In Titum Liuium annotationes per Beatum Rhenanum, & Sigismundum Gelenium

발행: 1555년

분량: 409페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

quam oportebat cecidisset, piaculare sacrum & triste auspicium faciebat, quod quasi inuitis diis offerretur Solebat enim uictima libera sisti ad aram, ita iit ibi nee teneratur rec uincta esset,ne quid coactum aut inuitum diis offerre uideretur.

FINIs LIBRI XXI.

HATT L STED II, AD T. LIVII

IAm uer appetebat. Orditur hune librum a tempore

Nam usitatissima ordiendi narrationes ratio a locis, temporibus, personis sumitur. Et nequicquam ante. Caula cur Annibal maturius m uerit ex hybernis. Per idem tempus. Renouatur in Flaminium inuidia. Ida domo. Quod Flaminio iustum imperium, quod au-s cium estet magistratus, id eum soluminodo a domo, publicis priuatisq; penatibus, Latinis feriis actis sacrificio in monte perfecto, uotis rith in Capitolio nuncuparis, iccirin ferre dictitabant. Ergo a contrario sensu,negletas illis rebus,tustum imperium a spiciumq; consulatus non ferebat secum in prouinciam. In externo ea solo. Debent enim auspicia per consulem initio, antequam magistratum ineat, & ex urbe exeat, in patriλobseruari. Concipere. Vota.

Augebant metum. Prodigia. Arpis. Diuersi sunt Arpi Apuliae, ab Arpino Latii, patria

Ciceronis.

Capenae. Capena,autore Solino sita fiuit prope Albam. Herculis. Caeretani. Signum Martis Appia uia. Extra portam Capenam Martis templa, autore Servio grammatico, duo fuerunt: unum irini, intra Vrbem prope portam, quasi custodis & tranquil-

372쪽

li: alterum in Appia uia extra urbem , quasi bellatoris, δἰ Gradi-ui. Porta Appia siue Capena, nunc diui Sebastiani porta nunc

patur.

His, sicut erant. Procuratio prodigiorum. Partim maioribus hostiis, partim Iaetentibus. Vel hinc liquet, maiores hostias ad bidentium, de praeterea quarumlibet lactentium disserentiam dici. Carminibus. Sibyllinis.

Feroniae. Deae, quae sub monte Soracte ad oppidum Fer niam lucum habebat, qui lacus Feroniae dicebatur, in quo miria fico apparatu sacri, & singulari religione a finitimis populis c libatur. Nuduenim peditas per cumulum candentium carbonum & magnum acemum cincris transibant illaesi , qui ab illa dea agitabantur, conueniebatq; multitudo hominum , tum solennis ccetus, qui quotannis habebatur tum illius spectaculi gratia. Saturnalia. Ut sit nomen τεχνιων, τὸ Saturnalia. Dum consul. Iter dissicile Annibalis ex Gallia cisalpina in Hetruriam ' r Apenninum, & Arni fluminis paludes. Cum aliud Iongius, caeterum commodius ostenderetur iter. Per Λriminum & Vmbriam, quo itinere limmitiores sunt montes.

Cogere. Claudere, compellere in unum. Cohibentem. Compellentem in unum,propellentem. Primi. Afri & Hispani. Per praealtas fluuii ac profundas uoragines. Praeautas ac protundas, id est, προσαν κώ Iarai uot. Quaerentibus. Hominibus. Multis hominibus. Prima acta Annibalis, & consilia digressi ex palude,contra Flaminium. Quae cognoscenda in re erant. Quae cognostere res postulabat,quae cognouere usui erat. Fesulas. Illae nunc sunt uiculus prope Florentiam. Consul ferox. Ferocia Flaminii. eiusdem; temeraria comsilia. & caulae corundem.

Civilibus bellicisui rebus. De illis dictum est circa finem libri luperioris.

Quous pronion Astii Annibalis quaesita occasio sequentis

pugnae.

