Exercitia S.P. Ignatii de Loyola

발행: 1835년

분량: 460페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

Praemonitiou Si umquam alias, nunc certe omnes animae M sacultates, omnesque corporis vires sunt inten-v dendae. O mysterium amoris simul ac doloris, Μ quod nobis in Calvariae clivo exhibet aeque v justus ac misericors Deus: Illuc igitur properen nos cociferamus, ibique electum priori hebd

n made Ducem nosinum ac Regem non solum n omnibus terrae honis exutum, sed ipsis etiam v vestibus spoliatum , tribus clavis cruci assixum, o duos inter latrones suspensum, coelos inter aev terram medium, intendentibus se tenebris, totan fremente natura, summos inter cruciatus au. contemptiones expirautem cum lacrimis iu-

n tueamur.

n Hic enimvero Christus abunde adimplet, quod

. in meditatione de reguo acturum se promisit, v nempe in laboribus, vigiliis , ceterisque casibus v semPer se antesiguanum fore: Hic actu ipso v amplectitur, ad quod sectandum in meditationcto de duobus vexillis nos hortabatur, scilicet pau-M Pertatem, contemptum et aerumnas. Item hicv exercet, quod in meditatione de tribus homi- v num classibus agendum suasit, dum hic eligito omnium aptissima suo fini media, videlicet ea v ipsa, per quae divinus Pater ipsum voluit salu-u tem nostram operari, ejusque gloriam reparare. s Itaque defixis in divinum hoc exemplar oculisn consideremus praecipuas virtutes ab eodem itan cruce in gradu summo ad nostram institution nem exercitas. Quia vero sequens meditatio

392쪽

B prolixior est, ex tribus, quae in ea conriuendari-Μ tur, virtutibus solum illi diutius expendendae η immorandum erit, qua quis indiget magis. Punctum I. Inprimis Christus tertium humilitatis gradum, tanto hucusque studio commendatum, modo Prorsus perseetissimo conscendit, ita quidem, ut hic gradus nunquam illustrius, quam in Iesu e cruce pendente triumpharit; ibi enim is prae divitiis Paupertatem, prae honoribus contemptum , Praedeliciis aerumnas, prae sanitate et vita dolores et mortem eligit, et quidem in eo gradu eligit, cui addi nihil possit. Adeo ut divinus Servator suo exemplo non solum indifferentiam nos doceat circa illa quatuor puncta in fundamento seu hebdomadis primae meditatione prima) jam enumerata, sed etiam propensionem insinuet ad posteriora Prioribus praeserenda, atque prae aliis eligenda.

Nam ejus Paupertas est ianta, ut major excogitari nequeat, cum omnino nudus in aflre et a terra sublimis pendeat, et non solum non habeat, ubi caput reclinet, sed etiam vilis lacernulae frustulo careat, qua corporis nuditatem tegat: dioiserunt sibi msstimenta mea i . Conte tus erat talis, qui crescere nullo gradu potuit, cum omnes injuriae, irrisiones, calumniae et contemptus con-jurato quasi agmine in eumdem irruerint, ita ut jure illud Psalmi usurpare potuerit: ego vermis et Mora homo, ore obrium hominum et abjectio ρω-

Dolores et cruciatus erant tam erudeles, tam universales et intensi, ut verissime mari a Propheta

393쪽

DE MORTE CHRISTI 293

comparentur, magma HSι metui mare contritio tuac i), cujus nec latitudinem nec Profunditatem metiri aliquis possit. Et hinc merito Christus per Ieremiam exclamat: Uidete, si est dolor , sicut dolor mous a . Denique genus mortis ejusmodi est, cui nec tormenti quicquam nec contemptus addi posse videtur, sive spectetur te uS, quo moritur, Dempe in flore aetatis, ipsa Paschatis solemnitate , pleno die: sive cruciatus, quo occiditur , scilicet cruce, clavis, selle, siti et nervorum dolorosissima tensione: sive modus , quo extinguitur, videlicet inter subsannationes Pharisaeorum, vahi qui destruis templum Dei B), inter blasphemias Scribarum, praeis unoes blasPhemabant eum ), inter maledicta latronum , tapsum et latrones in rῬerabant ei ), ioter dicteria Seniorum, salMa temetipsum 6), sine ullo coelesti solatio, Deus meust

iat quid dereliquisti mo sine ulla militum

Commiseratione, et disiant ei vimum bibere cum felle mixtum 89, sine ullo amicorum levamine, stabant Omnes noti ejus a longe 9 . Et sic moritur filius Dei, gloria Patris, aalus mundi, derelictus a cunctis, flagellis discerptus, spinis coronatus, clavis cruci assixus, omnino nudus, serales inter tenebras, insultante innumera plebe. Amico proinde : o anima, in faciem Christitui si o), suo te exemplo, eoque tam Potenti ad amorem Paupertatis, eo utemptus et dolorum, idest, ad tertium humilitatis gradum invitantis. Revocatu memoriam proposita in contemplatione de duo

