Exercitatorium spirituale cum directorio horarum canonicarum auctore R. P. Garcia Cisnerio et Formula orationis et meditationis auctore R. P. Ludovico Barbo

발행: 1858년

분량: 363페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

171쪽

nitatem et ideo contemnenda. Et haec non est parvipendenda doctrina, sed tanto praestantior, quanto opera constant da fictione minus esse suspecta quam verba. Rursus contemplativi per suas devotas orati

Res aliis omnibus prosunt, scilicet leb saepe evenit), ut hominibus negotiis mundi deditis, quamvis Scel ratis, eorum meritis Deus aliquod magnum conferat, scilicet pacem et hujusmodi: nihil enim possumus sine speciali Dei gratia, quam citius a Deo impetrant veri contemplativi quam activi: Sunt autem contemplativi in ecclesia sicut oculi in corpore, illuminantes et dirigentes universa, quae per alia membra fiunt. Et si oculi non laborant sicut manus et pedes , non propter hoc manus vel pes dicere habet, quod oculi non nisi sibiipsis proficiunt. Talium siquidem contemplativorum est alios qui non sunt ita illuminati et ad spiritualia elevati opera, dirigere et in Deum referre: nam qui cor ad

superna elevatum habenti etiam si in saeculo com morentur , per Seipsos Sciunt et poterunt in Deum ea, quae 3gunt bona, sicut in finem iordinare.. runtamen non dico, quod in casu necessitatis contemplativus non habeat suam contemplationem praetermittero, scilicet ad subveniendum alterius neces' sitati. oui vero utramque simul et perme te vitam tenere posset, iste esset melior, sicut B. Gregorius et B. Bernardus et alii Sancti tenuerunt.

172쪽

Et qui diligenter adverteret: quantum anima et spiritualia hona excedunt corpus et Mna temporalia , iste palam cognoSceret . quod ad succurrendum aliorum necessitatibus corporalibus plus proficit toti ecclesiae una alicujus viri contemplativi oratio, quam his centum eorum, qui operibus activae vitae sua sponte et non ex obedientia intendunt, et longe plus proficiunt, quam si in mundo se occuparent, non ad succurrendum aliis, sed pro commodis propriis, et interdum in damnum aliorum. Itaque dico, quod si quis ad vacandum vitae contemplativae se instinctu Spiritus Sancti senserit inclinari aut moveri, hoc alicujus viri spiritualis consilio agnoverit, non confidens in seipso, eo quod facile posset decipi, recipiens angelum satanae pro Angelo lucis: iste talis sine vituperio activae poterit se dare vitae contemplativae: et hoc erit in eo laudabile et non modicam propter

hoc recipiet in coelis mercedem, nisi forte per contrarium talis praelato suo obedire teneretur, seu aliquod publicum officium exercere, aut alicui in casu urgentis vel extremae necessitatis subvenire. Ur gentem dico necessitatem , cum esset verisimile, quod aliqui possent in corpore vel anima perire, si ipse eis valens remedium non impenderet

173쪽

CAPUT XLII.

Ostendit exemplo, non esse superbiam, ut quidam etistimant. intendere eontemplationi.

que dicendum est, secundum praefatum Gersonem, quantum ad secundam rationem antedictam .

quod qui contemplationis fini vacat, quem superius

exposui, hoc est, ad summe amandum Deum ex toto corde suo, iste talis nimis alte tendat aut prae- SumptuoSe agat, quin potius, si quis ad hoc aptus est, et hane a Deo consecutus est gratiam, deficeret et minus bene ageret, prout videturi si divino munere non uteretur, praesertim ecclesiastici et reli

giosi , quorum vita ad hoc ordinatur potius quam ad activam . nam Clericis , maxime Theologis (si

quod isti diount, verum esset , eorum scientia non Solum non prodesSet, verum etiam multum obes

set, inde quippe esticerentur tumidi, vani, vacui et Superbi. Ulterius hoc patet ad oculum per SequenS exemplum : Erit in curia regis aliquis coquinae admini- Sirator . cui rex talem largietur gratiam , scilicet faciens eum iuum camerarium , quia judicat eum ad hoc susticientem, sicque placet regi, nulli dubium quod si praedictus minister hoc recusat ob suam de sidiam vel pusillanimitatem a ut voracitatem, dicens, se potius in ossicio velle ministrare coquinae. iste talis multum e5t reprehensibilis. Eodem modo qui

174쪽

potest Deo in aliquo excellenti statu servire, voluerit circa res minimas versari, neque humilitas eum excusabit , sed scitoni et tepori cordis hoc imputabitur. Amplius dico , quod deficiunt et errant, qui in suis contemplationibus plus quam oportet inquirere V lunt: valde quippe est eis humilitas necessaria, Ch ritati custos et nutris.

CAPUT XLIII.

Quantum activos contemplativi praecellunt.