In concilio. Castrensi. Quinimo. Dialogisino exprimit ferociam Flaminii, indi- Λ Λ s gnation

373쪽

gnationemq; propter uitan uastationem & incendia agri Ad. trusci. Haec simul. Duplex prodigium. Increpans. Vultuosiu& cum indignatione, obiurgandoq,

aspere ac tonore pro Πtians.

Incedere inde. Accessis utri Ne ad lacum Thrasy

Et iam peruenerant. Topographia. Via tantum. Inrer montes Cortonenses 3c lacum. Ibi castra. Insidiae annibalis ad Thra: imenum lacum. Ad ipsas fauces saltus. Ad angustum aditum,fiue me

tum . qui inter montes, aut potius inter montes & laeum crat.

Flaminius cum pridie. Imprudentia S temeritas Fl minit. Angustiis. Faucibus. Detectae insidi ae. Glarcanus putat τὸ delectie compositum , pro simplici usurpatum. Id nescio quomodo polsit tala di, cum sit contra naturam huius uerbi compotui.Sententia taminomnino illa est, quam uult esse Glarcanus. Ego suspicor,in com

Poenus ubi. Pugnae ad lacum Thrasimenum descriptio. Ad dissonos clamores. Poenorum, qui clamores cx diauertis locis ae panibus diuerit accidebant. . Competeret. Suppeteret, sufficeret. PNoua de integro pugna exorta est&c. Haec 'us,

rectius intelligantur, legenda iunt quae Lauius uipra libis o A UO,de ratione, modoque componendi Romani exercitus tradit, Iae illis non modo utile est, sed plane nece1Iarium scire, qui liborias Romanas recte percipere cupiunt. Illum integrum i cum adolalcentium commodi causa, ut eum sibi notiua esse ii tare scirent, huc adscribendum esse putaui. Sic igitur inquita Postremo in pIureis ordines acies distribuebatur. Ordo enim s xagenos, siue ut alii legunt, sexcenos milites, duos centuriones, uexillarium unum lia 'bat. Prima acies hastati erant, manipus quindecim distantes inrcr se modicum spatium. Manipulus laues uicenos milites, aliam turbam scutatoruin habebat. Leues autem, qui hastam tantumgemq; gererent, uocabantur. Haec prima trons in acie,storem iuuenum pubescentium ad militiam habebat. Robustior inde aetas totidem manipulorum, quibus principibus est nomen. Hos sequebatur scutati omnes,insignibus maxime armis. Hoc

374쪽

Hoc triginta manipulorum agmen,antepilanos appellabant,quia sub signis iam alii quindecim ordines locabantur, ex quibus ordo unusquisq; tres partes habebat. Eam unanquamq; primum pilum

uocabant. Tribus ex uexilli c stabat. Vexillum centu octoginta tres,ut alii,sex homines erant. Primum uexillum triarios ducebat. ueteranum militem spectatae uirtutis. Secundum rorarios minoris roboris aetate factisq;.Tertium accensos miniim; fiduciae manum.

eo & in postremam aciem reiiciebantur. Vbi his ordinibus exercitus instructus esset, hastati omnium primi pugnam inibant. Si hastata profligare hostem non possent, pede presso eos retroce dentes in interualla ordinum principes recipiebant. Tum princiarum pugna erat,bastati sequebantur. Triarii sub vexillis considebant,sinistro crure porrecto,scuta innixa humeris, hastas subrecta cuspide in terram fixas, ut haud secus quam uallo aepta inhorreret acies, tenentes. Si apud principes quoq; haud satis prospere esset pugnatum,a prima acie ad triarios sensim reserebantur: inde rem ad triarios rediisse, cum laboratur, prouerbio increbuit. Tri rii eoru gentes, ubi in interualla ordinum seorum principes &hastatos recepissent, extemplo compressis ordinibus, uelut cla debant uias unoque continente agmine, iam nulla spe post retiam , in hostem incidebant. Id erat formidolosisiimum hosti,

