Origines et antiquitates Christianae auctore F. Thoma M. Mamachi. Editio altera auctorum exemplaribus collata ac recensita 4

발행: 1850년

분량: 521페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

06 ORIGINUM ET ANTIQUITAΤUMExtant Luteri i , Buceri, α) aliorumque ex eadem Secta germanorum libri. Quot in iis leguntur contumeliosissime dicta de

imperatore Z Scimus nec enim res tam testatae, tamque mani festae quemquam praetereunt) coniurationes, seditionesque in Gem

tuendae, firmandaeque caussa, a protestantibus immaniter in eos commotas, quos seditiosi illi homines, si constitissent sibi, summum obtinere in ecclesia imperium dixissent. Scilicet quum conversis rebus, mutent, ita ut pueri solent, sententiam ; id cogitant, idque enituntur, atque laborant, ut subdere civili potestatem ecclesiasticam, iusque summum principi in res sacras, Si cum ipsis consentiat, tribuere, sin autem ab iisdem dissentia adimere videantur. Sed haec paucis, non quo vim huic sive Observationi, sive animadversioni ad eos convincendos inesse ullam

putarem quid enim cum hominibus agas, qui nihil vident, quam runt, defendunt, nisi quod lubetῖ , sed ut omnes quibuscum n

his luctatio, pugnaque eSset, cren cerent.

m. 3. a. .

112쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 97

At Augustinus leges ab imperatoribus de Christo scribi sate

tur. Quasi vero, quae decreta, sancitaque auctoritate Christi sum runt, ea nos negemus introduci in Civitatem, potestateque publica retineri, defendi, vindicarique ab imperatore posse. Atque est huius rei simile, quod adversae caussae patroni adiungunt de pace. Nam si reges, imperatoresque haereticorum, improborumque homi num temeritate perturhari ecclesiam cernant quos quidem haere

ticos, et improbos homines, ut finem vexandorum honorum seducendorumque imperitorum faciant, coercendos, puniendosque esse sacrorum antistites iudicaverin q, non solum eos, ut erraro desinant

hortari, sed etiam latis legibus constringere, ut pareant, repugnantesque carcere, exilio, supplicio denique, modo sit opus, extremo Plectere, excruciareque possunt I). Quo magis adversariorum sive stuporem, sive inconsiderantiam miror, qui cum ad religionis cu

iusquam cultum defenderent legibus, vi , poenisque cogi oportere neminem propterea quod sibi, ut qui novis rebus studerent hisce doctrinis prospiciendum arbitrarentur , tum ubi de commenticia

Summa Principum circa sacra Potestate egerunt, modo aliquid proferrent, quod conducere ad eorum sententiam confirmantiam

Posse Videretur, ea Augustini, aliorumque patrum dicta descripserunt, quibus Omnis ipsorum evertitur ratio de non cogendis mortalibus ad illam, quam colere nolint, religionem. Augustinus

enim hoc maxime in epistola ad Vincentium a , inque libris adversus Gaudentium studet, ut ostendat iniuria donatistas conqueri quod religionis caussa ab imperatoribus vexarentur.

proficit, et nune .l ἰ dieani, iam hoe solaba.

113쪽

Leonem autem primum pontificem maximum pertrahere ad eorum Partes velle, qui potestatem occlesiasticam civili esse subi

clam putant, hominum est rebus Claris Obducere noctes conantium. Sunt enim sanctissimi viri et multa, et luculentissima testimonia, quibus ossicitur potestatem ecclesiasticam, romanis inprimis pontificibus divinitus datam, praestantiorem, superioremque i) esse civili. Neque vero sentire aliter poterat is, qui inscripturis admirabilem in modum csset exercitatus, planeque seiret, quae de auctoritate sedis apostolicae a maioribus monumentis mandata suerant litterarum. Non movet autem nos, quod scribit a , pro integritate religionis christianae sollicitum esse christi

num principem oportere; idque magnopere niti, atque curare, ut pax ecclesiae, consensioque SerVetur, quod regia potestas concessa non solum ad reipublicae administrationem sit, verum etiam ad occlesiae universae praesidium. Immo vero ita sumus animis in .

stituti, ut principem, qui haereses oriri, damnatasque ab ecclesia serpere, latiusque manare patiatur; qui pacem ecclesiae perturba

