Exercitia S.P. Ignatii de Loyola

발행: 1835년

분량: 460페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

Haec autem media sunt magna ita actionibus quotidianis accuratio, servens quotidie oratio, assidua mentis collectio, Sacramentorum frequentia, utriusque examinis generalis et Particularis constans usus, solera virtutum exercitatio, praesertim

demissionis, mortificationis, Paupertatis, atque indisserentiae ad quodvis munus et locum: item motionis animi dominatricis extirpatio, omnisque nordinati assectus exstinctio, et quae his similia

sunt.

Deliberandum idcirco erit, quibus industriis opera quotidiana magis perfici possint, et a consuetis desectibus expurgari. An sanctior aliqua utiliorque methodus orandi , confitendi , ad sacram naxin accedendi aut celebrandi sit adhibenda.

Au Volo temporario se obstringere expediat ad somnum ultra necessitatem numquam Protrahendum:

ad quotidie saltem aliquo temporis spatio medi. tandum : ad brevem animi eollectionem quovis mense instituendam: ad quotidianum lectionis spiritualis. et examinis etiam particularis exercitium, et quae hia assinia sunt. Praeterea expendi poterit , I. quid circa pau-Pertatem reformandum sit: an depositae apud Su-Periorem pecuniae, superstuus cubiculi ornatus , Potus Puregrini usus, haec vel illa utensilia et commoda circa lectum, vestitum et victum sint abdicanda: an aliquid a discipulis vel poenitentibus sit acceptandum: a. Qua via altior humilitatis gradus sit conscendendus: quaenam humiliationes ultro quaerendae: qui honores sugiendi. An heroi - o silentio premere velimus injurias ab inferiori-hua illatas, detractiones, dicteria et calumnias ab aequalibus impactas, vexationes et poenas inno centibus nobis a Superioribus instietas: vel num

aliquando innocentia. hit defendenda, laesus honor

252쪽

honeste tuendus, et secundum Sapientis consilium respondere oporteat stulto juxta stultitiam suam , cum laude quidem arguti ingenii, sed tamen cum jactura majoris meriti. 3. Quaenam mortificationis opera deinceps stabili lege sint obeunda: qua ratione satisfacere velimus illi regulae, quae jubet, ut omnes in omni-hus continuam sui ipsius mortificationem quaerant. An extra tempora prandii vel eoenae quippiam cibi aut potus sit admittendum. An merendae et convivia sint frequentanda. Quid in quotidiana corporis resectione circa alimentorum quantitatem et qualitatem sit statuendum. 4. Au conveniat, se Superioribus indifferentem offerre ad omnia omnino loca et munia, etiam illa, quae speciem poenitentiae reserunt, a quibus mens Plurimum abhorret, et quae alii tanquam valet dini aut propriae existimationi contraria amplius

xesugiunt. Vel num propositum aut omnino votum ait concipiendum nihil unquam adversus Superiorum seu ordinationem seu dispositionem reponendi nullum unquam ossicium secundarium recusandi.

5. Qua ratione inordinatus ille ad consanguineos vel aliam rem creatam arietus, humanus illexespectus, illa animi dominatrix motio sit olimi

Tertium electionis punctum complectitur res alias Particulares varias si) , v. g. an hoc vel illud mucius sit suscipiendum, vel abdicandum. An huic digrritati, praebendae aut societati sit renunciandum. QMd in hoc vel illo negotio sit consulendum vel agetidum. An petendae sint missione i

Dirent. c. 25. n. s. Iter S. P. in lib. exercit. in Praelu Gio ad electionem faciendam, bi haec verba expressu addit

253쪽

LECTIO α 53 Indi eae vel Europaeae, aut ossicium operarii vel classium inferiorum professoris. Quid in obeundo munere injuncto emendandum sit ac perficiendum. Qua via salus animarum majori aelo promoveri a nobis possit aut debeat. Quomodo familiam gubernare, quibus eam morbis et exemplis instruere, quantum M Possessis facultatibus in usus Proprios ex- Pen rae, quantum Par Peribus erogare, vel Piis Ῥeribus impendere liceat, et deceat i). Dicam paucis: solida emendatis ut loquitur S. Ignatius suu reformatio circa mitiae statum cuisis facien- a) est praeuipuum electionis instituendae argumentum.

