Origines et antiquitates Christianae auctore F. Thoma M. Mamachi. Editio altera auctorum exemplaribus collata ac recensita 4

발행: 1850년

분량: 521페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

86 ORIGINUM EΤ ANTIQUITATUM

n ut ubi castae preces, ubi vota sincera, ubi sacrificia illibata η solvuntur, illic se gladius haud sacile etiam in iugulum noxion rum distringendus exereret δεῖ IIoc ego testimonium, etsi longiusculum, tamen describendum putavi, ut quemadmodum reges res sacras curare debeant, cognosceretur. Si enim ad episcopos primum id, Honorio teste, pextinet, qn id est, quod locis aliis, quae non repugnent, adversarii abutantur pNon discrepat Theodosius in litteris ad Cyrillum. Quod autem ait, curae sibi cultum esse Dei, verum est. Nam decet id quidem christianum imperatorem. Sed quo tandem modo Z quo scilicet idem ipso narrat. Nam scribit in hanc sententiam r :u Et ecclesias noveris, et imperium unitum, et adhuc ampliusn praecipientibus nobis uniendum Salvatoris providentia Dei, datan tuae reverentiae venia, ut ne occasionem sumas, neque dicere

n Possis, quod propter sermones pietatis excluderis. Exerceri a

n etiam eos coram sacro concilio volumus, et teneri quomodon bene visum fuerit, sive impetrent a Patribus Meniam, Si ct non, n qui pincentur. Nos igitur conturbari civitates, et ecclesias non B patiemur, sed neque inexarni natos nobis sermones, quorum Opomn tet iudices praesidere undique Praesules sacerdotii, et Per quos

B nos tenacrones Menae sententiae sumus, et erimus n. Hanc igitur esse Constat eam, quam sibi vindicabat Theodosius in rebus ecclesiasticis, potestatem. Ea videlicet se facturum promisit, quae patres fieri oportere constituissent, atque ii quidem patres, qui cum Synodis, ut iudices, praesint, tum quid sit de religione credendum docent, moventque imperatores, ut ipsis decernentibus assentiantur. Ex qua re intelligitur qua fide adversarii in veteribus monumentis describendis, producendisque versentur. Neque

adiumento, atque praesidio esse Grotio, Hennigestoque potest, quod ex litteris Isidori pelusiotae repetunt. Etsi enim ille ad unum, eumdemque finem sacerdotium 3 atque imperium referri scri

102쪽

psit; tamen esse sacerdotium imperio subditum laus quam Scripsit. Quin etiam cum idem magnum esse utriusque potestatis discrimen defenderet, ita ut eius quidem sententia, quam accepit ab si Nazianzeno sacerdotium animae, imperium corporis locum partesque teneret; sectum Sic est, ut, quoniam corpus ab animo regitur, non modo sacerdotium praeserendum imperio, verum etiam continendum ab sacerdotibus in osticio principatum

Se argumentando concludere posse videretur. Qui autem s. Thoemam a quinatem ad Grotii opinionem pertrahere conantur, nae

illi turpissimo labuntur. Non enim sacerdotium subdit imperio, sed hoc esse sacerdotibus, principibusque enitendum, laborandumque confirmat in eo opere, quod est de regimine sa) principum,

ut populum ita moderentur, atque gubernent, ut et Vitam agere tranquillam, et consequi tandem Sempiternam salutem possit. A

que is quidem vir incredibili doctrina, et sanctitate, quid de sacerdotii, imperiique potestate senserit, in theologica summa tam clare, tamque perspicue demonstrat, ut nullus supersit de illius opinione dubitandi locus. Quamobrem ut adversarii cognoscant, quam abuti soleant testimoniis veterum scriptorum, illius ego ex Parte secunda summae describam sententiam. Sic autem habet 3):

103쪽

88 ORIGINUM ET AMIQUITATUM

Dicendum , quod potestas saecularis subditur spirituali, sicut

n corpus animae ; et ideo non est usurpatum iudicium, si spiri- v tualis praelatus se intromittat in temporalibus, quantum ad ea,n in quibus subditur ei saecularis potestas D. Tertium, quod est ductum ex Tertulliano, tam leve est, quam

sunt argumenta superiora. Non enim Tertullianus auctoritatem ecclesiae cum potestate confert imperatorum. Ethnicos alloquitur homines improbos, qui nostros calumniarentur, dicerentque C

temni ab eis principes rei publicae, propterea quod his ipsis prin

cipibus divinos honores tribuere recusarent. Itaque facile con dit Caesarem, qui Deus non sit, coli quasi Deum non oportere. Christianos autem, qui talem esse Caesarem, qualis re vera emet, ostenderent, hoc esse ethnicis meliores, quo hi anteferendos im

