장음표시 사용
51쪽
solitudine obtinendam religiosi homines omnem industriam atque animi cogitationes intendant, oportet. Quae quidem, ut nou solum menti, sed etiam oculis identidem obversentur, inserto Paginae huic siguo notanda erunt, et crebro relegenda. Porro compendii causa priora quatuor Puncta ad sequentia tria reduci poterunt, scilicet ut indisserentes simus I. ad omne munus, a. ad omnem Iocum, 3. ad omnem maletudinem. In his enim cuncta prius enumerata continentur. Ut numerumtamen quaternarium a S. P. Ignatio designatum retineamus, quarti locum obtinebit laudata paulo ante indifferentia ad omnem tu electo jam statu Persectionis gradum, quem nos DeuS conscendere volucrit; seu agilis quaedam promptitudo ad quidvis vitandum vel amplectendum, tolerandum vel Mgendum, prout quisque noverit id Deo gratum esse atque probari. Quam indisserentiam seu promptitudinem nomine gradus designabimus, et quae inter illa quatuor puncta recensebitur , quae eommendati nobis aequilibrii argumentum atque tractationem suppeditabunt. Cuius equidem Praxim rem summe arduam esse . haud dissiteor , attamen ob id ipsum magnanimis viris dignam
III. Nihilominus hane dissicultatem multum leniet huius diei meditatio secunda de fine hominis Religiosi. Quod argumentum duplici ex causa tractandum suscepi, tum quia Directorium illud tradendum esse insinuat a), tum quia etiam haeos unda meditatio, non minus ac prima, valde naturalem, imo necessariam cum caeteris, Praecipue eum ultima de amore connexionem habet. Nam sine hac, quae geminis his commentatio,
52쪽
nibus adeo polenter inculcatur, indisserentia nunquam perveniemus ad Perfuccionem e ritatis , consistentem in consormatione voluntatis nostrae eam divina, vi cujus semper iaciamus id , quod Deus vult et quomodo vult. Modus enim, in quo omnium Dominus nos sibi servire cupit, et ad quem indisserentes nos esse oportet, in eo positus est, ut agamus, quod ille nos agere, et quomodo cupit; seu ut vivamus in eo loco, munere, gradu, ea habitudine mentis ac valetuditae corporis, ita
quo et qua ille ab aeterno id fieri decrevit. Adhoe igitur qui indisserens non est, nunquam sa- ciet, quod supremum Numen, et quomodo vult. Ergo et Persectus nunquam erit. Adeoque sine praevia hac sundamentali indisserentia plena coα- formatio voluntatis nostrae cum divina seu Persectio charitatis, quae hujus octidui scopus est , nunquam obtinebitur. IV. Praeterea primo hoc die per actus gratitudinis pro beneficio creationis, et amoris erga tam
Leueficum Patrem, ac omnium nostrum conditorem , et sρei ac desiderii finis ultimi perpetuo possidendi, prima sparguntur semina illorum aD sectuum, quibus in quarta hebdomade, et praesertim in finali congemρlatione nos uti oportebit. Ex quo propterea mirabilis ille nexus meditationis primae et secundae, quae hoc aequilibrium urgent, cum ultima, quae' ad charitatis persectionem inflammat, mirifice elucet. Neque objicias , ejusmodi teneras assectiones primae hebdomadis exercitiis minus convenire 3 nam, Praei quam quod iis ita monente Directorio) non nisi breviter est immorandum r); exercitatio de fine ultimo est quasi prologua et exordium omnium reliquarum hebdomadum; ac
53쪽
proinde iure in ea iaci solent semina omnium assectuum, qui . deinde suis quique hebdomadis sustus et ardentius erunt eliciendi. Sic e. gr. Directorii verba sunt resectendo cogitationem ad se*sum, et disPiciendo, quomodo quis hactenus se hiaueris ad finem, et ad media ,
quantum aberraMerit, quomodo creaturis abusus
sit, etc. jam quasi in generali jacit homo fundamenta ad cognoscendam deformitatem mitas suae, eamque Postea uberius defendam in meditatione
peccatorum. i). Id quod primae hebdomadis
Propria occupatio est. Dumque ad ultimum finem suum tendere, et Creatori servire statuit quo is optaverit modo; hic autem modus eum in imitatione Christi consistat, hoc ipso eumdem tacite jam nunc aemulari decernit, viaeque illius Ducem sequi, quem hebdomas secunda et tertia imitandum Proponit. Ex quibus patet, quam arcto inter se vinculo omnia cohaereant, quamque apte per Prima ad media, per haec ad ultima usque ad summum persectionis apicem dedueamur. Haec ipsa autem
Commentationum inter se stupenda connexio Exercitiorum praestantiam, utilitatem, ac sapientiam Plurimum commetidat, nostramque in iis rite obeundis accurationem multum acuere debet, atque augere. i) Ibidem. G uvisa Introduci. ad fundam. exercit Pag. I M.
