Exercitia S.P. Ignatii de Loyola

발행: 1835년

분량: 460페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

CONSIDERATIO

DE INDIFFERENTIA AD ONNEM Loc Μ, NVNVS, GRADU ET VALETvDINEM

Cum tanta sit huius aequilibrii necessitas, ut

sine illa, non seeus ac sublata basi, omnis exercitiorum moles subsidat, ex altera Vero parte, cum ejus arduitas tanta sit, ut contra eam omnis amor

Proprius rebellis consurgat; plura, quae illud persuadeant, argumenta in medium afferre constitui, ut sic clavo clavum pellendo, et voluntatem multis Variisque argumentis, veluti admotis machinis quibusdam, pulsando, tandem eam quodammodo ad

sui deditionem compellam. Id quod in hac consideratione et quidem ad mentem S. Ignatii fiet, qui interprete Lanciolo i , optat, ut expendendo huic argumento praesenti hoc die nos totos et unice impendamus; ne sorte mens ipsa, dum pluribus intenditur, remissior fiat in praecipuo hoc Puncto, qua par est diligentia, considerando. Cui vero huius exercitii materia justo longior fuerit visa, Poterit secundum eius punctum reiicere ita tempus lectioni spirituali hodie tamen peragendae destinatum.

I. Primaria ratio, quae auream hanc indisserentiam nobis adeo difficilem reddit, sunt labores, contemptus, vexationes et invaletudinis molestiae et alia. quae in tali loco, munere, aut virtutis gradu nobis fortasse erunt subeunda. Horum ergo metum operae pretium erit aliqua saltem ex parte

amovere. εὶ opusc. 6. c. ao. sub initium. Suffragiur P. Diertius in aua explanat. Exercit. in notando post contemtil. I. I. hebdom. a. ubi ait, mentem S. P. N. esae, quod debeamus toto die haerere in eadem materia, eam reρeton , ne fructuo re eardetur, si exercitium aliud intem natur.

62쪽

i. Itaque ab ultimo rem auspicando, quaere a te ipso: an Deus non potest te morbo punire iueo, quod ambis, munere et locoῖ et incolumem servare in ea, quam valetudiuis obtentu refugis , statione et ossicioῖ .... An non iure tibi formidandum est, ne hac poena vindex Deus tuam hanc

repugnantiam castigetῖ .... Contra an non Sperandum, illum tuam hanc iudisserentiam sanitatis

conservatione coronaturumῖ ...

Praeterea si vitae et mortis arbiter, tuique conditor Deus te aegrotum malit quam Sauum, quis es tu vilissimus terrae filius ac prope nihil, ut illi proterve adeo te opponas, nulloque modo acquiescas3 Au non melius, ex voluntate Dei te languidum decumbere, quam contra illam viribus integrum valereῖ Ergo nullus est, quem amor Pro Prius obtendit, morbi praetextus. Nihilominus tametitiis non prohiberis quominus Superiori expouas illum, quem prudens ratio fundat, aegritudinis metum; modo promptus Postea sis ad omne id, quod intellecta re statuerit, complendum. a. Deinde ad labores quod attinet, incommoda, vexationes, taedia et curas, ob quas ab illo munere idem de loco intellige) abhorres; an non haec a Domitio multiplici cum laenore compensari possunt sublimiori orationis dono, coelestibus deliciis,

selici rerum successu, animi pace, mentis puritate, et beata immunitate a majoribus molestiis, angoribus et aerumnis, variisque cum Superioribus tricis quae secus erunt PerserendaeῖContra an non Deus in illo ipso, quod Prensas, ossicio aut statione mulctae loco innumera tibi adversa eaque longe graviora, ac illa eadem sunt,

quae in hac vel illo sugis, immittere potestῖ. . . Acinori iure verendum , ne ultor id etiam agatῖ Λαuon ergo nobis ipsis inimici sumus, dum in majora

63쪽

DR INDIFFERENT ix 63

mala caeci illo ipso impetu irruimus, quo minora effugere stulti tentamus y Ergo, si sapimus itidi iaserentes ad quidvis simus, sola Numinis voluntate regendi.

3. Denique, quod de laboribus hic dictum, id

etiam de illis eontemptionibus sentiendum est, Ob quas hunc locum, illud munus, istum virtutis gradum aversaris. Hae etenim aequo animo toleratae peculiaribus divinae gratiae auxiliis, firma valetudine, et vacuitate a variis curarum spinis abunde remunerari queunt. Contra vero, o quam multi non nisi contemptus et aerumnas iuveniunt, ubi honores et plausus se consecuturos sperabantiquam multi aliis praelati, cunetis invisi displicent, qui aliis aequales, omnibus accepti forent; et mali consules audiunt, qui boni cives essent.