peratori deos, qui nusquam erant; illi uno vero, conditorique

huius universitatis rerum Deo minorem esse imperatorem arbitrarentur I , diisque ethnicorum, et falsis, et errore, fraudeque

in mundum invectis praestantiorem, maioremque esse defenderent. Atque Tertullianus solo Deo minorem appellat Caesarem non omnino, sed habita reipublicae, rerumque civilium ratione. In administranda enim civitate, regendoque imperio primus est

imperator post Deum, qui Deus imperatori gubernandi tribuit

potestatem. Alioqui si loquutus Sin liciter, non con ara is suisset, martyribus, angelis, Christo denique ipsi, qua homo est, praetulisset imperatorem, quod de homine christiano α ne su-

104쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 89

spicari quidem possumus. Quod si ille de imperatore egit com

parate, hoc est habita, ut dixi, reipublicae ratione, non erat necesse, ut de ecclesia diceret, inquireretque utra esset maior a que excellentior, ecclesiastica ne potestas, an civilis, qua praestaehant imperatores. Rursum, quamquam ille a christianis et pendenda tributa, et leges, quae de civilibus erant rebus, observandas censet; tamen ecclesiam, qua respublica spiritalis est, resque Christianorum sacras numquam subiecit imperatori. Neque enim

ab imperatore, sed ab antistitibus ccclesiae et constituendos i

Presbyteros, et concilia cogenda, et stationes, ieiunia, instituta, canones praescribendos, quibus disciplina magis magisque confirmaretur, et quaecumque ad vitam christianam, moresque pertinent, stabilienda putavit; quod sane numquam putasset, si pO- testatem ecclesiasticam civili subiiciendam existimasset. Eodemque

modo explicandus est optati milevitani quarti saeculi scriptoris locus et . Iam vero, quod optatus adiungit, ecclesiam in republica esse, non est eiusmodi, ut nos ab sententia deterrere possit. Hoc enim propositum optato erat, ut ostenderet, imperatori honorem adhibendum a christianis esse. Nam quum donatistae invecti in Constantem imperatorem fuissent, qui argentum in Afri.

105쪽

eam miserat, ut opem pauperibus, qui maxime laborabant, fer ret; optatus, qui et ubi orta esset ecelesia, et qua in societate hominum tutius consisteret, et quid a Christo, apostolisque decolendis, observandisque principibus rei publicae statutum esset,

plane cognoverat; ut haereticorum temeritatem, audaciamque reprimeret, eis primum arrogans, impudensque Donati dictu in exprobravit, qui furens nihil esse imperatori cum ecclesia commune dixit: tum addidit, eos qui tam pauci essent, seseque Africae finibus continerent, seiunctos esse a vera Christi ecclesia, ut

qui negligerent, quae statuta a Christo de honorandis principibus

suissent. Reminiscerentur Christianorum maximum numerum, a

deoque maximam Ecclesiae partem, in republica, hoc est in imperio populi romani tutius, quam in ditionibus barbararum gentium versari; quamobrem honorem adhibere imperatori ne recusarent, qui eamdein rempublicam moderaretur. Hinc autem qum madmodum esse consequens possit, quod adversarii concludunt, subditam esse civili ecclesiasticam potestatem nullo modo pro

sus intelligo. Non enim id voluit optatus. Hoc a christiano Omnes, quicumque tandem sint, postulant, atque hoe ille unum concludit, orare nos pro principibus, dareque operam oportere, ut eis honos, qualem Christus praescripserat, adhibeatur. Ecquod vero scriptor ille asticanus, qui Valentiniani I. aetate vigebat, Commemoravit, ex quo imperatorem quidquam in rebus ecclesiasticis posse colligereturὸ Si autem nihil eiusmodi meminit, quid est, quod hoc eius sive pronunciatum, sive dictum ab Grotio, eiusque sectatoribus opponatur iis, qui civili subdi e clesiasticam potestatem negant3 At optatus extolli supra imperatorem posse defendit neminem 3 Extollerent autem sese s pra imperatorem antistites ecclesiarum, Si Potestas ecclesiae superior, praestantiorque civili esset. Sed potestatem ecclesiae inulto esse civili excellentiorem, quoniam Gregorii nagian Zeni, aliorumque veterum scriptorum clarissimis testimoniis persectum est, nubia est caussa, cur esse iterum demonstrandum putem. Neque

enim arbitror, optatum ita suisse assectum, atque institutum, ut, modo donatistas refelleret, quae firmata consensione omnium suis-Sent, pervertere auderet. Namque idem in priore adversus Pa

106쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 0rmenianum libro I), episcopos apices et principes omnium, qui

essent in ecclesia constituti, vocat. Erat autem in ecclesia imperator. Quare imperatoris, qua christiani, episcopi vices, prin-