54쪽
Punctum I. Finis Religiosi vitam mixtam professi est non solum saluti et persectioni propriae animae cum divina gratia vacare, sed cum eadem etiam impense in salutem proximorum incumbere. Hinc finis ejus- inodi Religiosi, praesertim Societatis, est salus et Persectio tum propria, tum aliena. Summa est hujus finis excelsitas, utilitas, felicitas. I. Ejus excellentia ex eo patet vel maxime, I. quia idem est finis praecipuarum actionum Dei ad extra ut scholae loquuntur scilicet creationis, redemptionis, missionis Spiritus Sancti, nec non Vitae, aerumnarum, ac mortis Christi. His enim Post Dei gloriam salus et persectio generis humani intendebatur. 2. Quia, ut ait S. Dionysius, divinorum omnium divinissimum opus est, Deo cooperari in salutem animarum. 3. Quia latis Zelotes hominibus atque ipsis Angelis maior, Deum inter et homines mediator quasique Christus alter constituitur.
II. Summa pariter est huius finis . oblata nobis utilitas i. ob ingentia merita, quac inde colliguntur: 2. ob innumeras gratias, quae tali conseruntur: 3. ob excelsam gloriam, qua hi labores coronantur. Et certe nulla re magis placatur Numinis Iustitia, quam si ejus Misericordiae salvatae per nos a almae
III. Nec minor, quae inde Provenit, Isticisas est. Nam soli persectionis studiosi I. vivunt quiete. R. moriuntur placide. 3. beantur abunde. O igitur
55쪽
benedictus sit Idolis Deus, per quem vocati sumus tu societatem filii ejus Iesu Christi Domini nostri i , tu qua huic tam excelso, utili ac beato fini in teu
de re vi vocationis tenemur. Notandum tamen est, hunc finem scilicet salutum et persectionem tum propriam tum alienam Procurandam esse non secundum proprium cujus libet arbitrium et appetitum, sed quo Deus elegerit modo: hoc est, per illa media, in eaque menSura, Pur quae et tu qua supremus rerum omnium Do minus eam a nobis procurari voluerit. Quare non debemus tendere ad alium virtutis gradum necialiter, quam ad illum, ad quem et Prout nos tendere suprema et certissima Recti Regula decrevu-xit. Nec debemus velle de ipsa hostium inscrtiorum potestate eximere alitas aut PlurcS animus, nee alio loco, tempore aut ratione, quam quas et
quot, ubi, quando et qua eidem Domino ac Deo nostro placitum fuerit. Alioquin esset non Deum, sed nos ipsos quaerere, ac pro fine quodammodo habere. Voluntas enim Numiciis norma sit oportet, ruae nostras non modo actiones sed animi etiam esideria regat atque moderetur. Procul igitur errat, qui ab hac regula vel minimum deflectit. Itaque tandamentalis haec veritas alte animis inseratur, nempe finem hominis Religiosi vitam mixtam professi praesertim Societatis in eo coα- sistere, ut serviat divinae Majestati se et alios salvando, et perficiendo, et quidem per illa nominatim media, et ita ea singillatim mensura. per
quae et in qua eum id exequi omnium Dominus statueriti O Iesul qui hanc doctrinam et verbo et exemplo docuisti, da ut, quod intellectus probat,
56쪽
Punctum II. Porro media ad hunc finem obtinendum , in tali sacro ordine post usum Sacramentorum, ora tionis et collectionis studium, atque appetituum
sensuumque coercitionem ac regularum observationem sunt varia loca, varii gradus, varia munia, Variaeque corporis ac animi mires. Nam in his et per has suam et aliorum persectionem Religiosi vitam mixtam prosessi operantur. Ubi tria sunt adnotanda, t. diversos in Religione gradus, locorum mutationes, munerum Uarietates ac valetudinis vices solum esse media curacidi salutem et persectionem tum propriam tum alienam; quapropter ea te uus solum esse appetenda