cum uelut uictos inlecuti, nouam repente aciem exurgentem, at miri numero ccri bant. Scribebantur autem quatuor sere legiones quinis millibres peditum, equitibus in singulas legiones trecenis. Alterum latum cx Latino delectu adiiciebatur.Haec illa. Hinc

animaduerti potest, qui manipuli leues, qui primi pili, qui miliutes hastati, qui principes, qui triarii, qui rorarii, qui accensi dicti,

quis numerus auxiliorum & equitum addi singulis legionibus f litus fuerit. De hastatis S princip bus, sic etiam infra libro tri- gestino, inquit Livius. Itaque qui primi erant hastati, per cumulos corporum, armorumque, & labem sanguinis, qua quisluo poterat,sequentes hostem,& signa& ordines confuderunt. Primcipum quoque signa fluctuare coeperunt,uagam ante se cernentes aciem. Caeterum ab hastatis militibus etiam ordines hastati sunt denominati.Ide infra libro uigelimosexto.Nauius secundi hastati signum ademptu signitero in hostes infert. Idem infra lib. x L II.

Tertio anno uirtutis caula mihi T. Quintius Flaminius decimmum ordiue hastatum asiagnauit. Idem ibidem paulo infra: Hieme imperator dignum iudicauit sui primu hastatum prioris cc ruriae asignaret. .Priuceps interdum ordine illorum militum,qui

princie

375쪽

, IO ANNIS SAXONII

principes uocabantur, significare uidetur. Liuius infra libro quadragetimosecundo. N M. Coelio milii primus princeps prioris centuriae est at signacias. Item Liuius infra libro xxvj. Et M.Attilius legatus, primi principis ex eadem legione signum inferri in cohortem Hispanorum coegit. Cicero ad Brutum: C. Nasennius Cretensi bello, Metello imperatore, octauum principem duxit. Aliquando uero pro eo qui ordinem principum ducit, uidetur usurpari. Idem infra libro xxv. T. Pedanius princeps primus centurio, cum signifero signum ademisset, iam hoc tignum, &hic centurio, inquit, intra uallum hostium erit. Caesar lib.i11.Belli ciuilis : Omnibus primae cohortis centurionibus interfectis,prae ter principem priorem.Alias primus centurio primo pilo praeest Idem supra libro vij. Qui alternis prope annis & tribunus militum, & primus centurio erat, quem nunc primi pili appellant. A principib. principia dicuntur duplici lcinu. Primum in acie, ut apud Terentium et Ego hic adero post principia. Secundo iacastris Liuius insta litauigesiuiooctauo.Tribunos & iura reddere in principiis sinebant, & lignum ab eis petebant, & in stationes ac uigilias ordine ibant. Idem ibidem paulo post: Fugatis itaque ex principiis, ac paulo pdst e castris tribunis,&c. Ab his principiis siue tabernaculis principum nominatae sunt portae castrorum. dextera & sinistra princi palis.

Tantuso fuit ardor. Probat signo,quanto ardore sit pu

gnatum.

Donec Insuber. Caedes consulis. Infesto. Cum infesta, ac in consillam protensa lancea. Nihil haustum ex uano. Nihil affirmare praeter autoris

tem probatoriun autorum de numero caesorum,S captiuorum. Quo nimis incisnat. Vt per uanitatem augeant clades a merumq; caelorum & captiuorum.

Fabium aequalem .Senatorem Romanum quem Polybius amore patriae tam a ueritate in scribenda historiadiscessisse asseuerat. Annibal cpptiuorum. Annibalis calliditas in dismittendis captiuis Latini nominis , & humanitas in inquirendo sepeliendi causa corpore Flaminii. Romae ad primum nuncium. Terror ac tumultus inu be Roma ob hanc cladem.

