Exercitia S.P. Ignatii de Loyola

발행: 1835년

분량: 460페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

das, niti velis. An etiam tu cum Apostolo dicere queas: quotidie morior i .

II. Porro modus in ejus exercitio servandus debet esse I. constaris, 2. Prudens. Constantiam

obtinebis sequentibus mediis. i. A facilioribus incipias, et paulatim ad magis ardua progrediaris. a. Pie te ipsum decipias, et hanc vel illam cor Poris castigationem in praesens solum ad unum vel alterum diem aut etiam horam continuare,

decernas, mentem a secuturo tempore abstrahendo. . Allata in praecedenti consideratione incitamenta , uti et inconstantiae damna crebro considera; alioquin non solum omnis jam tolera- . tus hac in re labor fructu privabitur, sed qui etiam ita arduo hujus virtutis exercitio suscipi iuposterum debet, desecta habitus et divinae un-etionis duplo major dissiciliorque evadet. Verum

nou solum constans, sed a. Praeterea etiam ρrudens esse debet sese castigandi modus. Talis autem ut sit, sequentes regulae erunt observandae. I. Regula. Ex mente

S. Thomae aliorumque Patrum, praesertim Hieronymi illae mortificationes corporis sunt vitiosae, quae Vel suapte natura, vel ex peculiari habitudine eas usurpantis vim habent mortis intra breve tempus illi accerseudae: aut periculoso vel gravi morbo hominem prosternendi: aut illius vires et valetudinem plus quam mediocriter Iabesactaudi. Dico, plus quam mediocriter; nam si subitum et grave corporis detrimentum absit, nec aliud quidquam incommodi castigatio illa asserat, nisi quod vires paulatim aliquantum atterit, brevioremque

aliquot annis vitam reddit, nihil est, quamobrem

272쪽

lentum hoc vixque sensibile vitae dispendium rigor nimius atque imprudens videri debeat; uti P. Alphonsus Rod riguen auctoritate, exemplis et ratione efficaciter probat in exercitio perfectionis

pari. 3. tract. 5. c. I P.

Secunda Regula. IlIae quoque amictationes vitiosae sunt, quae reliquarum virtutum exercitio notabile impedimentum asserunt, nosque notabiliterminus habiles reddunt obeundis sunctionibus illis, quae vel propriae nostri status sunt, vel magis utiles illa ipsa peculiari castigatione corporis, qua earumdem sunstionum exercitium impediretur. Dixi: notabile impedimentum. Nam si dissi-eiliorem tantum et minus commodam homini operationem reddat, nulla talis obstaculi habenda erit ratio. Quare sedulo dispiciendum , an ejus modi difficultas ipso usu et consuetudine milescat; dimulque cavendum erit, ne sanitatis laedendae, aut muneris melius exequendi obtentu amor Proprius nobis illudat. Mirata Regula. Rigor operum poenitentiae respondere debet viribus corporis, numero et gravitali peccatorum, nec non divino impulsui, quo

quis ad ea exercenda moveri se sentit. Curandum tamen semper erit, ut doloris sensus in carne tantum resideat, nec penetret ossa cum infirmitatis periculo. Hinc ordinarie abstinendum ab iis erit, quae cruore in Prolieiunt. Cumque vel per desectum, vel per excessum hac in re facile peccetur, adhibendum erit consilium conscientiae arbitri. Ceterum debet homo habere corρω suum Ficut aegrotiam, cui etiam multum ωolenti inutilio Me rimanda, utilia etiam nolenti injungendo i)uu ere Proinde, an et quomodo assignata priuβ

273쪽

media, h asque regulas in usum deduxeris. In Super statue, quoties quamque acriter lumbos cilicio, tergus flagello, carnem duriori lecto macerare constituas. Determina quantitatem, et qualitatem ciborum et potus quibus deinde utaris.

Decerne, quantum somno detrahere velis. In exequendis autem conceptis a te secundum prudentiae regulas propositis constans esto, memor

illius coelestis moniti: non fatigemini animis vestris deficientes 6 , ne Perdatis quae osterati estis, sed ut mercedem Plenam acomissis a .