Nempe justo Dei judicio hujusmodi homines

ex uno in aliud discrimen incurrunt, illaque ipsa via offendunt in aegritudinem, Contemptum, laborem, qua se commodis, honoribus, et sanitate abunde frui posse arbitrabantur. Sic Amati ita ipso bonorum culmine quod per primarium munus conscendit , patibulum invenit i . O quam lautior vixisset, si humiliori gradu coutentus aula exulasseti Loth, ut creatas a pastoribus molestias 'vitaret, secessione ab Abrahamo iacta, elegerat florentissimam Sodomae plagam. Nemo non heatam hanc ei simionem gratulabatur. Sed quam male ipsi haec optio cesserit, Genes. I9. 3. 24. legere licet.Ochozias dum morbum impatiens sugit, in mortem imprudens incurrit, audireque ab Elia

debuit illud verbum: morte morieris sa). Quid λ quod plerumque post multas fugae ambages, ac oppositiones, enatasque exinde multiplices tricas et vex tiones , denique cedendum , et

64쪽

M nius I. CONslD. faciendum coacte est, quod agere nunc sponte

recusasy Quippe ordinatio divina tibi erit instar freti non evitabilis, per quod, quantumcumque

xiceris, tandem transeas neceSSe eSt.

Exemplo nobis sit Ionas. Iubebatur is ire in Ninmen crustratem grandem, et praedicare in ea i). At veritus ille, ne Deus poenitentibus parceret, ipse autem salsus propheta audiret, oblatum sibi

munus et locum aversatus, surrexit, ut fugeret a

facie Domini et . Verum hac sua repugnantia quid profecit λ Nempe qui timet pruinam, irruet suster eum niae 3 . Ionas, qui emporium horruit, mittitur in mare ): qui homines metuit, Melatitur a P 3ce s): qui noluit in urbe praedicare, debuit in voratre Piscis latere 6 ; quodque ex mandato Domini prius sponte et leviori impendio agere Poterat, sed detrectavit, tandem, postquam factum est ωerbum Domini ad eum secundo, surrexit, abiit, et praedicavit ); illudque secit minori cum merito, et Post Varias calamitates, quod statim ab initio laetior meliorque complesset. Ex his patet, primarium divini hujus aequilibrii obstaculum inane terriculamentum esse, quod procul visum terret quidem, sed propius inspectum inanis instar

bullae vanescit.

II. Sublato igitur principe impedimento, aequi

ponderis incitamentum est subjungendum, nempe indifferentis animae felicitas, qua illa etiam in hae lacrimarum valle perlinitur. Cum enim nihil cupide ambiat, nihil timide respuat, ingreditur fines supernae pacis; hoc ipso quod ab ejus corde exu lent geminae illae assectiones, quae maximarum iu

65쪽

mundo turbarum origo sunt, nempe inquies cupita obtinendi, et timor obtenta perdendi. Cum nullius rei desiderio teneri, sit maximum in orbe imperium, amplissimo illa dominatu gaudet: vere sortis, quia sui potens. Ipsis Superioribus superior est; cum indisserens ad omnia, nullius favorem aucupetur. Interno dissiuit solatio; eum certa sit se degere in eo loco et munere, ita quo Deus eam cupit vivere. Et hinc oborta aliqua dissicultate, miseria aut calamitate fidentia ulmo ad eumdem confugit, secura de auxilio. In sinu divinae Providentiae quieta dormit,illud Prophetae sibi occinens: Dominus regiis me, et nihil

Denique par et similis Angelorum coelestem interris vitam ducit. Sicut enim Angeli Dei semper parati stant ad audiendam vocem sermonum ejus a , aeque prompti ad custodiendum pauperem quam divitem, rusticum quam regem, aegrotum quam sanum, Turcam quam Christianum : et sicut illiaeque indisserentes sunt ad offerendum in eoelis incensa de Orationibus Sanctorum m), quam ad effundendas in terras scptem phialas plenas iracundias mi ); ita quoque talis anima ad omnem

Creatoris nutum parata est; cum Numinis volutatas etiam ipsi unica actionum norma ac regula sit.

lnde ejusmodi generosae mentis felicitatem ac dignitatem metire. Contra vero hac virtute qui caret, instar maris procellosi continuis turbationum et curarum motibus agitatur. Servili aulicismo vix non aliis abjecte blandiri cogitur, ut ambitiosis ejus desideriis

vel velificent vel non obstent. Ingruente casu ad Verso pro ope ad Superos confugere non audet, ipsa

66쪽

conscientia iure eum adfligi eidem exprobrante;utpote qui et ossicium et stationem, harum molestiarum causam atque originem, a Praelatis eblandi

tus est.