Quantum ad tertiani rationem, quod scilicet ali qui contemplativi falluntur et essiciuntur demeDies et melancholici, respondet praedictus Gerson, quoueodem modo in vita activa multi decipiuntur, non habentes diseretionem, quae requiritur ad opus coeptum consummandum. Neque omnibus lineo gratia exhibetur , scilicet intendere contemplationi , certis de causis jam assignatis, quemadmodum ait '. Apostolus: Unusquisque habet proprium donum a Deo, unus sic, alius vero sic. Et iterum: Si in compore omnia memhra essent oculus, ubi I nus , etc. Verum est tamen , quod homines mundani facile j dicant, contemplativos esse amentes et melanchol cos , quia non saciunt sicut et ipSi; nam omnia parvipendunt , quae illi nimis amant et magni pendunt: sed non vident magum consolationes et Sancta op ra et spirituales divitias, quas acquirunt contemplativi mundum spernentes et a Se procul pellentes o-

175쪽

mnein avaritiam, iram, invidiam et universam vani tatem , quae hujus mundi amatoribus non modicam praestant vexationem : et contemplativi vivunt in magna quiete et pace suae conscientiae, quae est tam magnum bonum , ut aliud ei hic nequeat comparari , et loco mundanarum occupationum Super

terram in angustissimo loco et re modica ipsi contemplativi occupantur in majori et ampliori loco atque negotio, quam sit totus mundus, hoc eSt, in Deo. ouid per hoc exprimere velim, norunt in talibus experti.

Certum siquidem est, quod vita rationalis creaturae consistit potius in operatione intellectus seu rationis , quam in aliquo alio, hoc est: in rationalibus meditationibus et in amore spontaneo. Unde illi et quasi solum dicendi sunt vivere, qui in contemplatione tali cibo et potu reficiuntur, et nou illi, qui animas suas et vitam non plus quam bestiae ad coelestia levant: nam illi comedunt et bibunt, exultant, gaudent et rident, et sunt occupati in vanitatibus et levitatibus , et sua corpora laborant, et Sio per hunc modum faciunt sicut pecora. Sed sorte dicent isti , quod suis laboribus aliis auxilium praestant. Iloc idem faciunt equi ct asini, et aliquando plus. Quamvis hoc sit laudabile in eo, qui non valet neque scit aliud, et illud complut fideliter, id est, recta intentione et bono sine , scilicet ad serviendum Deo et subveniendum proximo. Fateor ia

176쪽

men, contemplativos in negotiis mundanis nod esse ita sapientes et prudentes, sicut sunt activi. Ratio est, Secundum praedictum Doctorem, quia suum i genium et intentionem circa talia non apponunt, undo fit, eos et simplices et insipientes judicari, sed ipsi de hoc non curant; nam ad hoc vocali sunt se cundum Apostolum, et ad hoc totis viribus nituntur, scilicet stultos reputari, ut possint esse Sapientes.

Quam ost necessaria contemplativo divina gratia.

Iam superius aliqualiter exposuimus, quod silentium alterum est extra animam, alterum intra , et quod contemplativus non satagit exterius silentium et secretum attingere, quam interius. Ad quod acquirendum est necessaria custodia et secretum cellae: dicit enim B. Bernardus, quod Sponsus animae Iesus Christus Verecundus est amicus , neque libenter ad sponsam suam accodit multitudine praesente ; quaerit autem esse Solus. Oportet igitur ancinam a Se omnino expellere exierius et interius omnes occupationes, et Solummodo esse solicitam et intentam ad recipiendum sponSum suum: quoniam quidem est simplex et unicus , ideo vult quaeri in simplicitate et unitate cordis. Tale autem cor, scilicet circa exteriora occupatum, non est Simplex et unitum, sed humanis, vanis et illieitis curis multipliciter diviSum.

177쪽

Sed heu fratres, ad quantam miseriam nobilis anima redacta est propter peccatum , quae in primo statu innocentiae ordinata fuerat ad contemplandum Deum Creatorem suum et considerandum spiritualia, quod nunc tanta poena et dissicultate, onere cohruptionis suae, RggraVata, vix explere potest. Quod bene experiuntur, qui ad hoc conantur. O Deus meus, quid est nunc illud , quod ipsam animam in altum ferre et congregare ad unitatem et reducere ad simplicitatem posset, et eam ab hoc procelloso , fluctuanti mari et tumultuoso per innumerabiles solicitudines , per diversas phantasias et imaginationes velociter inundantes eripere ' Certe hoc nemo nisi virtus tuae gratiae valet facere, et hujus maris magni et spatiosi, quod intra nos est, motus mitigare. Tu Domino suscitas egenum jacentem de pulvere vanarum cogitationum et elevas pauperem de stercore inordinatarum delectationum, collocans eum in alto, ut sedeat eum principibus, id est cum Angelis et Sanctis, et conversatio ejus sit in coelis. Hoc gratiae munus illis vere et solum conceditur, qui accurate et ardenter illud exquirunt, et ad hoc se disponunt.