III. Ceterum circa haec omnia notandiam I., mortificationem externam esse adhibendam solum ut medium perveniendi ad internam, et solummodo tamquam subsidium acquirendi persectionem ac sanctitatem veram, quae in interiori appetituum coercitione consistit. Notandum a. Corporis asperitates, nisi eo, quo dictum est, tendant, et nisi sint cum spiritus mortificatione coniunctae, neque magnum habere

meritum, neque magnam utilitatem ; quin imo gravissimis patere illusionibus, quarum Periculosissima est superbia, qua quis Propterea sanctiorem se ac aliis meliorem ac persectiorem reputat; ac si in his omnis sanctitas ac persectio posita seret; cum tamen non nisi via sint et adjumentum, quibus ad sanctitatem Pervenimu1. Notandum 3. Assuetas asperitates constanter quidem , non tamen ita pertinaciter esse usurpandas; ut illas nulla ratione adacti relinquamus vel intermittamus, nec tunc etiam cum charitas,

obedientia, urbanitas agendi rationem mutari iubenti

274쪽

α Dira V. Examina itaque: an haec de externa mortificatione sensa animo alueris: vel an non etiam tu uno vel altero ex iudicatis erroribus fueris imbutus. Porro relatos tres mortificationis externae gradus qui constanter et Prudenter conscenderit,

is cum Apostolo gloriari poterit: ego stigmatia Iesu in comore meo Porto r), et adi leo ea, quae desunt ρassionum Christi in carne mca a .

DE ASCENSU CHRISTI IN TEMPLUM

Monitumst Scopus huius meditationis est, generoso con natu abrumpere omnem minus ordinatam asse-n ctionem I. erga Parentes et consanguineos: a. u erga se ipsum caruisque commoda: 3. erga aliam n demum quamcumque rem creatam, quae Com-s mendatae hacteuus indisserentiae obstaculo est,n cuique cor tenacius adhaeret. Ut sic omuibus vicin culis soluti, plene ad quidvis indifferentes simus, , paratique ad eligendum id, quod a vobis eligis voluerit Deus, ipsum etiam statum religiosum ;, vel si uni illorum jam adstricti vivimus, ad con-Μ scendendum in eo sublimiorem illum persectio- η nis gradum, ad quem divivo Spiritui vocare nos , Placuerit, sacrificando illam minus ordinatam, assectionem aut creaturam, cui mens adhaereth inagis. Tria ad id nos impellent motiva , i. v exemplum Christi , a. spes praemii, 3. timorini Poenae . n

275쪽

Punctum I. Eaee lum Christi. Certum est, sanctissimos Christi parentes ob summas tum gratiae tum naturae dotes suisse omni amore dignissimos. Certum est, Christum eos tenerrimo ac intensissimo assectu complexum suisse; adeoque etiam certum est, hanc ab iis separationem in se dissicillimam ac durissimam extitisse. Et tamen obedientissimus Servator, vix intellecta divini Patris volutitate, neglectis omnibus, quae domus paterna suppeditabat, commodis: spreto omni illo, quod notorum et assulum consuetudo asserebat, solatio: licet eo-guosceret dolorem, qui ex ejus absentia carissimis Parentibus crearetur, eosdem insalutatos deseruit: in templum, quo vocabatur, se Promptum ad omnia contulit: ibique omnium egens, Patris servitio se totum quantum mancipavit: relicto nobis insigui documento, carissima quaeque, sublato omni impedimento, sacrificanda esse omnium Creatori,

ut primum eum id velle constiterit.

Hic tu quereris et vehementer expostulas ardua

nimis ac longe dissicilia a te peti; dum hujus vel

illius N. rei sacrificium petitur. Verum intende oculos in Christum: compara tuos consanguineos, aut illam, erga quam aduo assiceria, rem creatam eum parentibus Christi: compara tuas lata amandi ratioties cum Iis, quas habuit Christus: conservitiosum tuum assectum, quo te ipsum tuasque commoditatus amplecteris, cum sanctissimo illo amore, ' o Salvator erga se ipsum et debita Ηu-

inanitati suae commoda serebatur. O quanta intexhaec multiplici ex capite discrepantia intercedit lΕt tamen ille haec omnia ad primum divini Pa iris nutum sacrificavit i ci tibi frauc accidat, vi