Turba in comitium & curiam uersa.Comitium foro

Romano coniunctum, & uersus orientem ab co porrectum, uel

potius ipsius fori pars crat. Id ita appellatum suit, autore Pluta chri

376쪽

Ao,quod foederis conditiones ibi inter Tatium & Romulam firmatae, sancitaeq; essent, ut ab illorum coitione nomen acceperit. Ad comitium rostra uctera fuerutinatore Asconio Pediano, prope iuncta curiae. Variae Romae curiae suerunt, curia Hostilia, C labra Saliorum, Pompeii Iulia,Vetus, Noua, octauia. Caeterum cum duae fuerint curiae Hostiliae, altera in monte cilio, altera ad comitium loquitur hic Huius de illa curia Hostilia, quae ad confinium fori 3c comitii, septentrionali latere sita, rostra uetera ante se habuit. In hanc curiam Hostiliam senatus de Rep. consuli

rurus,ut plurimum conueniebat.

Magistratus. Vt se docerent de sortuna belli de reipula Pugna,inquit. Hoc pronuntiauit pro rostris. Virorum. Qui ibi erant custodiae causa. Inde uarios uultus.Hypolyposis,sdie notatio. Foeminaria.Mirandus essectus repetini ac immodici gaudii. Priusquam satis. Nuntiatio alterius, sed minoris cladis, eius : uarii estems in animis Romanorum. A' Seruilio consule.Cui obuenerant legiones,quae Cremonae hybernaverant, quibus gerebat bellum in Gallia cisalpina. . In a Tecto corpore. A Tecto, id est aegro. Non rerum magnitudine. Non esse cogitandum hane

cladem esse paruam,cuin tantum sint amissa quatuor millia equitum: sed quia nuc amiliis exercitib.sint extenuatae uires,id cladem hanc per se paruam,facere magnam.

Itam ad remedium. Dicitur a populo prodictator in Fabius Maximus,& M.Minutius Rufus magister equitum. Literas mitti In Galliam cisalpinam ad Seruilium costilem. Annibal interim.Iter Annibalis in Apuliam,& acta in itinere. Affeetus. Confectus,aeger. Praetutianum Adrianumin agrum .Hic ager una cum Narsenim, Marrucinorum, Pelignorum, Vcsti nun agro h die Aprimo uocatur.Adria duplex fuit. una in Venetia,unde sinus Adriaticus nominatus est: altera, unde hic Adrianus ager nominatur, initimus Aterno flumini. Ea fuit colonia Romanorum. Nunc pertinet ad regnum Neapolitanum , geritq; inde titulum dux Adriae.

intendit. Direxit. Q. Fabius Maximus. Achi Fabii

distitoris in urbe. Plus negligentia caeremoniarum, auspiciorummtemeritate,quam inscitia peccatum .ia aemcritate cum quam

377쪽

quam inscitia, non cum τω auspiciorumq; , coniungendum estiali ui parum concinna orario erit. In uerbis Plutarchi de uita Fabii eandem sententiam exprimensis, nulla est ambiguitas. Sie enim dicit ἰ Deinde sumpto a diis pulcherrimo prisscipio,docebat populum negligentia & contemptu ducis aduersus deum, non

ignauia eorum qui depugnassent, ostensionem belli Meldisse. Terra prodigia. Qualia nuntiata sunt supra initio huius libri & paulo ante titiem libri superioris. Ioui ludos magnos. Disserunt ludi magni & Megalenses, siue Megale lia. Varro libro v. de Lingua latina: Megalesia dicta a Graecis, quod ex libris Sibyllinis accersita ab Attalo rege Per mi, prope murum Megaselion, in templum eius deae. Sextus

Omp.libro xij. Megalesia ludos matris magnae appellabant. Haec illi. Hi ludi erant scenici. Nam illis exhibebantur comoediae &tragoediae,& fiebant in theatro.Magnos uero ludos eodem Pom- eio, eodem libro autore, Romanos ludos appellabant, quos in onorem Iotiis, quem principem deorum putabant, faciebant. Cie. in Verrilib. 7. Mihi ludos antiquisLqui primi Romani sunt nominati, maxima cum dignitate ac religione Iovi, Iunoni, Mineruaeq; esse faciendos. Isti ludi erant non scenici, sed Circenses. Exhibebantur enim in circo uel Flavianio, uel maximo. Ludis