Quae tamen omnia non ita sunt intelligenda, ac si cuncta haec puncta debeant, et nulla alia ossint in deliberationem venire; sed ista exempli solum gratia in medium sunt allata, ut instar paradigmatis serviant illis, qui sorte circa electionisinateriam dubii haerent. Primarium enim ejus argumentum ut supra memini ) semper est solida

emendatio, Seu reformatio totius vitae status sive morum posthac executioui mandanda per media emeaeiora in his exercitiis determinanda. Ceterum qualecunque demum Punctum pro materia electionis assumatur, semper curandum erit, ut oculo Puro ac si lici Uectemias, quorsum fuerimus creati; nimirum ad laudem Dei, et salutem nostram; adeoque in nihil assectemus, nec quaeramus, nisi quod honorem Dei et salutem nostram Praestet. Idcirco nihil moMere nos debet, ad mediis quibuscumque utendum, aut sversedendum, nisi habita in primis tam diMinas Mudis, quam nostrae saliatus certa ratione 3). Idque non solum obser-

In lib. exercit. Paulo ante finem hebd. a. α in lib. exercit. ad fin. hebd. a. 3 in liti exercit in praelud ad eiectionem. it m ad finem Io d. a.

254쪽

α 54 DIES V.

Mandum est in electione miliae status , sed etiam in omnibus aliis: Omnia metienda sunt ex solius Dei honore, nullo habito respectu ad ProPrias commoditates maxime te Orales; curandumque ut intentis senaper in Deum revia sit, nec inflectatur ad

aliquid terrenum si . IV. Si quaeras , quando laudatum electionis

exercitium institui debeat, respondeo, tempore

tranquillitatis et . Porro tranquillitas S. Ignatii

verba sunt) tunc adesse cognoscetur, quotisScum-VDe anima non agitur ταν iis viritibus 3 . Ut ista rite intelligantur , sciendum est, animam Posse agitari 1. a solo spiritu bono per varias consolationes: a. a solo Spiritu malo per desolatioves: 3. ab utroque spiritu simul, contrariis tamen motio

His praemissis notandum est, tempore electionis animam non debere agitari tertio modo nempe ab utroque simul spiritu , malo scilicet ac honocontrariis impulsibus: tunc enim in anima servet tempestas quaedam et pugna , quao adversatur tranquillitati ad electionem requisitae. Sed nequo Secundo modo, nempe a solo spiritu malo impelli debet electurus , ut constat ex regula quinta dediscernendis spiritibus ; ubi dicitur, tempore desolationis nihil deliberandum , multoque minus aliquid concludendum. At vero primus modus, quando quis a solo spiritu hono Per varias consolatioties movetur adeo non impedit, ut potius iuvet electionem quovis tempore; ibi enim non estogitatio et conflictus variorum spirituum, sed est SuaVis motio unius solum spiritus, qui tranquillitatem assert. Alia a superius jam allatis distincta OPir tuum discernendorum signa et media cras eX

255쪽

plicabuntur. Hodie haec pavea de animi ad electionem comparatione, ejusque modo et putictis φxplanasse sussiciat. Id unum inculcandum restat, hoc electionis exercitium , si res gravioris momenti desuerint,

etiam in aliis levioris notae negotiis adhibendum esse. Quin imo illud ita familiare nobis esse deberet, ut in obviis quibuscumque rebus, etiam extra exercitia, illud ad manus habeamus, quo Dei voluntatem investigemus. Quod si quis improvidonec sine obliquis assectionissius aliquando aliquid

elegisset, tunc si electis sit immutabilis, seu talis , quam retractare non liceat, reliquum est, ut electionis damnum Probitate vitae et osterum solertias videat compensare: resilire autem nulla pacto decet. Si autem ejusmodi inconsulta electis circa res mutabiles mersetur, eam evellit corrigere, ut

fructias uberior et Deo gratior Produci possit i

Punctum L Hujus 'sterii sublimi L Vita Christi occulta mysterium continet, quod humilibus summo solatio, superbis vero summae confusioni est. Hoc mysterio gravis quaedam tentatio convellitur, qua magni etiam viri non raro inseatari consueverunt, vitiosa scilicet in mundo eminendi appetentia, et se suasque dotes ostentandi pruritus. Ergo age, quicumque hoc morbo laboras, atque

i) in lib. exereit. in introduc. ad eligendarum' i Erum uo tiaui puncta a. et b.