276쪽

liosam hanc summeque noxiam tibi assectionem aeterno cum merito eidem victimam immolareῖAt oppones: parentum amor stare etiam potest cum divino. Equidem stare potest, sed non stabit saltem in animo ad sublimiora vocato; talis enim in poenam neglectae vocationis incurret periculum lapsus gravioris ac aeternae saliutis. Christus humanae redemptionis opus rinchoaturus Μatri tam sanctae, iam carae valedixit; et tu in sinu matris Prophetam et Apostolum agere cupisy Scias, naturae hoc consilium esse, non gratiae. Ahi inimici hominis domesιita ejus i , hostes eo periculosio-xes, quo Blandiores, quorum consilia suum bonum, non tuum, se, non Deum speetant. Praeterea cum C ristus, ut vocanti aeterno Patri morem gereret, etiam innocentissima patriae domus commoda reliquerit, probrum foret ob anfectum nimiumque erga se suaque commoda amorem a persectiori Christi sequela retrahi et absterreri. Absit a me , o Domine, tam iniqua tecum agundi ratio. En indifferentem me ad omnem ala tum, et in electo iam statu ad omnem Persectionis gradum. Fixum est: inordinatum illum, qui meum eor tecum dividit, affectum hodie exuam: hujus N. rei creatae sacrificium erit sanctioris vitae auspicium. Punetum II. es praemsi in hac etiam vita per hoe sui M-locaustum obtinendi. Ηoe consistit I. in certa quadam animi pace, quae exsu mat onmem --- a), ut quae coelestis illius, qua Beati aruuntur, tranquillitatis praenuntia est. Cum enim talis omnem urbationis fontem amorem scilicet proprium, ejuε'

277쪽

quo vitiosos assectus sustulerit, statim in ejus animo oritur pax summa et tranquillitas vitae.

a. Consistit in intima familiaritate et amica consuetudine cum Deo; cum enim sublatum sit illud obstaculum , nimirum res illa creata, quae eor humanum a suo Creatore procul sejunxerat, et gratiarum sontem praecluserat; divinaa tres Personae ad illud veritentus, ibique mansionem facientes i , se suosque thesauros summa liberali late tali animae communicant, eamque coelesti ac suavissima dulcedine complent.

3. Consistit in singulari quadam providentia, tua benignum Numen ejusmodi mentes speciatimovet, tutatur et regit, atque curat, ut iis omniueoverentur in bonum a . Cum enim eae se totas Creatori eommittant, omnem solicitudinem projicientes in illum; hine etiam Deus, qui numquam se a creatura vinci permittit, singulari pariter providentia earum bono invigilat, faciens vel cum ψω tentatione Proventum 3, Uno verbo: quod olim Dominus Abrahamo Isaa. cum immolaturo, idem etiam tali homini promittit: nempe quia fecisti hanc rem, si non PerPercisti huic sinistrae assectioni tuae, ideo te multiplici benedictione etiam in terris Matum reddam. Et prosecto coelestis quaedam prudentia ,singulare quoddam orationis donum, mira in adversis constantia, stupenda in subitis casibus animi praesentia, multiplex animarum fructus, prompta denique in virtutis exercitio agilitas eharismata sunt, quibus hujusmodi homines donantur. Iam autem compara haec omnia coelestia donaeum illa delaetatione, quam a tuis consanguineis. ab illa re creata, aut ab illis commodis interdum

278쪽

a 8 DIES V. MED. III.

Percipis; et vide, an non amentia sit, ob vilem , tenuem et brevem ejusmodi gustum tot tamque ingentibus summeque pretiosis animae deliciis, dotibus ac ornamentis nuncium remittere. Si enim insania est, malle arcam circumferre lapidibus quam auro pleuam; si stultitia, oblatam nolle gemmam accipere, ne clausum manibus vitrum abjicere cogaris; quid erit, nolle creaturam relinquere prae Creatore, et malle carere Deo, quam lutoῖQuid enim est illa appetitio aut alia res quaevis, cui cor tuum inordinato assectu vehementer adhaeret. nisi lutum et palea flammis dignaῖο Domine i confusio cooperit iaciem meam ,

dum hanc meam stultitiam considero. Res nullius momenti fascinarunt mentem meam, eamque miserae servituti manciparunt. Sed deinceps meliora. Decerno hanc pravam assectionem N. sacrifica/U

tibi in hostiam laudis si . Spes bonorum per hoc

sacrificium meique victoriam jam nunc consequendorum acri mihi stimulo sit. Puncium LII.