Praeciso singularis Providentiae circa se filo, incertus dubiusque continue auctuat; et non secus,ac emotus commissura pes, semper dolet. Ita ipso etiam, quod adeo prensavit munere et loco contentus minime vivit: Deo scilicet iuspersis amaritudinibus ejusmodi delicatula voluntatis propriae mancipia Tationis poena castigante. Forte tu ipse, qui baec legis, similia te expertum recordaris ....

nec tamen Sapisy ....

Age, o improvidet an non times, ne vindex Deus in eo qui arridet loco te permittat vehemeutius tentari, et lethalem in noxam labi, qui in alio ab ejusmodi lapsu te immunem servasset y Aa non Vereris, ne tibi subtrahat gratias, alibi aut alio iuossicio concedendas; etiam illas, quae pro hoc

munere, quod ambis, SPeciatim necessariae suntῖ Quomodo audes vivere in ea Statione et occupatione, in qua te Dei Providentia non constitui tyos luxatum es; semper malo habebis praesertim in norissimo i . Dic quaeso: quali tunc tibi solatio erit, semper habuisse, quae optasti y semper

egisse, quod voluistiῖ o miseri quid tibi tunc pro

derit,' non divinam sed tuam semper voluntatem fecisseῖ Quam mercedem petere poteris pro labore, quem non coeli sed tui amor imperavi ly Εnimvero cui ista heroicum illud animi aequilibrium non persuadent, jure timere debet, ne aliquando et ipsum attonet illud sulmen: maledictus homo, qui ponit carnsm brachium suum . Igitur magna animi alacritate renovetur conceptum hodie jam saepius fundamentale proposi-

67쪽

tum, Deo in posterum serviendi in eo vitae statu, aut in electo jam statu, in eo persectionis gradu, munere, loco, et maletudine, in quibus ille gratum id sibi sore significarit, cum obfirmata voluntate, omne illud miliandi et amplectendi, tolerandi et age ndi, quod a uobis Deum κelle in his exercitiis

noverimus.

III. Porro ut hoc animi decretum diu duret atque subsistat, firmiter tibi persuasum liabeas, Omnia excepto peccato c quod ne ipsum quidem respectu primae causae fortuitum est, sed praevisum atque Permissum) omnia, inquam, quae in

Orbe eveniunt, non casu sortuito accidere, sed nutu Summe providi , Dostrumque amantissimi

Patris, qui infinita sapientia, aequitate, prudentia et moderatione dimonii omnia suasester ci9. Adeoque liunc locum, hoc munus tibi a Deo per Superiores assignari: hunc tibi morbum, haecque adversa ab illius paterna manu immitti. Iu summa: Deum, Deum velle, te hic locorum degere, hoc munere fungi, ad hunc persectionis gradum eluctari, hos corporis cruciatus, has animi asilictiones pati.

At dices: nihil minus, quam Dei voluntas id

est. Aemulorum machinatio est, Praelatorum sinistra assectio est, partium studium PerSonarum aC-ceptio, Vindicta, rancor, odium, livor est; hic mali sons, haec origo est. Ita quidem tu praecipiti judicio opinaris; at forsitan majori cum temeritate, quam veritate. Nam saepe intellectus actum iam esse temere iudicat, quod solum sieri potuisse suspicatur. Sed ponamus, rem ita se liabere, ut obtendis, et ea, quae te cruciant, adversa ex pravo hominum assectu tanquam vitioso ex sonte scaturire. Quid

68쪽

UO DIES I. CONSID.

tum p Consentio equidem eos errare, eorumque factum a Deo improbari, qui propterea de ipsis sumpturum se Poenas severissime minatur; at idem contendo, supremum orbis Μoderatorem,ctsi nolit peccatum, tamen velle elus effectum. Ergo cum ille locus et munus, ille morbus et aerumnae peccatum non sint, divinae voluntatis objectum sunt; licet originem a prava aliorum voluntate ducant.

