae semes, in quo luxuria, intemperantia, cupiditas atque Omilia vitiorum portenta aluntur, viresque adver3us Omne genus virtutum acquiruntZ
Cur item pari odio prosequi non poteris animam tuam, quae Perduellionis rea toties hostili odio in Deum exarsitῖ quae toties immemor naturae conditionisque suae, a sensuum Voluptatibus non modo non abstinuit, sed ultro in eas omni impetu ferri passa est, et miseram adeo Carni servitutem servivi ty Apage tam molles Sens ix. Potius pie sancteque in iras exardesee, et inUmOT divini illius eriti: qui delicate nutrit ser Mum auum,
156쪽
ostea sentiet eum contumacem i , item; sub te mrit amet itus ejus, et tu dominaberis illius a); horum, inquam, memor cum Paulo castiga corpus tuum, et in servitutem redige 3 ; cum Petro mili αα ersus animam tuam ), ac Post concuPiscentias tuas non eas 5). Μentem tuam ab illis erepundiis et inanibus reculis avoca, quas tibi mors quovis momento eripere invito potest , et quas tantopere te amasse, ac appetiisse in illo tribunali te ipsum vehementer poenitebit. Singularia propone, ac simul adverte ad miram Virtutem , qua mors et iudicium pollent, auimum a bonis terrestribus avellendi.
II. Verum non solum abstrahitur anima ab amore omnis rei terrenae, sed etiam in his meditam finibus eo rojit timorem sanctum Domini, ut Pariat spiritim salutis 6 magisque radicetur, ac fundestiar in odio et detestations ρeccati 7 ; quitertius est fructus ex duplici hac eonsideratione coli gendus. Et profecto qui serio perpendit, se eo ipso, quo peccat, momento Vita privari, et Iustitiae throno sisti posse, ad reddendam ibi de hoc ipso scelere rationem, et quidem reddendam Iudici sapientissimo, inexorabili et rigidissimo, qui Potest simul et animam et cor Pus Perdere in gehennam
haec, inquam, qui cogitat, non potest non etiam ipse cum Iosepho exclamare : quomodo Possum hoc malum facere, et Peccare in Deum meum 9 8 Potius eliges mille neces subire, ac immanibus tormentis excruciari, quam delinquere in animam
157쪽
suam i) ac divinam Μajestatem graviori delicto
lacessere secundum illud Ecclesiastae effatum: memoriare noMissima tua, et in aeternum non μα-
Et hi sunt tres illi fructus, qui ex contemplatione mortis ac iudicii sunt decerpendi, et qui primae hebdomadi omnino proprii sunt, nemp.
. oxecratis mcc M a. cognitio sui. 3. extimatio radicis malorum, avellendo scilicet animum a --bus terrenis, praesertim ab appetentia honorum ac illecebrarum, quae vitiorum princeps sens et origo es . Hac enim ratione e medio tollentur praecipua impedimenta, quae nos ab illa toties commendata coelesti indisserentia, et, quod inde sequitur, ab ultimo fine nostro amovent, abStrahuntque.
Sicque obtinebitur scopus primae hebdomadis , qui est purgatio animae, hujusque reditus a vita iniquitatis et perditionis 3 in miam salutis et persectionis ), quem plurimum promovet meditatio parabolae de ullo prodigo, quam tradi cupit Di rectorium his verbis: ρosset nempe vacanS exercitiis) in mente versare parabolam filii prodigi, iamlicando eam ad se ψsum s .