vel fugienda, quatenus conducunt vel abducunt a praedicto fine; nam medium non habet aliam bonitatem praeter aptitudinem ad finem. Qui ergo non Propter hanc, sed propter se ejusmodi res Ppetit, Praepostere agit, quia ex medio finem sacit. Notandum I. quodlibet ex his nimirum omnem
gradum, omnem locum, omne ossicium, omnemque valetudinem firmam aut infirmam esse medium
GPtum ad obtinendum proprium talis religiosi finem. Nam, uti ex rei natora et ab exemplis clarum est, nos ipsos atque alios perficere ac salvare
possumus aeque in hoc quam in illo gradu, aeque in domo commoda, quam tu alia minus commoda, aeque docendo quum operando, aeque instruendo pueros quam Academicos, aeque languendo, quam viribus pollendo. Ergo omnia haec sunt media via ad memoratum finem acquirendum. At dices: unum tamen est aptius altero. Erras; nullum per se est aptius altero huic fini consequendo, sed solum commodius amori proprio. Et hinc
57쪽
tandum 3. illud ex praedictis esse medium aptius praefinito fini assequendo, quo nos suPretna Μens uti voluerit: id est, ille gradus, ille locus, illud munus, illa valetudo est medium vitias ser viendi Deo, et se aliosque ad sanctimoniam et beatitudinem perducendi, in quo nos ille vel perae, vel per Praepositos provide collocarit. In illo enim Deus gratias hanc in rem necessarias longe citius et copiosius dabit, quam in alio a nobis proprio marte electo. Igitur illae contemptiones et miseriae, illae aegrotationes et aerumnae, illae Superiorum vexationes ac ingratae dispositiones et his similia sunt media et quidem omnium aptissima ad hune finem procuraridum a sapientissimo Numine ab aeterno exeogitata, selecta, Ponderata, nostrisque viribus divina charitate accommodata.
Constat enim etiam a quolibet prudenti et cordato viro ea semper eligi ac disponi media, quae magis iaciant sui operis consequendo. Quanto magis id praestabit Deus, cuius providentia in sinita
estῖ Si igitur voluntas eius est, ut nostra aliorumque salus a nobis per illa, quae supra recensuimus
media procuretur; ea huic fini obtinendo omnium aptissima et sunt et haheri debent. Ο Dominet vi gratiae tuae nostram rebellem propitius compelle voluntatem, quae voluntas intellectui imperet, ut his veritatibus assensum praestet, iisdemque et ipsa postea obfirmatior adhaereat. Punctum III. Ex hoc concluditur, a tali homine Religioso serviendum esse Deo in eo Religionis loco, munere, gradu, et valetudinis statu, quem noverit obedientia vel providentia interprete, Deo placere: idcirco indisserentem eum esse oportere ad omnem gra
58쪽
dum, munus, locum et valetudinem. Nam serviundum esSe Creatori eo modo, quo ille statuerit, est conclusio et fructus meditationis primae. Atqui is cupit, nos ei famulari in eo gradu, munere, loco, quem nobis obedientia assignaverit et in ea valetudine, qua nos frui Providentia ejus decreverit. Nam dogma fidei est, quaecunque fiunt,
excepto peccato, nobis evenire provido nutu nostrum amantissimi Paetris, item, nos siciendo voluntatem Superiorum, facere voluntatem Dei secundum illud Christi essalum: Qui Mos audit, me audit i). Nos euim illi beati sumus, quibus, quae Dos Placent, per ordinis rogulam, manifestabunt a
Ergo indifferentes ad haec omnia DOS ESSE OPOrtet. Ergo, qui oppositum agit, debitam Conditorifiervitutem non exhibet, quemadmodum ille cupit; adeoque ab ultimo suo fine deflectit. Sicut enim illa iudisserentia in genere ad omnem Vitae statum sive honorificum seu contemptibilem, Sive egenum oeu divitem necessaria est ad obtinendum sinem hominis, ut constat ex meditatione prima; ita etiam haec indisserentia singillatim ad omnem gradum,