114쪽

CHRIMI ARUM LIBER IV. 99

ri aequo animo serat; rogantibusque sacrorum antistitibus, ut subsidio veniat, in auctores dissidiorum non animadvertat, ostendatque indiligentem esse in eo genere se, ac suo munere fungi re. Cuset, merito esse accusandum, reprehendendumque putemus. Sed non haec quaerimus. De potestate ecclesiastica, subsit ne civili, tota inter nos adversariosque est Concertatio. Id autem quemadmodum sit ex Leonis sententiis consequens, demonstrari nobis vo. Iumus, non verborum circuitione, quae ad rem minime peribneant, Sed accurate, presse, strictim, more dialecticorum. Id veroessicere Grotius, eiusque defensores non poterunt. Venio nunc ad quartum argumentum, quod esse conclusum diximus ex rebus gestis, exemplisque christianorum imperatorum.

Sed hoc praedico, non eum esse me, qui nihil ab eis minus recte fuisse actum, contractumve putem. Si quid autem illi arrogarunt sibi, quod eorum proprium non esset, hoc tantum apud nos valere non poterit, ut canonis loco habendum arbitremur. Acmaiores quidem nostri, etsi fieri quaedam a principibus cern rent, quae probanda non iudicarent, parebant tamen interdum, ne maiora incommoda, perturbationesque in ecclesiam, sua i quendi, resistendique libertate, inveherentur. Quamquam negari

nullo modo potest, quin aliqui quandoque restiterint quod tacendo metuerent, ne suo muneri defuisse, deseruisseque ossicium vi. derentur. Neque esse aliquem adeo civili potestati faventem censeo, ut quaecumque ab Constantio Caesare Costantini magni filio tentata, gesta, praescripta de ecclesiasticis rebus sunt, ea, cum

magnam partem ab ethnicis ipsis reprobata suerint, tum probari oportere ab orthodoxis defendat. Principio igitur ab iure vim seiungendam statuo. Qua re posita, quid ex rebus iure ab imperatoribus gestis sequatur, quod plane essiciat, potestatem ecclesia, scam civili esse subiectam, ne suspicari quidem possum. Nam quod aiunt, Constantinum Augustum episcopis confirmasse, id se magnopere laborare, ut una christianorum erga v rum Deum religio coleretur, quamquam est verum, vim tamen

habet ad catholicorum sententiam aut labefactandam, aut debili. tandam omnino nullam. Quis enim neget imperatori christiano ius, sesque esse doctrinam, quae proposita sibi ad credendum ab

ecclesia suerit, pro virilli parte defendere PDiuili od by Cooste

115쪽

Neque est gravius, quod de eodem subdunt imperatore, qui

cum praesules, Sacerdotesque alloqueretur, esse quidem eos episcopos illorum, quae intra, se vero episcopum eorum, quae extra

ccclesiam essent, dixit. Respondere namque principio possumus, ita ut responsum a Petro de Marca adversariis est, quum de hac Constantini oratione in secundo libro de concordia sacerdotii, et imperii ageret a): u Reponi, scilicet, posse verbis graecis aliam imn GSe Sententiam, quae ad personas, non ad res ipsas sit reserens da, ita ut significetur, episcopos eorum curam gerere, qui BC-n clesiae adscripti fidem christianam profiterentur; se vero genai tilium, qui essent extra ecclesiam, saluti consulere, sacrificiis

η paganorum vetitis, dominici diei cultu et seriatione praeceptan etiam ipsis gentilibus, qnemadmodum superioribus, et sequen-n tibus capitibus explicuit Eusebius η. Deinde quid obstat, quinis locus intelligi ita possit, ut episcopos rerum ecclesiasticarum,

imperatorem civilium curam gerere significet ; quae res civiles, quoniam ad institutum ecclesiae non pertinent, extra ecclesiam

esse dicantur Θ Αtque is idem Eusebius, ubi haec dicta suisse ab

imperatore scripsit, ut quo tandem modo eorum, quae ad ecclesiasticam gubernandi rationem minime spectarent, rector, administratorque Constantinus esset, ostenderet; cavisse illum testatur, ne qui ethnici rem divinam suo more sacerent, ne ariolos, aru ices,

Vatesque consulerent, ne Simulacra erigerent, ne arcanis sacris προram darent, neve gladiatorios ludos ederent. In ethnicos autem, eorumque instituta, ceremoniasque, quoniam illi seris, ut apostolus Scribit, erant, potestas ecclesiae extendi non poterat a . Quid, si idem ipse imperator ultro consessus 3 est, non episcoporum iudicem se, sed episcopos sui esse iudices oportere 3 Rursum is, qui episcopos in synodis congregatos tanta auctoritate Praestare assirmavit, ut quaecumque statuerent 4), ea esse reserenda ad

116쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. Io I

divina in voluntatem arbitrarentur, sive ad doctrinam spectarent, sive etiam ad disciplinam, eorumque potestatem, tanti fecit, ut cum ipsi in iudicio adessent, Christum residentem iudicare existimaret; isne, inquam, imperator eis se anteponere, quos Christi loco habebat, non dubitasset, eorumque potestatem subdere a m fuisset suae p

Αt episcopus omnium communis alio loco appellatur i) ab Eusebio Constantinus, laudaturque, propterea quod synodos cogi

iusserit, cumque sacrorum antistitibus in concilio sederit, deque robus religionis cognoverit, curaveritque, ut dissidentes in unam

sententiam convenirent, contendereque desinerent.

Verum quae sit eius appellationis apud Eusebium in primo de vita Constantini libro significatio, plane constat. Non enim episcopus dici proprio potest is, qui vocatus non fuerit tamquam

Aaron ad regendam, administrandamque ecclesiam. Nam si talem se existimasset esse Constantinus consentiente Eusebio, qualem adversarii vellent, numquam dixisset, sibi esse episcopos divinitus iudices datos; non tantam eorum conventibus tribuisset auctori

tatem, quantam sibi numquam tribuerat; non Christi eos loco de controversiis religionis, ac disciplinae diiudicandis considere in sy

nodo Confirmasset. Itaque non alio sensu episcopus dici potuit, quam quod, ne perturbatio in ecclesia nostrorum caussa oriretur, Prospiceret, rogatusque a Patribus, episcopos ut in locum unum Concurrerent, quidque sacis emet opus Statuerent, hortaretur, quainque ab ipsis decreta essent, rata haberi curaret. Quo in genere non tam episcopum proprie dicere ipsum Par erat, quam Sententiae episcoporum cxcqtiutorem.

Sed quoniam Constantini Augusti auctoritate, rebusque gestis adversarii abutuntur, sueruntque aliqui tam male in ecclesiam animati, ut potestatem in res Sacras praecipuam imperatoribus adscripturi, libros contra Bellarminum de episcopatu Constantini

magni publicarint, paullo diligentius demonstrandum est, quam

117쪽

ille princi ps caute, prudenterque agere, cum in huiusmodi qua

stiones, Controversiasque Vocaretur, soleret. Ut autem Ordine rem

omnem describam, ordiar ab donatistis, quorum prius est nomen

delatum ad imperatorem. Nam cum si) Anulino proconsuli provinciae Africae oblati libelli fuissent, in quibus Caecilianum canthaginiensem episcopum ab aemulis vexari, exagitarique scriptum

esset, iique libelli misi ad Constantinum fuissent, ut quid facto

esset opus decerneret, imperator, qui optime sciret, non ad Sopertinere, sed ad praesides. antistitesque ecclesiarum hoc genus controversiarum expedire, litteras ad Melchiadem romanum pontificem dedit, quibus significavit, pacem reipublicae sibi summae esse sa) curae, quamobrem coacta synodo, caussam Caeciliani coegnosceret, idque Statueret, quod iustum esse videretur. Lege namque christiana praescriptum esse, adiunxit, nemo ut ecclesiasticus,

indicta apud cpiscopos caussa, damnari, deiicique de gradu po

set. Re a pontifice, episcopisque in synodo praeclare gesta, et Caeciliano ahsoluto, omniumque sententia donatistis, ita ut ratio, iusque poscebat, damnatis, schismatici ad imperatorem confugerunt, utque de caussa rursum cognosci praeciperet 3 postula

runt. Paucitatem episcoporum, qui convenerant, queruntur, utque

118쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. io 3

iam mentiri consueverant, clam omnia in synodo sacta dixerunt. Constantinus etsi aegre serens, tamen quod pacem restitui ecclesiae, reipublicaeque posse consideret, si eis, quod petebant, Comcederetur, ut Arelate episcopi congregarentur, deque Africana Cauma cognoscerent, inperaviti Donatistae iterum condemnati 1 cum conquiescere noluissent, tertioque iam ad imperatorem accessissent, exiguumque numerum u) praesulum caussati essent, Constantinus, qui plane cum de ecclesiasticis rebus ageretur, sacrorum antistitibus, qui praesertim in unum lacum convenerant, decretis parendum, desistendumque a contentione osso intelligeret, mirari se dixit, quid esset, quod qui se christianos esse praedicarent, ethnicorum more ad imperatorem Confugere auderent. Non est autem verisimile, ut is qui primum in ecclesia esse se, Potestateque in sacris summa potiri existimaret, temeritatis eos, improbitatisque condemnandos diceret, qui interponendam censerent esse amellationem. Sed cum nullum fieri dissidiorum finem videret Caesar donatistaeque continenter premerent, ab eoque di