Qualiter anima contemplativa supra eorpus elevatur ei ellicitur simplex et unica.

Non debemus existimare , quod anima Secundum substantiam deserit proprium corpus , Cum in Con-

178쪽

lfo Ex aenarovidae SPIRIT LRtemplatione rapitur Secundum communem cursum ised pro tunc dicitur esse, ubi fuerit cor et amor ejus: secundum enim B. Augustinum animα υerius est, tibicimal, quam tibi animiat, id est, quam in corpore , quod vivificat: dico igitur, quod talis animae devotae elevatio extra mundum et supra ista corporalia usque ad seipsam vel usque ad angelos vel cerae usque ad Creatorem suum ( quia altius non potest ascendere) fit per fortem et sanctam meditationem , vel per ardentem amorem. Itaque talis sortis et sancta meditatio vel amoris ardor virtute est tam potens, ut faciat eam oblivisci et cessare caeteras alias operationes et phantasias. ac si esset in perfecta quiete et in quodam dulci sopore: et si penitus tales operationes non cesSent, non tamen valent interrumpere

vel superare illam validam meditationem seu fervidam dilectionem propter suam vigororem virtutem. Oportet quoque , ut anima in tali meditatione totaliter sit occupata et amore ferventi, neque sit ei cura pro iuno de quacunque alia re neque ad alia respieiat nisi sorte ea cursim transcurrens , non tamen in eis pedem figens , id est . non demoretur in talibus. Et hoc posse fieri, quotidiana experientia in rebus minoribus nobis ostendit. Imo asserit Aristoteles , dicens , quod contingit nonnunquam quempiam super aliqua re tam vehementer meditari , ut apertis oculis non videat illud, quod ante ipsum transit , et saope illi, cum quibus est, loquentur ei sa-

179쪽

cient coram eo multa , quorum ipse nihil sciet: sed in sua vehementi meditatione perseverabit ac si dormiret. Unde et de tali consuevit dici istud commune

proverbium: Iste suos meditatur amores. Talem modum raptus concipiunt aliquando Scholastici, cum ad compilandum aliqua subtilia intendunt. Tale quoque aliquid solet accidere pictoribus et aliarum subtilium artium artificibus positis in vehementibus im

ginationibus. Legitur quippe de quodam philosophο,

nomine Archimedes , in geometricis peritissimo , quod decrevit imaginando facere subtilia instrumenta ad expugnandum , defendendum et capiendum urbes ; et cum urbem, quam praedictus philosophus incolebat, ab hostibus capi contingeret, jussit Dux

exercitus , ne praenominatus philosophus necaretur, et cum a casu quidam ad eum intrasset et in illis vehementibus imaginationibus occupatum reporiret, interrogavit eum, quod esset ejus nomen et ille vero manens fixus et intentus in suis imaginationibus nesciebat neque attendebat, quid ab eo quaereret, nisi quod innuebat ei, ne eum impediret, nihil aliud respondens, unde et vitam perdidit. Ecce quam attenta erat istius cogitatio , ut ejus virtute neque invasionem propriae urbis neque hostem, qui eum occiderit , agnoverit. Alius quoque philosophus, nοmine Neades, saepe ad mensam sedens obliviscebatur sumere cibum, et oportebat, ne inedia periret, ut quaedam ejus ancilla

180쪽

sibi victum capiendum subministraret, de quo Valerius quod praediximus recitans , dicit, eum solum propter animam vixisse, et corpore veluti re extera et inutili fuisse circumSeptum. Praedicta adduximus exempla ad demonstrandum, quod anima imaginationes et solicitudines inutiles a Se possit expellere , ut valeat ad altiora et sibi magis proficua elevari et ascendere , et sic reduci ad unitatem et simplicitatem, intendens dumtaxat quomodo possit pervenire ad suum Creatorem , qui est ejus locus , finis et amor , quamvis hoc facere tanto sit sortius et dissicilius , scilicet quod in praemissis exemplis ostendimus , quanto oportet nos uti spiria tualibus meditationibus, et habere cogitationes altiores et magis ExtraneaS.

CAPUT XLVI.

De diversis modis, quos in tractando de contemplatione Sancti habuerunt.

Richardus de sancto Victore quemdam edidit librum in quinque partes divisum , ubi subtiliter et profunde tractat hanc materiam contemplationis, eam in sex species dividens. Quarum duae ponuntur in imaginatione , duae in ratione , et duae in intelligentia. Et secundum hoc praedictus Doctor ponit

intra animam tres coelos , Secundum quod ipsa aniama circumvolvitur diversimode , cogitans sive meditans , scilicet vel corporea , quae Sensibus exte-

SEARCH

MENU NAVIGATION