256쪽

in rem prorsus miram, quae bic spectanda objicitur, oculos mentis diligenter intende. En Homo- Deus, infinita sapientia et infusa rerum omnium

notitia praeditus: omnium linguarum peritia, dono eloquentiae insigni, morum suavitate ineffabili, animas lucrandi dexteritate incomparabili, modo conversat i divino instructissimus; imo Rex gloriae, coeli terraeque Dominus, cunctis naturae et gratiae dotibus cumulatissime ornatus, qui in hunc mundum Venerat, ut vitia profligaret, errores depelleret, mores corrigeret, totumque orbem redderet sanctiorem. Hic quis non obstu

poseaty) in vili urbecula, in sabrili ossicina, terraeque anguis artem mechanicam exercendo ,

pauperem vitam tolerat; illae universi creatriees manus: illi omnipotentes digiti, quibus orbis te rarum sustentatur: illa carne amicta Divini Patris Sapientia, desideratus ille a tot saeculis Μessias , humanique generis Redemptor ac Reparator, is seopis mundat domum, secat ligna, colligit segmenta, lavat scutellas et aliis id genus abjectis ossiciis fungitur: atque, ut Paucis omnia complectar, vitam ducit humilem, et in oculis hominum inutilem ac otiosam; latet mundo incognitus, ahiis etiam, quibus erat cognitus, tamquam Pauperis fabri filius, despectus et Contemptus. Et hoc agit ille, qui eodem hoc tempore potuisset in templo Solymaeo concionari, in Athenaeis disciplinas omnis generis tradere, in Principum aulis regendi formam praescribere: qui potui

set regiones, vicos et urbes Peragrando aegrotos sanare, sanos instruere, PeCcatores ad Brigem reducere, et cunctos miraculis vitaeque suae exemplis ad meliora perducere. Hic in orbis angulo vilique tugurio, inter lignorum segmenta et sabrilia instrumenta incognitus, inglorius et abjectus latet ,

257쪽

ibique latet triginta omnino annos, nimirum toto vitae tempore, si pauculos detrahas annos. Ostupendum demissionis prodigium lΗue adsint mendaces filii hominum in stateris si) seu judiciis suis, et tria haec attente considerent, i. quis ille sit, qui ita latet, a. ubi, et 3. quamdiu ita delitescat: et hinc nimium illum in mundo eminendi, suaque talenta ostentandi appetitum moderari discant. Ο Domine Iesu, mero tu es Deus absconditus a), ροnens tenebras latibulum tuum 3); da, ut etiam mihi sint hae tenebrae tuae sicut meridies ), ubi mideam manuatum ο), quae honoratioribus muniis inest.

Punctum II. Latens in eo veritas. Christus etiam sic latendo, nihil in speciem agendo, Sua talenta Sepeliendo, et in omnium oblivione neglectus vivendo, tamen vixit persectissime: egit omnia, imo summa: suis talentis usus est utilissime. Haec

illius vita, quae in oculis mundi erat otiosa, inutilis, abiecta; in oculis divini Patris erat laboriosissima, utilissima ac summe gloriosa; quia nempe vixit, ut Pater voluit: fecit, quae Pater voluit: suit, ubi Pater voluit; ita quidem, ut si Christus toto illo tempore aliud egisset, aliter vixisset, alibi fuisset, divini Patris voluntatem non

implevisset. Si ita est, ergo persectio nostra non consistit in eo, ut magna opinione hominum) opereremur: ut concionibus urbes, scientiis academias, saetorum fama patriam illustremus; ut collegia, Pro

258쪽

vinciam, Principum consolentias regamus, ut vi imagni dicamur; minime, inquam, in hoc Perfectio nostra consistit; sed in eo, ut Voluntatein Dei faciamus, idest, ut in eo loco, munere et gradu persecte Vivamus, in quo et ubi nos vivere Deo placuerit. Et haec est magna illa summique . momenti veritas, quam in assumpta carne Sapientia triginta annos nos suo exemplo docuit. At oppones, cur Deus has mihi dotes dedit, si iis me uti nolitῖ Respondeo: cur divitius Pater tot in Christum talenta coutulit, si eum his triginta annis uti noluit 3 Verum audi: ideo tibi Deus haec naturae dona concessit, ut haberes, quae ei sacrificares. Non enim perduntur thura, quae Deo cremantur, nec dici debent latere aut negligi ejus talenta , qui etiam nihil magni opinione homicium operando facit, tamen quod Deo placuerit. Si ergo Deus te velit in pueris docendis, in qgradu Coadjutoris formati, in valetudinario, aut in alio vili officio neglectum a superioribus, Contemptum ab aequalibus vitam tuam perpetuo