394쪽

hus vexillis concepta. En vexillum crucis erectum hic prostat, oppositum vexillo a Lucifero erecto. Christus cupit, ut etiam te socies tribus suis comitibus nempe egestati, aerumnis et contemptui: Lucifer te hortatur ad quaereudos honores, vitae commoda ac delicias. Quare hic jam in Calvariae clivo adcrucis pedem, hic delibera, et tandem prudens statae, an serio exequi velis, quod heri iam Proposuisti, nempe Christum crucifixum Per tertium humilitatis gradum constanter et sedulo imitari. Decerne, an serio malis cum eo contempto, Paupere et amicto Pariter contemptam, Pauperem et assiiciam duceminitam, quam cum spe Paris etiam beatitudinis felicem, honoratum et divitem vivere.

Vae illi, qui in ipso Calvariae clivo, ad ipsum

crucis pedem, v so tam esticam exemplo , tentat adhuc mediam inire viam Christum inter et dae,inouem, coelum inter et mundum, inter amorem

divinum et propriam, inter spiritum et carnemi Vae illi, qui tertiam humilitatis gradum aversans, solum vult subsistere in primo, vel ad summum eluctari ad secundum, aut qui quidem statuit sequi Servatorem etiam in tertio, sed modo suo; nempe Sensualitati, naturae et amori proprio commodiori ac minus molesto, non autem ea, qua id seri eatione Deus ab ipso petit. Vae, inquam, talis nam in Poenam hujus renitentiae, qua tertium humilitatis gradum conscendem venuit, neque ad secundum Perveniet, ac ipso etiam primo excidet. Et certe Religiosus, qui Post consideratam Christi passionem adhuc Promoveri et honorari ambit, qui vitae commoda, Rutiorem victum, commodiorem vestitum quaerit, HRi Pontemptus et vilipensiones fugit, Paupertati. Mutus horret, mortificationis opera et labore m Puit, uno verbo, qui in tertio humilitatis grad

395쪽

srmus non persistit, indignus est, qui socius Iesu, miles Christi et virtutis studiosus habeatur. Ο Domine, da, ut crucis tuae pedi assusus, illud agere nunc vivus statuam, quod statuisse sub mortem optabo, ubi Crucifixi effigies unica consolatio et spei anchora erit. Punctum II. Praeterea in Christo e eruce pendente insignis obedientia elucet, dum est Obediens usque ad mortem, mortem autem crucis i). Nam a. obedit omnibus non solum aeterno Patri, sed etiam Caiphae,

Pilato, militibus et lictoribus, licet his in ipsum

nulla competat potestas. a. obedit in Omnibus etiam dissicillimis rebus. Vestes ad nutum exuit, manus ad compedes Porrigit, caput apinis induit, humeros cruci subdit, eidem impositus se extetidit, et clavis membra terebrari sinit, ipsam denique vitam ponit. 3. Idque agit modo persectissimo; n9u contradicendo, non obluctando, non Protestando aut ad altius tribunal provocando ; sed

Promme,submisse, integre in omnibus et per omnia obedientiam suam praestat. Quae omnia tres Potissimum circumstantiae

Plurimum aggravant, nempe T. quod id nominis Propheta, qui passim Sanctus, Dei Filius et Μessia habebatur, publice coram saecularibus, et frequentissima civitate tam Probrosa ac dolorosa morte assiciatur. a. Quod illa assiciatur post toleratos in vita Apostolica tot labores, habitas conciones, sanatos debiles et aegrotos, Praestitaque aliis obsequia charitatis. 3. Et quidem ea assidiatur triumphantibus inimicis ejus, publice illi in

396쪽

396 DIES VII. ΜED. III.

gloriantibns. 4. Idque cum manifesto partium studio, et evidenti iudicum injustitia.