Circensibus edebantur uenationes uariarum ferarum, adem eque

stria & currulia certamina. Nec obstat, quod Plutarchus hos ludos appellat spectaculi musica & Thymelica, id est histrionica. Nam illa appendicis tantum uice ad hos ludos accedebant. Veneri Erycinae. Veneris Erycinae templa duo Romae fuerunt,unum prope portam Collinam, quae nunc dii Agnotis porta dicitur. Ouidius,

MPmpla Jrequentari, sima proxima porta.

Aunc Leetia Siculo no na rege emcnt.

Ad eam aedem matronae quotannis uirilis membri figuram cultu diuino, magna sacrorum pompa perferebant, quod non muti tum discrepat ab illis , quae prope simili de re commemorat Augustinus de ciuitate Dei libro 6 .capit. s. his uerbis r Sed quid hoe dicam cum ibi sit & Priapus, super cuius immanis stinum & tu pissimum fascinum sedere noua nupta iubebatur, more honestis simo& religiosissimo matron rum, Alterum Veneris, itemq; Mentis templum, cuius hic sit mentio , in monte Tarpeio fuit. Liuius infra r Interea duumviri creati sunt Fabius Maximus & Attilius Crassus aedibus dedicandis, Menti δε reuius, Fabius

378쪽

COMMENTAR IOLV s.

Fabius Veneri Erycinae. Vtraque in Capitolio est, canali uno discretae. His senatusconsultis. De uere sacro. Duit. Dei. Quaech duella. Aν νταπόκων quod excusatur per Archas. mum.De deratur enim τὸ istis duelli L .

Ex suillo,ouillo caprino grege. Plutarchus in uita Fabii addit sortus boum. Prophana. Non dedicata antea diis. Ioui fieri.Fieri. id est sacrificari immolari.Vergilius:

Prophanum esto. Tanquam non destinatum Ioui , quanquam uere sacro natum sit. Atro die. Atro, id est infausto , ominoso, religioso, quo aliquid seriae rei uel publice uel priuati in , aut auspicari, aut agere, inauspicatum habebatur. De diebus atris Gellius & Macrobius.

Si ante id. Quam a quopiam, hoc est ab aliquibus homini

bus pritiatis immolatum iberit. Ludi magni voti aeris cccxxxo r. millibus, triente. Haec summa discrepat a Plutarchi semina, in uita Fabii. Ea de causa Budaeus de Asse libro 3. sic dicit: Nisi error est apud Lia uium, Plutarchus alium autorum secutus est. Liuius enim pro tr centis millibus nummam, id est totidem sestertiis, millia aeris dicit, & de denariis tacuit. Trientem autem tertiam partem inis intellexit, qui genus nummi fuit. Haec ille. De ista superstitiosa Romanorum diuisione per numerum ternarium, haec ibidem addit Plutarchus. λόγω a Re est τουτο του-ακMέω isa

tionem utem quare luminam ira accurate hoc modo diuiserint, difficile est dicere, nisi quis laudare uelit uim ternionis, quia &persectus est natura, & primus imparium, & initium multitudinis, primasq; disserentias, & omnium numerorum elementa mixta & cori metata in idem assumit.Numerum ternarium apud

priscos & absolutum & acr um esse habitum, dosent noti illi uersiculi

379쪽

sicuti Vergiliani in Pharmaceutrix

His per magistrum. A cta Fabii extra urbem, antequam

exercitum contra Annibalem ducat. Ni Edixit. Praefiniuit. Via Flaminia. Cieero in Philippicis res uiae sint ad Mutinam, a supero mari Flaminia ab infero Aemilia, media Cassia. Flaminia igitur Roma itur Ariminum per Otriculum,Namiam,

Fulgineum, Nuceriam, ilium,tanum fomitrae, Pisaurum, cratq; uia consularis.