conterere, Sorte, quaeso, tua contentus Vivas: Procul sint querelae illae: sum inutilis, sum Pondus , ad nihil habilis, nihil praestare possum. Ah l satis

abunde praestat, aeterni Patris voluntatem qui complet. Aurea haec tessera: hoc muli Deus, sit tibi veluti clypeus, quo te adversus omnes Su- Perbiae amoris, ac propriae voluntatis impetus tuearis , omnesque praesertim de ossicio , Ioco , .gradu, sanitate querelas procul repellas. O voces sono tenues, sed sensu gravest hoc muli Deus. O magnum verbum illi, qui Deum, nou se aut mundum amati Et haec est illa veritas, quae extinguit vehemens illud desiderium excellendi in mundo, emi-

259쪽

DE VITA CHRISTι 259

nendi supra alios, honoratioribus muniis aliorum aestimationem ac laudem captandi, quod quidem ingentium turbarum infelix origo est. Hinc enim nisi superiores huic appetentiae velificent, oriuntur murmurationes et querimoniae, quibus dispositionum tempore domus et literae complentur: I iuc oriuntur aemulationes et invidiae, quibus illos appetimus, quos nobis praelatos dolemus :hi Dc a surationes et detractiones, quibus horum ipsorum Amain et existimationem imminuere studemus. Hanc pestem qui ex animo pellit, o quam quiete viviti Eaimvero pace fruitur alteri illi coelesti non longe dissimili. Quare sicut scopus

matutinae meditationis erat indisserentia ad quemvis locum, ita praesentis fructus est aequilibritas ad omne ossicium, utut vile et abjectum, et ad omnem gradum ac valetudinem. Quici etiam curare oportet, ut animi affectu potius ad humilia , aspera, sensibus et amori proprio ingrata, quam

ad opposita propendeamus; animati exemplo Christi, qui pro Osuo sibi gaudio sustinuit crucem , confusione contempta i). ectuso Iesu humillime, licet sueris lux mundi, et

lueerna ardens in domo Dei, tamen tanto tem

pore latuisti sub modio, et ego, qui non nisi va-Por sum ad modicum Parens a , nihilum et peccatum, ego in orbe lucere, magnifieri et honor lioribus muniis sungi exoptem y Absit a me hujusmodi vanitas. In conspectu totius curiae eoelestis detestor et execror illum inanem pruritum eminendi supra alios, sublimibus ossiciis superbiendi, acceptaque a coelo talenta vane iactandi. Posthac vilia munia sectabor, unice ambiam de

260쪽

DIES V. MED. II.

litescere et cunctis ignotus vivere ; Voluntas tua una erit regula et norma votorum meorum.

Testes inMOco coelum et terram si). 3. quia malo esse Vermiculus ex voluntate Dei, quam sine illa sublimis Seraphinus. Μalo cum voluiitate Dei obscuram et hominum opinione i Dertem agere vitam, quam vine illa vel totum terrarum orbem ad fidem convertere. 3, Μalo ex voluntate

Dei in vili angulo latere, quam sine illa sui gentem in coelo videri. Dummodo divino satis clam beneplacito, sat magnus, dives et felix sum. Repetantur hic affectus meditationi matutin Dae subjuncti, quaeque ibi dicuntur de loco, , hic ossicio applicentur n.

CONSIDERATIO

Μortificatio est veluti forma non cuiuscumque solum imitationis Christi generatim loquendo, sed

et illius, quam huc usque commendavimus , indisserentiae ad omnem locum et munus, praeSertim vero fructus per ultimam hodie meditationem eruendi. Etenim sine hae virtute nec Christi sectatores , nec ad quidvis indisserentes erimus ;multo minus qui vespertinae exercitationis scopus est vitiosam assectionem illam ad consanguineos vel ad nosmetipsos aut ad aliam rem Creatam e medio tollemus. Hinc patet, quantae non solum utilitatis , sed etiam necessitatis hic materiae hujus tractatio instituatur; cum haec omnia arctissimo inter se nexu copulentur. Hanc ergo Virtutem uit magis aestimemus, magis etiam

SEARCH

MENU NAVIGATION