Quatuor hae circumstantiae sunt illae ipsae, quae Religiosorum cruces seu adversa immanem in modum augent et aggravant, nempe confundi coram saecularibus, post tot in Religione exaullatos labores, obita munia et collecta merita ,

tacite insultantibus aemulis, salsisque delatoribus, et quidem a Superioribus de partium studio jure suspectis, vel alia sinistra assectione in transversum actis.

At neque hic cedendum, aut a cruce fugiendum est, vel a tertio humilitatis gradu deflectendum Tria breviter suggery incitamenta ; Primum est patiendi necessitas, quoniam Per multas tribulatio nes Ῥortet nos introire in regnum Dei 1, Nostra impatientia illatam nobis injuriam nihil lenit aut

avertit, sed potius molestiam auget, et meri umcerte tollit. Secundum est occasio satisfaciendi pro peccatis, quorum Poena tali virtutis actu uno quasi spongiae ductu si non omnino saltem maximam partem deletur. Tertium est major similitudo cum Christo, nostri causa non solum paria, sed longe graviora tolerante; item occasio nostrum pariter amorem eidem probandi. obedientissime Jesu, da, ut tuo exemplo animatus, ex allatis tribus motivis semper, Omnibus et in omnibus, etiam in positis supra quatuor circumstantiis integro, P mPte, et caece obediam. Punctum III. Denique in Christo e cruce suspenso insigat modo eminet charitas inimicorum, quae virtus eSteo pretiosior, quo dissicilior. Itaque breviter cou-

397쪽

DE MORTE CHRISTI Q 97

templemur, quales et quomodo amet. Parcere I , iis inimicis, quos prius nos etiam offendimus , a. iis qui conceptum erga nos odium jam deposuerunt, 3. qui veniam a nobis supplices petunt, 4. de quibus ultionem sumere ob impotentiam Dequimus, sicilius est. At vero ignoscere inimicis,

eosque amare non solum nunquam a nobis ossensos, sed insuper bene fietis auctos, non solum nullam a nobis veniam petentes, sed adhuc in Dos odium habentes nobisque illudentes, et quidem eis ignoscere eo ipso tempore , quo pro libitu et e sententia vindicare nos POSSemus, eosque insuper amare, Pro eis veniam rogare, imo et mori horrendos etiam inter cruciatus et injurias, hoc certe summum charitatis prodigium , ac sublimissimae virtutis indicium est.

Omnia haec Christum et quidem in gradu

persectissimo praestitisse, palam est. Nam I. non solum neminem ulla in re unquam offendit, sed potius innumeris eos beneficiis auxit, Perimnsiit benefaciendo i). a. Iudaei etiamnum immani contra eum odio flagrant, Barabbam praeserunt, ad mortem expetunt, clamando, cruci ο, cruci-

Me, et . 3 Tantum abest, ut illi iacti poenitentes ab eo veniam petant, ut etiam cruci assixo et

moribundo, ac iam jam expiranti , barbarum in modum serocius insultent, et multa blamhernantes dioebant in eum 3 . 4. Potuisset Christus unico

voluntatis nutu eos daemoni cruciandos tradere , dehiscente sub pedibus terra in inseros detrudere, vel saltem, si ipsemet vindictam de iis sumere ob mansuetudinem noluisset, potuisset, sicut David Salomoni, sic etiam ipse divino suo Patri ultionem sumendam relinquere.

398쪽

398 BIEs VII. MED. III.

Et ecce in has voces erumpit, modum ignoscendi nos docens: Pater, dimitte illis, non enim sciunt, quid faciunt i). O verba vere aureat Pater, dimitte illis. Dum Christus pro se orat, Deum appellat, Deus, Deus meus, ut quid dereliquisti me a . Cum vero pro inimicis aupplicat, patris titulum allegat, quo essicacius moveat, Pater. Deinde non solum ipse eis ignoscit, sed etiam, ut pater ignoscat, Petit, Pator, dimitte ; ne scilicet metus infligendae ab eodem poenae hetaeficii magnitudinem minuat. Quin et eorum malitiam ignorantiae excusatione tegit, non enim sciαnt, quid faciunt, ut veniae spes iacilior reddatur. Imo etiam tormenta, contumelias, mortem, quae illi millies fuerant meriti, ipse eorum loco subit, et quidem sponte, oblatus est, quia ψsu moluit 3); ipsa eadem tormenta divino Patri Pro eorum salute offerendo. O modum ignoscendi vere divitium t Geminis his punctis bene consideratis, scilicet qussus ignoscat Christus , et quomodo ignoscat, sequenti conclusioni etiam nos prompta

