Exercitatorium spirituale cum directorio horarum canonicarum auctore R. P. Garcia Cisnerio et Formula orationis et meditationis auctore R. P. Ludovico Barbo

발행: 1858년

분량: 363페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

221쪽

ii Gaudium et exultationem ad cordis dilatationem. 5 Resolutionem ad perfectam confirmationem. 6

ouietem ad devotionis conservationem. Sed ut facilius possis ipsam passionem contemplari, dividentes eam in aliquot breves partes, eam hic ponem IS , prout colligitur ex spero Evangelio.

CAPUT LVIII.

De Domini passione in sex partes dixisa, et primo de quodam brevi modo ad facilius eam meditaudum.

Sciendum , quod in contemplando Christi passionem, ut hoc facilius peragere queas et utilius, debes

in ea tria considerare , scilicet: Factum , Modum , Causam. Et ad haec tria est semper respiciendum in passionis contemplatione. Herum dicimus : ut cum fuit captus, ligatus, colaphigatus, alapis caeSus, flagellatus etc., quae debes devote contemplari. Nodus est gestus et humilitas , quam ostendebati praeSertim , cum coram judicibus praesentabatur , hoc est: inclinlito capite et oculis in terram defixis. ouomodo proserebat illa verba tam humiliter, quam mansueto et quam suaviter propter vocis suavitatem: et si hominum quempiam ita dulciter audires loquentem, ingenti assicereris voluptate . nam ejus vox non erat minus dulcis , quam facies decora. Contemplari etiam debes modum , quem interius habuit; manifestum eSi enim, quod interius gerebat

222쪽

maximam humilitatem, non invidens neque irascens aliquatenus contra Pilatum , neque contra Iudaeos , sed viscemse eiS compatienS.Circa tertium debes considerare . quod tu fuistica uici Suae POSSioni S, nam paSSus eSt propter RedemPllonem, Illuminationem, Iustifieationem,

Glorifieationem. Et considera hoc beneficium , ac si pro te solo passus fuisset Christus. Et similiter in his, quae t geris et cogitaveris , cogita , ac si tibi diceret Christus : Imo laci pro te, ut tu sequaris vestigia mea eisias humilis et patiens et accipiens crucem tuam me

Sequaris.

Igitur in opere debes meditari Domini patientiam, in modo ejus humilitatem , in catim ejus ardentissimam charitatem. Et non solum debes contemplari in Christo praedictas virtutes, sed imitari eas operando, hoc enim est, quod maxime tuus dilectus desiderat. Et nota, quod in contemplando passionem hoe

modo semper debes Christum considerare non solum hominem neque Deum Solum , Sed unam perSOnam. quae est Deus et homo verus. Prima pars Dominicae POSiouis. Igitur celebrata illa solemni et regali coena Christus Deus et homo surrexit et coepit ire cum discipulis suis ad mortem.

tuam Diuitigod by Cooste

223쪽

Cogita nunc, quam dulcibus verbis loquitur eis de sua passione , docens eos et praeveniens dicendo: Peretino polore diversentur ovo pestis. Rursum Petro : Antequam fialius cantet, ter me rivilis. Ista trahens ad sensum literalem , ante omnia reverenter et pia dulcedine contemplare, ut praediximus, personam Christi Deum esse simul et hominem, et ea quae facit et loquitur diligenter et reverenter, cum quodam stupore et pietate audi et intuere. --nique ad utilitatem et profectum tuum et morum tuorum informationem diligenter considera, quam dulciter illa verba protulit et quam benigne se habuit et quam henigno colloquio eos admonuit. ouantum praeterea interius fuit plenus moestitia et contristatus de morte sua tam vicina . Ulterius, tertio cogita, quomodo ob tuam redemptionem incipit ad passionem ire, et pro te immolari, compungendo te ad lacrymas et devotionem. Et ista et similia in corde tuo versabis respiciendo ad illa tria, quae praememoravimuS, Scilicet rectum. Modum et Caviam; neque enim in qualibet passionis particula memoranda Sunt. Consequenter relictis aliis discipulis assumpsit sincum Solos tres praecipuos, quibus, alloquens, dixit: Triviis est anima mea tisque ad mortem. Et dimittens eos subiit solus montem orare, ubi poSt trinam orationem lanis fuit eminentis passionis timore affectus, ut prae ejus magnitudine sudor ejus lactus tuerit sicut