munus, locum et valetudinem est necessaria ad
obtinendum finem Religiosi, praesertim Societatis. Et sicut male a suo sine deflecteret homo ille, quamvis non religiosus, qui in alio vitae statu esse Vellet, quam in illo, ad quem a Deo vocatus est; ita etiam a suo fine procul recedet ille Religiosus, qui in alio gradu, munere, loco aut valetudine Deo aervire decernit, quam in illo, in quo per obedientiam vel providentiam est collocatus. Quare
hoc aequilibrium animi ad omnem gradum, mu-uus, locum et valetudinem scopus sit praesentis ineditationis. Et certe res summi momenti est
59쪽
DE FINE HOM. REL. 59haec indisserentia, et omni studio procuranda ;cum sit basis et fundamentum reliquarum commentationum, quo ruente, totum aedificium spirituale exercitiorum, totiusque interni hominis ruat necesse est. Cum sit conditio sine qua nunquam in Religione obtinebimus charitatis Perfu-cιionem, quae certe hujus octidui statusque religiosi primarius finis est. Plura quae id persuadeant, incitamenta suppeditabit consideratio pomeridiana.
I. Eliciendi sunt sequentes, I. actus gratiariam iactionis pro beneficio religiosae vocationis collato tibi .... prae tot aliis multo dignioribus Praevi-εis tuis tot peccatis, .... et quidem ad Religionem tot praerogativis excellentem. a. Doloris de regu larum transgressione, votorum violatione, Persectionis neglectione; uno verbo, de non impleta status tam sancti obligatione, deque tam magno tepore in procuranda aliorum salute. 3. Amoris ut laudis admirandae illius Provide citiae divinae, quae ex innumeris Periculis, Per Varias ambages, tam Paterne etiam recalcitrantem te in Religionis Portum subduxit, in eaque conservavit. 4. Cum Promsito posthac Deo, in electo jam statu , serviendi eo quo voluerit modo, nempe in eo virtu-
iis gradu, quem sibi placere in his exercitiis significaverit. His tamen quatuor actibus ob eamdem, quam supra allegavi, rationem non nisi breviter immorandum; contra vero omni virium Contentione, totoque nisu incumbendum erit iuactum scilicet, II. Indisserentiae ad omnem locum, munus, gradum et valetudinem; nihilominus tamen solum
goneratim, cavendo, ne ad nimis singularia iam
60쪽
hodie descendamus in materia ad ea ardua, et amori Proprio tantopere contraria. Cum enim voluntas sub itiitium adhuc debilior sit, pedetentim procedendum erit, donec ea exercitiorum successu gratia magis roboretur, magisque ad ejusmodi singularis praeparetur. Multum quoque temporis tribuendum erit actui, III. Fidei, qua firmiter credamus, omnia, quae nobis vel Superiorum voluntate, vel alio casu eveniunt, accidere nobis a Deo et quidem ad majus nostrum bonum; adeoque esse media nos ad finem uostru in aptius conducentia. Nam ille ipse, qui dixit: hoc est comus meum i). etiam enunciavit :qui vos audit, me audit a . Primum ergo si credimus, de altero cur dubitandumῖSuperno pariter assensu excipienda veritas dogmatum, quae sequuntur: I. Deum esse omniscium,
adeoque scire, qui nobis locus, gradus, quod munus, quae Valetudo Prae aliis conveniati a. Εum esse omniρOtcntem, adeoque POSss ex his illud dare, quod nobis magis congruit. 3. Eum denique infinito nostri amore flagrare, adeoque et daturum ,
quod assequendo fini, ad quem nos Vocavit, aptius est. Viva horum fides laudatam supra indisserenatiam essicaciter persuadebit; dummodo eam serventi etiam prece a Patre luminum imploremus.