manu subscribamus : ergo amandi sunt a nobis

nostri inimici, persecutores, malevoli , quin etheneficiis colendi. tacitamenta ad id impellentia sunt: I. Exemplum Gristi. Exemplum dedi mobis , inclamat uobis sussixus cruci Iesus, ut quemadmodum ego foci, ara et vos faciatis ). 2. Mandatum Dei. Diligite inimicos vestros Dei iussa sunt x bene- fracite his, qui oderunt υos 5 . Et quis es tu Pul- Via et cinis, ut tam clarum Numinis praeceptum detrectare audeas P 3. Qui inimicum odit, nec Doum amat. Si quis dixerit, quoniam diligo Deum,

399쪽

et fratrem suum Oderit, mendax.est i). Qui ergo Deum amare cupit, etiam proximum diligat , oportet. Uno verbo, etiamsi quis eo us flagellis terat, jejuniis extenuet, zelo animarum tabescat, tameta si eharitatem proximi non habuerit, aut simultates nutrierit, nihil est, illusus est. Quapropter conscientiam hic discutiamus inquirendo , an alienationes, odia aut inimicitias

vel levis vindictae cupiditates mente foveamus. Si ejus generis monstra ali in corde nostro deprehenderimus, ea statim mactemus ad aram charitatis, erucis nimirum, in qua Christus moribundus Patrem oravit Pro Persecutoribus suis: ita ut a. de malevolis nostris semper amice sentiamus: a. seinper honorifice de eis apud alios loquamur: 3. Pro eis frequenter oremus: 4. ansabili comitate eos Praeveniamus, Omni3que generis beneficiis cumulemus.

Ametus Actus dilectionis inimicorum. O vindex legislator Deus, memoria teneo tuum illud magnum charitatis praeceptum, diligite inimisos vestros, benefacile hu, qui oderunt vos, Orate Pro Persequentibus mos. Et hinc cum amare te nequeam , uisi simul et proximum diligam toto corde, amo omnes inimicos, malevolos Persecutores et Calumniatores meos tanquam filios Dei et fratres Christi, quia tu sic vis et iubes; et qaia amo te , hinc et proximum meum praesertim hunc N. N. diligo propter te. Ex amore tui ignosco omnibus uo prorsus modo, quo a te mihi ignosci, meaquep cata remitti cupio; teque impense rogo , ne illas illis propter me poenas irroS .

400쪽

4oo DIES VII. MED. III.

Praeterea coram tota coelesti curia in conspectu Christi pro suis inimicis in cruce in rientis depono , ejuro et execror omnes etiam leviter tantum vitiosos motus aversionis, inimicitiae, odii et simultatis. Et si noscerem vel guttam sanguinis mihi in venis fluere, qua proximum non diligerem, hoc illam momento effunderem, et projicerem abs me. Tu, Domine, da nobis fraternae charitalis augmentum, ut tu

mutuo amore constantes , illuc omnes Perveniamus, ubi nos mutuo aeternum in te diligemus. Acrus obedientiae. O mi Iesu, cum tu sueris obediens usque ad mortem, et quidem mortem crucis, tuo hoc exemplo animatus, obediam et ego omnibus superioribus et in omnibus, idque 3umper, integre, prompte, caece. Et hoc agam etiam pho eo casu, quo illae quatuor circumstantiae Puncto hujus meditationis secundo superius recensitae concurrerint, ut videlicet probem, me credere tibi dicenti, qui mos audit, me audis; me sidere asserenti, mis obediens loquetur τὰιorias ;me amare te supra omnia, etiam supra meiPsum,

praecipuas animae facultates intellectum nempe ac voluntatem tibi generose Per obedientiam onferendo.

Desiderium similitudinis cum Christo Per tertium humilitatis gradum obtunendae. O anima, respice in iaciem Christi tui in cruce tritius clavis sussixi. Aspice in auctorem fidei et co uin-matorem Jesum, qui tertium humilitatis gradum altissime conscendit, et proposito sibi gaudio ,

sustinuit crucem, confusione coutemPta.

O mi Iesu, tibi omnes mundi honores, deliciae et opes summo iure debebantur. Tu genus humauum etiam gaudiis assiuens, thesauris abuta- dans et regia dignitate sui gens unius lacrimae

SEARCH

MENU NAVIGATION