Princimsque erant, optati sententia. Quid Z si etiam iudicos 3 Esse quippe episcopos iudices a) in ecclesia statuit. Age vero qui

vices, Princ es, itidices omnium christianorum episcopos appellavit, is ne subdendam civili potestatem ecclesiasticam censuisset 3 Quae igitur fuit ratio, quao illum impelleret, ut extolli diceret si ra in oratorem episcopum non posse, eumque Deum videri velle, qui se Caesari praeserret, qui Caesar secundus a Deo esset y Ego ero sic existimo. Esse quidem imperatorem aliquo Sensu secundum a Deo posse, quin sit alio sensu ab eodem secundus Deo. Qui enim civitati praeest, quique gladium gestat, neque pendet a quoquam nisi a Deo in ea re, is secundus a Deo dici in eo ipso genere potest; in alio autem genere non item. Praeest autem civitati, seu reipublicae imperator, gladiumque gem Stat, ut in eos, qui nocent societati, animadvertat, timendusque 3 Proinde est; neque extat, praeter Deum, quisquam, a quo ille directe 4 saltem, ut aiunt, pendeat. Dici igitur a Deo securidus poterat imperator. Non est tamen hinc consequens, ut alio in genere esse alius quisquam, qui excellat dignitate, et potestate praestantiore; vocarique a Deo secundus non possit, eoque in genere, quo secundus a Deo est, nullo modo pendeat ab imperatore. Atque huiusmodi quidem sunt, qui potestatem obtinent in ecclesia, appellanturque ab Optato vices, iudices, ac princ*es christianorum. Quid Θ si ne illud quidem concedendum sit, eodem in genere, quo secundus a Deo dicitur imperator, ullum alium exsistere nequire, qui perinde et esse, et appellori secundus a Deo possit PAn rex persarum suo in imperio secundus a Deo dici non poterat, qui tanta in ditione sua potestate Valebat, quanta in romana republica imperator p Quid igitur 3 regis ne persarum potestatem, Contendent, subiectam esse potestati imperatoris populi R

107쪽

mani3 Hoc si Degant, cur potestatem ecclesiasticam civili esse obnoxiam pugnant, propterea quod imperator secundias a Deo non solum ab Optato, sed etiam ab Tertulliano vocari consuevisset p

Nam quae instituta a Deo sine Consensu imperatorum; sine consensu autem imperatorum p immo vero invitis imperatoribus est, ea certe imperio subdita esse non potest.

Sed episcopum reprehendit Optatus, qui quoniam impetatorem contemserat, arrogare sibi velle divinum quidpiam videbatur. Episcopum p Nego enim vero. Sacrilegum t) debebant dicere, i pium, scelestum, omnium episcoporum iudicio damnatum, dignum denique hominem, qui ob flagitia extremo supplicio afficeretur. Nam is erat Donatus, cuius eo in loco ab optato fit mentio. Sed sic episcopus, qualem adversarii vellent, fuerit. Episcopus ne regis officium in re civili usurpet, imperatorique et recte, et sapienter administranti rempublicam maledicat, pro quo cem te imperatore Paulus apostulus statuerit christianum quemque, quantacumque tandem dignitate precelleret, orare oportere λ Hoc

autem illud est, quod Optatum permovit a ut acriter Dona

tum reprehendendum arbitraretur, subderetque, ecclesiam esse Ortam Vigereque in romano imperio, in quo imperator quod ad civilem statum pertinet, secundus a Deo haberetur, adiuvarique precibus deberet christianorum, quin tamen poteStatem ecclesiasticam subiiciendam civili contenderet.

Redeo ad optati locum, qui est de ecclesia in republica constituta. Quaero, quid nomine intelligant reipuhlicae; imperium ne

manum, an regiones orbis terrarum universas, quae in aliorum

etiam principum ditionem venissent, quasque christiani incolerent Θ Imperium, arbitror, romanum, dicent. Est enim hoc unum, exclusis ceteris, ab optato commemoratum. At ecclesiam non ii

solum christiani constituebant, qui parebant imperatori populi romani, sed etiam, qui apud gelas, seras, perSaS ceterasque gentes barbaras 3 versabantur. Scilicet haec ratio est, cur ecclesia

108쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 93

ut una, ita quoque catholica vocaretur, et esset. Non ergo erat

ecclesia in republica. Restat igitur ut is omnino sit optati verborum SenSus, quem nos paullo ante explicavimus.