- Literae ab urbe. Mandatur Cn. Semilio consuli Has

sis.

Cirea portum Cossanum. Qui est in Hetruria. o , e Praesiderent. Praesidio essent. Dictator exercitu.Fabius ingressus iter, exercitum in X stem ducit. Per agrum Sabinum. Ex uia Flaminia. Inusam Latinam. Haec uia exit a porta eiusdem nomianis, in Latinos populos ducens. Porrigitur autem per Labicanum oppidum, siue Ualmontonum, usque ad Casinatem diui Germ ni saltum, coniungiturq; cum uia Appia ad Casinum oppidum, XIX. stadia a Capua distans. Haec uia media est inter viain V - Ieriam & Appiam. Quo primum die. Orditur res gestas Fabii Maximi eo tra Annibalem, incipitq; ab ipso initio Cunctatorem describere per ἐθοποιίαν, seruietq; in eo deinceps decoro personae Fabii, sicut etiam Annibalis in effingenda eius simulatione & callidi

tate.

Tacita cura animum incensus. Hellenismus.Gramma tici Synecdochen appellant,ut Nuda genu. Haee forma loquendi' in lingua Latina est usitata, non in oratione soluta, sed tantum poetis. Exprimit autem historiographus cogitaxiones Anniba-- lis,tanquam per dialogisnum. Tentare animum. An posset eum a constantia,& non dimicandi propolito deducere,ad pugnamq; elicere. Statio.Custodia. praesidium,excitiae.

diem uniuerso Periculo. Noluit semel periclitari de sum

380쪽

3ssCOMMENTARIOLUS.

de summa rerum,depugnando omnibus copiis. Summa rerum. Viri ad extremum uictores tacti, alteris

imperarent.

Parva momenta. Paruar inclinationes, exiguae uictoriae, quae essent parili momenti. - Finitimorum receptu. Equitum illa leuisque armaturae iratio milites qui pabulum & ligna petebant, quia non procul abbbant a castiis,facile recipiebat. 3 in recipiendis cis tuto loco, utpote stib suis calfris leuio. praeliis cum Poenis tacerrabat. Sed non Ann:balem, Notatione etiam depingit ferociama istri equitum. Praecipitandam. Perdendam,euertendam. Rapidus v. Inconsiderate festinans. Pro cunctatore segnem. Catachresis.

h Annibal ex Arpis. Annibalis ex Apulia in Samnium

transitus.

Heneuentanum. Beneuentum secundus Otho imperator, Natione Saxo, propterea quod praelio, quo cum Basilio & Constantino fratribus,imperatoribus Constantinopolitanis te posscssione Calabriae ad Basentellitin depugnauit, Beneuentani initium fugae fecerat,direptum excusiit.Otho enim eo praelio uictus, eum iuga ad mare delatus esset,a piratis fuit captu Sed beneficio linguae Graecae,quam didicerat, ex illorum potestate , cum eis te aliuesse persiosisset,euasit. Inter multitudinem. Causa, siue occassio transeundi ex Samnio in Campaniam.

. Capuae . Capua nunc alio loco sita est qu4m olim. Cingitur hodie tere dimidia ex parte Vulturno flumine. Olim posita fuit eo loco, ubi nune situs est diuus Petriis. Ea urbs hodie plateas habet mirifice pulchras & rectas.Quondam caput fuit regni Neapolitant,quod uerticulus supra fores curiae scriptus significat: rEst regni Capua claui crux horrida prauis. In agrum Casinat . Subieetimi oppido Casino, cuius supra in descriptione uiae Latinae mentionem fecimus. i Eum saltum. Casinatem, qui hodie a diim ,Germano nomen liabet. In monte Casino est monasterium, sepulcro diui B nedicti, & diuitiis celebre.ad radices uero eius situs est diuus Ge

malam.

Ad opem serendam sociis. sociis id est Campanis. ded Punicum abhorrens ab Latino nomen. - cum

SEARCH

MENU NAVIGATION