224쪽

guttae sanguinis decurrentis in terram, quod de alio nemine quantumcumque amicto legitur. Considera , quomodo tunc apparuit ei AngeluS confortans eum. Et confestim surgens ab oratione , licet vehementer adhuc poenam formidaret, exiit obviam inimicis suis, qui uno solo verbo audito ab eo mox ceciderunt in terram quasi mortui. Quomodo ei Iudas osculum dedit, et ipse patientissime tulit. Attende, quam cru&liter Iudaei eum apprehenderunt, ligaverunt et traxerunt , et omnes ejus discipuli eum deserentes sugerunt. Intuere, quomodo eum primo deduxerunt in domum Annae, ubi graviter a quodam Servo nequi simo in Sua speciosissima facie percussus fuit. Debes nunc contemplari, ut jam praemissum eSt, qui S est hic , qui tam opprobriose et irreverenter tractatur :et te ei subjiciens per rationis consensum crede et cogita, eum vere esse Filium Dei, principium omnium, Salvatorem hominum , et retributorem omnium. Et haec quoad primam partem. Seeunda piara Dominiciae PanioniS. Quantum ad secundam partem , conSidera , qu

modo Dominus trahitur ita crudeliter et inhumane de domo Annae ad domum Caiphae, ubi eum Scribae , Sacerdotes et Pharisaei invidia pleni praestolabantur. Et quomodo per Caipham adjuratus, veritatem dicens, suit multiplicer percussus, tanquam suel So nomen sibi attribuens divinum. Quomodo vel aules sa-

225쪽

ciem ejus percuSSerunt, conspuerunt et illuserunt eum, quaerentes contra eum falsos testes, quia veri

inveniri nequibant. Quomodo negatur a Petro, qui se caeteris credebat fortiorem , quem cum respexi set Dominus, memor sui delicti flevit amare. C, gita , quomodo Statim summo mane trahitur per plateas ad judicem , ut eum ad mortem condemnaret Videns autem Iudas , quod ad mortem peteretur , tantum in se doluit, quod tam dulcem magistrum suum tradidisset, ut seipsum prae amaritudine et dolore laqueo suspenderet; et retulit triginta argenteos, quibus emptuS est ager, juxta Ilieremiae vaticinium. Puomodo deinde multis clamoribus, salsis accusationibus , coneurrente tota populi multitudine est coram Populo accuSatus. Missus et ductus per plateas ad IIerodem , ab eo ut stultus irridetur. Ilio diligentissime considera, qualis eSt, qui patitur, et ei configurare, ut compatiaris

Milissimo, Nobilissimo,

Amantissimo.

Tertia pars Dominicae passionis. ouantum ad tertiam partem attende , quomodo stante Iesu humillime coram Pilato praeside magnus tumultus et clamor validus invaluit clamantibus Iudaeis : Crueillae, erueisper nos Iesem habemus, et se-

226쪽

cundum lassem nostram debet mori. Tunc Pilatus Christum fecit per totum corpus durissime flagellari, et in figura regis , tanquam se illicite regem nomina set, multipliciter illuditur, ac chlamyde induitur, c put spinis coronatur, arundine graviter verberatur, ut rex genibus nexis irrisorie adoratur. Illa, Frater, diligenter attendo modum, quo Christus se habuit. Quomodo Pilatus sedens pro tribunali, tanquam Dominus foret Christi Domini et judex ejus, neuis, inquit, quia potestatem habeo dimitterela, et potestatem habeo erve isere tey Attende modum,' quo Iudaei so habuerunt , considera causam, cur haec omnia Christus sustinuit, non nisi propter te redi

mendum.

Iterant et multiplicant clamores Iudaei: Si humedimittis, non es amicus Caesaris et crueisse , cruci Dpe etc. Tunc Pilatus, timore Caesaris victus, tradidit eis Christum crucifigendum. Exiens autem, ut crin, cifigatur, ipse suum portat patibulum, latronibus associatus. Sequentibus autem se mulieribus cum ingenti dolore ait: Nolite flere super me, etc. Considera autem, quantus et quam gloriosus Rex coeli et terrae, et Dominus Sabaoth sit iste, qui sic irridetur, qui sic illuditur in figura regis, et egredere obviam et ,

intuens eum cum ingenti admiratione , et attende quomodo est

227쪽

Admirare igitur

R Felicitatem lormentara ,

Aeternitatem mora.