Atque haec de patrum sententiis dicta sunto. Quamquam mirum videri debet qua confidentia adversarii ad patres confugiant,

cum ubi se horum consensione convictos cernunt, nihil se e

rum dicta morari respondent, quod controversiae inter christianos ortae non hominum, ut illi aiunt, qui implicantur magnis en roribus, sed sacrorum bibliorum auctoritate diiudicandae , cxpediendaeque i) sint. Scripturarum autem quem umquam locum

indicare poterunt, ex quo potestatem ecclesiasticam civili cssu subiectam intelligatur 3 An usquam lectum in sacris litteris est, pres-

109쪽

byteros, episcoposque, quos apostoli in urbibus, atque provinciis populi rornant instituere consuerant, magistratus Voluntate aut confirmatos, aut de gradu deiectos; synodosque, quas apostoli cele-hrarunt, coactas, adprobata decreta, literarchiam constabilitam, gradus varios, Variasque classes christianorum distributas, rem denique ullam, quae ad disciplinam ecclesiae pertineret, sancitam fuisse, non potestate dicam, nam est id quidem gravissimum, sed Consensu imperatorum p Nonne haec omnia ab apostolis, hisque exactis, ab episcopis, qui in eorum locum Successissent, quin a magistratu civili penderent, administrabantur Θ At si Potestas ecclesiastica civili subdita esset, quemadmodum hoc tantum facinus admisissent, qui a Christo disciplinam acceperant, contra rationem, contra institutionem Dei, contra magistri, quem et admirarentur, et maximopere colorent, voluntatem pSed dicent fortasse, ethnicos tunc fuisse imperatorra; quamobrem non suisse opus, eorum opera in rebus sacris, auctoritateque uti. Ridiculum i quasi vero tunc imperatoribus plurimum accesserit auctoritatis, cum christianam profiteri coeperunt si) religionem. Quibus enim sacrorum bibliorum monumentis efficient, magistratum christianum plus in ecclesia, quam gentilem posse pNam Pauli decreta de omni anima potestati sublimiori Ohnoxia, de precibus pro imperatore fundendis, deque parendo principibus,

quae tantopere ab adversariis iactantur, non minus in ethnicum, quam in christianum cadunt imperatorem. Ea vero Si apostolos, eorumque discipulos numquam induxerunt, ut poteStatem ecclesiasticam subditam civili, iusque in sacra imperatoribus ethnicis ullum esse putarent, quid est, quod nos moveat, ut secus sentiendum de christianis imperatoribus esse arbitremur pNunc videamus de Socrate. Huius esse aiunt insignem lo

cum in libro quinto historiae. Nam ut a) primum imperium

110쪽

CHRISTIANARUM LIBER I v. 95

adepti christiani sunt, res ccclesiasticas ab imperatori hus pependisse scribit. At is, quo tandem modo pependerint, neque explicavit eodem in loco i), neque ubi explicavit, tantum esse concedendum imperatori affirmavit, quantum qui grOtianas, vosSianasque partes sequuntur vellent. Nihil enim ille ab iis, qui regnum in republica obtinebant, decretum, nihil permissum, nihil, quod

ad res saeras spectaret, in ecclesiam introductum narrat; si quid autem aliquando factum est, id vero non auctoritate, arbitrioque eorum, sed post consultationem, sanctionemque ecclesiae, VO-Iuntate, consesione, rogatu denique episcoporum fuisse factum a

testatur. Nostrum autem nemo est, qui cum ccclesia laboret, egeatque praesidio principum, fas non esse putet opem imperatoris, regumue implorare, ab eisque petere, ut, quoniam Potestatem obtinent in civitate, vindicesque Dei sunt, gladiumque ad malos puniendos gestant; coerceri improbos, haereticos episcopo-porum iudicio damnatos plecti, pacem ab omnibus coli, servari

sanctiones, disciplinamque ecclesiae, quemadmodum antistites Sa Crorum ex usu esse reipublicae christianae cognoverint; episcopos, qui ad synodum religionis caussa vocati sint, rebus Omnibus iu- Vari curent. Immo vero summa omnes consensione defundimus, laudandum magnopere regem esse, qui talem se ecclesiae Praestet, qualem ipsa vindicem libertatis, atque defensorem vellet. Sed serri adversariorum in hoc genere inconstantia, temeritasque non potest, qui posteaquam acriter invecti in imperatores, regesque sunt, coniurationeque facta, id demum pluribus in provinciis obtinuerunt, ut subditi a principe, qui eos tamdiu rexisset, deficerent, aliorumque imperia sequerentur; ubi novas haereses locum habere, in quo satis tuto consisterent, principesque nactos se suisse viderunt, qui moribus, religioneque similes ipsorum essent, horum summum ius in res sacras esse vociferari coeperunt 3 nostrosque inSectari, carpere, lacerare, qui patres, qui ecclesiam,

qui apostolos imitati, id iuris esse laicis negandum defenderent.

SEARCH

MENU NAVIGATION