Sic quamvis Dominus .irautum i) execratus sit venditionem Iosephi, tamen probavit ejus in Aegypto moram et officium. Deus misit me ipsemet satetuo, Deus misit me ante Nos in Ae Ptum a nota: Deus; non fratrum invidia, sed Dei providentia. Item: licet omnes, quae Iobum amixerunt, miseriae et calamitates ex malitia Satanae profluxerint, tameta erant materia aeterni beneplaciti.

Dominus dedit, Dominus abstulit 3 : id ipse Hus-Saeus vateS testatur, nota: non Satanas, sed Do

minus. Quamvis denique ipse divinus Pater damnarit Iudaeorum rabiem , tamen decrevit Filii mortem; cum ipse Christus Petro dicat: calicem quem dedit mihi Pater, non Ῥis ut bibam illum I pnota: non quem Iudaei, sed quem dedit Pater. Pari igitur ratione, licet Numinis Sanctitas a versetur illam Sociorum malevolentiam, Superiorum imprudentiam, aemulorum invidentiam; tamen vult hanc tuam, quae horum effectus est, dispositionem, infortunium, oppressionem. O religiosel non fratrum invidia, sed Dei providentia :non Satanas, sed Dominus: non odium, sed Pater te in Aegyptum deducit, haec mala immittit, hunc calicem infundit.

69쪽

DE INDIFFERENTIA. 69

Deus, Deus vult in hoc te loco morari , hoc munere fungi, hoc morbo laborare, hoc in gradu delitescere, hac adversitate, contemptu, vexatione assiigi. Ita est: hoc mula Deus. Quidquid obganniat mundus, et amor proprius obloquatur : hoc

a. Et quidem id vult tuum , qui haec legis, majus bonum semper intendendo, propriamquo tuam utilitatem ita provide in omnibus spectando, ut si tibi arcanam Numinis circa te providentiam diducto parumper velo inspicere daretur, illudiPεum, quod nunc tantopere improbas, tu idem εun me Probares, non aliud quidquam licet id tibi liberum seret electurus. Do rationem asserti. Nam infinite persecta mens illa sest, quid tibi aptius congruat: scit, cum non sit quicquam absconditum ab oculis ejus si . Deinde potest etiam illud tibi dare, quod sibi melias convenire cognoscit: potest subest enim illi, eum ωοωerit, posse a . Ergo etiam dabis; cum te amet quasi pupillam oculi sui 3 sicut nutrix infantM-ιum suum α). Ergo quaecumque tibi ejus nutu

accidunt, ad majus tuum bonum eveniunt. Ita est; Dominatar mirnianis non solum omnia in mensura, numero, et pondere disponit sed insuper cum magna re rentia dimouit nos 6 i-Psum mavum in bonum vertendo et faciendo cum ipsa tentatione ρ Mensum 8) Igitur totum te ad omnia indifferentem conjice inter brachia tam amantis tui patris, dicendo cum Ignatio de Lvola:

fac mecum, sicut scis, et vis; nam 3cio, quod ama- , Eucli. 39. F

70쪽

ror sis. Victrix haec tessera: hoc muli Deus i coeIestis tibi clypei instar sit, quo omnes obmurmurantis animi assultus feliciter retundas; nec prius desistas, quam beatum iudisserentiae culmen con

suPER IMPEDIΜENTIS INDIFFERENTIAE

Cum S. Ignatius ut paulo ante indicatum) nos nihil aliud praesenti hoc die praeter exercitiorum

fundamentum, et annexam ei indisserentiam animo volvere cupiat, hinc secundum ejus mentem

et propositum primaria divini illius aequilibrii

obstacula peculiarii examine investiganda censui, ut iis submotis, mitigato labore, coelesti hac virtute eo iacilius potiamur. Quare hodie commodo quodam, et a praescriptis occupationibus aliis libero tempore, V. g. ultimo horariae considerationis quadrante, vel etiam hora lectioni spirituali destinata sedulo inquire, I. Quaenam res creata, aut quaenam vitiosa

affectio te potissimum detineat y quae dissicultas prae aliis deterreat 2 quod praecipv eobstaculum te impediat, quominus persectiorem ineas sanctimoniae callem, Deoque servias quo ille expetit modo λ id est, quominus amplectaris illum , ad quem te vocat, vitae statum, aut quominus in electo jam statu, illum conscendas Persectionis gradum, ad quem, ut elucteris, identidem impellite sentis λα. Quid vehementius te retrahat ab aurea illa , quam S. Ignatius tam sedulo inculcat, itidisserentia Z an concupiscentia carnis, vel concoPiscontis

SEARCH

MENU NAVIGATION