Ouarta petra Dominicae se Sion . In hac quarta parte contemplare . quomodo, ducto Domino in monium Calvariae , incipiunt se lictores disponere ad crucifigendum exuendo Christum v Stibus , et sic de singulis. Cogita tu diligentissime modum crucifixionis: primo crucem erexerunt, Et md-nus et pedes ejus cruci alligentes juncturas membrorum crudelissime divaricaverunt. Adverte quoque ejus indicibilem patientiam et modum, quo se habuit. Rursum poteris et alio modo hanc crucifixionem meditari, scilicet quod crucem in terra ponentes, i PSO Domino libenter manus et pedes expandente, primo eum cruci astixerunt, et deinde erexerunt. Respice deinde eum in cruce lacrymantem et pro SutS crueifixoribus orantem, quomodo blasphematura praetereuntibus Pharisaeis et ab iniquo latrone. Et quomodo in vertice crucis verissimus titulus scribitur et Astis metarentis Rem Adaeorum. Conspice Virginem benedictam, matrem ejus gloriosam, Sub cru-Garciae Meditationes. 2 Immemus

228쪽

ce Statilem doloribus plenam, quae utique tanto ampliorem habuit dolorem, quanto serventiorem habuit

amor m.

Attende, quomodo Matrem suam Ioanni commisit: et factae sunt deinde tenebrae per totum mundum. Et quomodo Dominus voce magna clamavit et dixit: mirum heb laniarabathani, hoc est: Devi, Deo mem, vi quid me dereliquisti' In quibus verbis ostendit, quanta sua foret poena, et quod humanitas a divinitate quodammodo fuit deserta. Et hoc propterea , quod nulla fuit redundantia virium Superiorum, quihus fruebatur, ad vires inferiores, quibus patiebatur. Adhuc intuere attente, quomodo ei sitienti dederunt bibere acetum felle mixtum. Et quoniam impletis omnibus clamans Voce magna emiSit spiritum, ostendens per hoc , quod quamdiu voluit vires sibi retinuit, et quod nullus animam a se tolleret, nisi eam ipse poneret. Unde praecipue Centurio ex hac voce motus dicebat: Vere Filius Dei erat iste. Et hic considera modum, quo paSSus est. Passus est enim sicut verus agnuS . Liberalissime respectu proximi; Severissime respectu Sui; obedientissime respectu Patris: Prudentissime respectu adversarii. Stude igitur ad habendum habitum secundum ei sigiem imitationis Christi, ita quod ex consuetudine patiendi pro eo habitus virtutum obtineas , Scilicet

229쪽

henignitatis, severitatis, humilitatis et patientiae, et caeterarum virtutum. Et haec quoad quartam partem sussiciant. Ouinta pars Dominicae passionis. Contemplare in hac quinta parto , quomοdo mortuo Christo in cruco venit Longinus cum aliis militibus, et confringunt crura latronum: et cum venissent ad Christum et invenissent jam mortuum . non lae-gcrunt ejus crura, ut prophetia impleretur, quae ait: in non minuetis eae eo. Sed praedictus Longinus lamcea latus ejus aperuit, unde Sanguis et aqua exivit, et sic Ecclesiae Sacramenta consecravit. Velum templi tunc scinditur in duas partes a summo usque deorsum, Sol obscuravit et tenebrae facino sunt in universam terram, terra tromuit, petrae scissae Sunt, monumenta aperta sunt, ut in die Resurrectionis cum Domino resurgerent corpora Sanctorum ibi quiescentia. Attendo bene hic , quanta pro te Dominus passus est, et ex desiderio passionis crucem amplect

re : ita quod, sicut Dominua pamus est injurias, opprobria . irrisiones et supplicia , ita tu passionem Domini imitando amplexeris pro eo omnem PaSSi nem; injurias, probra, illusiones et cruciatus. Et haec quantum ad quintam partem sussicere credo.&aela pars Dominicae Pa8sionis. Nolandum , quod Christi paSSio non solum retini

230쪽

mai memoriam per devotam meditationem , neque solum inpammat asseclum per devotionem, sed magnopere illuminat intellectum ad veritatis cogniti nom. In universitatis enim cognitione Septem erant plausa ante Christi passionem, quae in ea Sunt aperta. de quibus potest intelligi illud Apocalyps.: Aperta sunt Septem sigilla,

'stabilis,

Spiritus intelliuibilis, Mundus sensibilis, Paradistis deleelabilis, Inferntis horribilis, Virtus laudabilis, Culpa Bituperabilis. Primum siuilium, quod est Deus mirabilis, in passione Christi fuit apertum , quia in paSSione ostendit se esse summam sapientiam , in eo, quod tam sapienter fefellit diabolum, nolens eum sua infinita potentia opprimere. Rursum tendit se eSse Summam justitiam, in quantum quaesivit pretium nostrae Redemptionis. Summam praeterea misericordiam, in eo, quod pro nobis proprium tradidit Filium. Meundum sipillum fuit spiritus intelligibilis: et hoc etiam fuit apertum per Christi passionem, inquantum per eum apparuit, quantae benignitatis sunt Angeli, qui Christum Deum suum crucifigi permiserunt, quantaeque dignitatis sint homines, qui Chria

SEARCH

MENU NAVIGATION