Per hanc enim anima, considerans cum eodem illo juvene Praesentis status miseriam, venit in cognitionem sui: ego hic fa- pereo. Ab hac cum illo progreditur ad execrationem peccati: Pater, PeccaMi. De mum cum eodem tollit obstacula, abrumpit viticula, et extimando radicem malorum avellit animum ab inordinato amore illarum rerum , qua. hactenus morum correctionem morabantur. S
158쪽
Ex quibus constat, ultimam hanc primae be- omadis commentationem esse epilogum quemdam antecedentium exercitiorum, quasique admotam omnium ultimam machinam, qua animus impellitur, ut sublatis impedimentis tandem statuat redire ad ultimum finem suum, a quo Perpeccatum deviaverat: utque indisserenti aci omnia aequilibrio creatori suo deinceps servire decernat quo ille voluerit modo. O vere admirabilem rerum ordinem et nexum, quo prima mediis, media ultimis mira arte ita connectuntur, ut unum alteri subsidio sit ad certius obtinendum qui intenditur fructu
Punctum L. Omnes nos manifestari oportet ante tribunal
Christi i . omnes ergo etiam te, unusquisque enim onus suum Portabis a . Ibi sapientissimus, inexorabilis, rigidissimus, tuisque peccatis a te graviter irritatus Iudex judicio contendet ieeum 3 et quidem tecum solo, destituto omni patrono , comite, advocato. Hie arguet te, et statuet contra faciem tuam ) omnia, quae toto vitae curriculo quinque sensibus, et tribus animae iacultatibus cogitatu, verbo et opere deliquisti. Nam cuncta , quae sunt, adducet Deus in judicium 5) Ita est, Crencta Pro omni errato, si e bonum illud sit si
159쪽
rint homines, rationem reddent de eo in die jud ea a). Uno verbo, omnia strictissimo examini subjiciuntur, omnia, et quidem i. omnia mala commissa contra praecepta Decalogi et Ecclesige, Per septem peccata capitalia et votorum violationes: contra Deum , proximum et te ipsum; etiam occulta, de quibus nec suspicionem habuisti: etiam aliena, de quibus te nuta- quam in sacro tribunali accusasti: etiam oblivioni
jam tradita, de quibus nihil anxius vixisti. Quod Egechiel midit secundum visionem in ca um, id
ipsum et tu in tua conscientia cernes nemPe abominationes magnas 3 , idest, noxas specie diversissimas, multitudine innumeras, gravitate enormes, foeditate horrendas, quae tranquam onus WaMe gravabunt ιver te 4 . a. Praeterea etiam discuti eutur bona omissa. O quanto terrore pereelleris, dum aures tuas illud verbum quasi tonitrus feriet: numera , Poride G , distae. qumera gratias tibi per vitae cursum concessas .... heui quum ingens illarum est cumulus. Pondera Sanctuarii bilance earundem pretium .... alii inaestimabile est ac infinitum. Divide jam illorum usum ab earundem abusu .... Probi qua Ἀ-
tum hic illum excedit. O quot obligationes tui
status ac muneris neglectae, quot media salutis abjecta, quot occasiones boni exercendi contemptael 3. O miseri quae tunc tibi mens erit, dum di vinus Iudex terribili voce tibi inclamabit: redde rationem de te ora ad agendam poenitentiam , augendam gratiam , promerendam gloriam tibi tam liberaliter concesso, et a te tam prodige perdito aut nihil, aut aliud, aut male agendo.
160쪽
Redde rationem de concreditis tibi talentis, quae vel sudario involuta pigro nullo usa de disti, vel impio abusu profanasti. Redde rationem de tot consessionibus, communionibus, meditationinibus, animi collectionibus et exercitiis, quae velo sisti vel obiter tantum ac sine fructu obivisti. Redde rationem de tot peccatis, quae impedire , de tot animabus, quas salvare, de tot religio ais in pietatis exercitiis, quae ivducere vel propagare potuisses. O Dominet Ῥerit confusio faciem meam i); quia r Fletia ost malis anima mea sa, 4. Denique ipsa etiam bona male Peracta in illo tribuuali rigide examinabuntur. Nam scrutabitur Deus etiam Ierusalem in lucernis 3): ipsas
quoque justitias judicabit ). Id autem cum siet,
quasi Pannus monstruatae uniMersae justitiae nostrae πρarebunt 5). Iustitia nostra ad examendisinae justitiati deducta, injustista eris, et sordelitin districtione Iudicis, quias in asstimatione fulgebat Uerantis 6 . Tunc ipsae etiam actiones honae in malas degenerasse deprehendentur Vel ob modum, quos uiit peractae , Vel ob motisum, ex quo sunt positae, vel ob finem, ob quem sunt patratae. Et hinc, qui modo cum illo Laodiciae Episcopo putat, quod di s sis et loc letatus, tunc admiratione obstupefactus videbit, quia esι miser, et miserabilis, οι Pauster, et caecu , et nudus 7 . Hic ergo iam nosco te ψsum . . . . o quam aptum meditatio judicii adiumentum est detegendae perversi latis animael o quam solidum haec sui cognitiose infra nihilum abjiciendi, tot peccata execrandi, aeque odio habendi incitamentum esti