Poenae secus incurrendae. Hae sunt x. Iactura magnarum et plurium gratiarum, quae rebellibus ejusmodi animabus subtrahentur : 2. tentatione Sgravissimae, quarum furori eae relinquentur: 3. inveteratus tepor, in quo usque ad mortem com Putrescere si uentur: 4. variae adversitates, quibus exagitari permittetitur, armacite Deo omnem crea

turam ad ultionem crudae illius repulsae, qua illi hujus vel illius N. rei sacrificium deuegatur. Praeterea Deus tali homine, qui divino impulsui

obstinate resistit, suumque cor Deum inter ut

279쪽

mundum partiri cupit, non utitur tamquam instrumento ad operandum aliorum salutem. Ejus

vox clamantis, seu exhortantis nou erit mox con

fringentis cedros ci); quia non est vox virtutis sa), sed solum aes sonans et cymbalum tinniens 3). Ad haec talis sepulcrum erit dealbatum soris praeserens speciem boni Religiosi, intus autem Plenum pravis assectibus, a quibus veluti pila sus

deque et quoquoversus agitabitur. Usa oratio eisue in Aeccatum ob subtractam bene oraudi gratiam. Diabolus stabit a dextris ejus, in omnem nocendi occasionem intentus. Fiant dies ejus Pauci, si nou numero annorum, saltem meritorum. Dis statum ejus acc*iet citier; idest, illa gloriae stola, throuus et corona eidem ita coelis Parata, eo rejecto alteri conseretur. Noluit benedictionem huic sui ipsius victoriae annexam, et elongabitur ab eo: dilexit malediationem delicatis ejusmodi suique amatoribus intentatam, et veniet ei 5 . Contemptiones et dolores erunt ρars haereditatis ejus 6 , eo quod recusaverit Numini immolare illud punctulum honoris, illasque illecebras

corporis, quarum sacrificium Deus toties voluntatem impellens ab eo petierat. Insuper morbis in poenam gulae aliarumque sensualitatum diu graviterque vexabitur. Consanguinei, quorum amore noluit Deum invitautem audire, erunt ipsi oneri , ut probro. Ipsis benedictiouibus eius maledicet Dominus, idest, ipsae etiam virtutes ejus Deo mi uua gratae erunt; quia in iis invenitue voluntas propria, utpote exercitis extra illum, ad quem a

Deo vocatur, statum. Verba illa: mocavi te, et renuisti: extendi manum meam, et non a existi . . .

280쪽

nunc et ego ridebo, et subsannabo i , tanquam, fulmen, aures misero serient et perpetuo conscientiam cruciabunt.

ectus Credo, Domine Iesu , quod ille, qui amat ρα-

trem aut matrem Plus quam te, non sis te dignus et . Credo, quod nemo Possit duobus dominis serrire, Deo et mammonae 3 , amori proprio et gratiae.

Credo, eum, qui non est tecum, contra te esse, et

qui non congregat tecum, vargere 6 D; ad eoque te ab eo, qui tibi denegat cor totum, nec dimidium accipere, et aversari illum, qui claudicat in duas ρωιes 5 , et tentat una simul coniungere Christum et Belial, Arcam et Dagon. Et hinc. o Domine, timeo poenas illis ἱntentatas, qui tibi ad persectiora vocanti resistunt: qui tuum exemplum imitari, teque ducem propius sequi

renuunt , et cor tecum partiri volunt. Vereor illa sacrae Scripturae iterba: mODebo candelabrum tuum

de loco suo 6 ; auferam a te regnum Dei, et dabo

genti socio facienti fructus ejus 7 . Timeo, ne

etiam ego aliquando ab Angelo Custode audire merear illud Samuelis : pro eo ergo quod a*ecisti sermonem Domini, ejus nutui repugnando, abjecit te Dominias 8 , ne sis ex semine virorum talarum, Per quos Det salus in Israel 9 . Series gratiarum tibi destinataeum alteri dabitur meliori te. Haec, inquam , timeo, ne et ego aliquando audire debo m. Quod enim innumeris contigit, etiam mihi

SEARCH

MENU NAVIGATION