rimi controversiam non vellent modo, verum etiam obsecrarent,

non quod ad se ius illud 3 spectare arbitraretur, sed quod

aliam sedandarum turbarum excogitare rationem nequiret, passus tandem est, ut donatistae ac Caecilianus Mediolanum accederent;

modo qui caussa cecidissent, ii serere, atque altercari desi

119쪽

io 4 ORIGINUM ET ANTIQUITA Mnerent. Quum innocens Caecilianus absolutus esset, leniorque in donatistas, quam oportebat, imperator fuisset, propterea quod

lenitate futurum speraret ut resipiscerent, maiorum turbarum

caussa fuit, quae diu provinciam Africam infestarunt. Atque de donatistis dicta haec sunto, ut quisque perspiciat, non eo fuisse iudicatos ab Constantino, quo suum id esse ossicium ille putaret, qui fassus esset quae in conciliis a praesulibus statuuntur I , ea loco praeceptorum Christi haberi oportere, idque institutum religionis christianae poscere, ut quae ad ecclesiasticos pertinent, sancte, integreque ab episcopis diiudicentur, sed quo finem dissidiis, contentionibusque imponeret, quibus respublica perturbabatur.

Altera autem orta Constantini aetate est inter catholicos, a-rianosque dissensio. In eo vero genere caussae, quid umquam

ipse per se imperator secit 3 Primum Hostum sa) cordubensem

antistitem, cui ob egregiam fidem, integritatemque morum plurimum tribuebat, Alexandriam misit, ut pacem aegyptiis restitueret. Cum is nihil profecisset, consilio episcoporum ad praesectos ecclesiae scripsit, ut Nicaeam ad celebrandam synodum proficiscerentur. Id ut commode fieret, praesidibus provinciarum, pa

tres ut rebus omnibus iuvarent 3, praecepit. In synodo nihil

ab ipso, ab episcopis omnia de religione 4, de paschatis sestodie 5 , de metropolibus ecclesiasticis, de sacris, cerein Oniisque

sancita sunt. Cumque patres puniri haereticos, horumque partem in exilium pelli oportere iudicassent, dicto audiens, nihil eorum praetermisit, quae factu opportuna illi esse 6 constituissent. Eusebium deinde ni comediensem, nonnullosque alios antistites, qui iussi fuerant haereseos caussa abire exulatum, cum sa-

120쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. Io S

teri culpam, detestarique impietatem intellexisset, non suo arbitratu, Sed Consensu, Voluntateque episcoporum patriae restituit.

Quod si Arium reduci Alexandriani imperavit, secit id quidem, non culpa sua, sed consilio, hortatu, precibus antistitum si) ali

quorum, quos catholicos esse arbitrabatur, Cum tamen novis rebus studerent, fidemque ni caenam evertere conarentur. Iam vero

quamquam multa perpetrata suisse ab Athanasio scelera audisset ab his, quos ob actam poenitentiam sic enim imperator sibi pedi suaserat, tametsi illi fraude, doloque malo synodo nicaenae assensos se fuisse simularent, ut orthodoxos potentia a) principis pediderent) magno in honore habebat; tamen eius caussam ala episcopis aliquot initio diiudicari, tum mutata voluntate ab synodo rensi 3 discuti oportere statuit, atque ubi cognovit, non iustitia ductos episcopos, sed partium studio permotos Virum innocentem sceleris per summam iniuriam Condemnasse, praesules ipsos

ut ad se venirent, quaeque audierant referrent 4 iussit. Quid

enim egisset optimus, pacisque studiosissimus imperator, cum plena esse Omnia turbarum, bonosque in pPriCulum continentervenire cerneretp Ac si calumnia Eusebii, sociorumque haereticorum qui propter simulationem Virtutis, atque μια otae, quana nos resipiscentiam dicere possumus, accepti Constantino erant) calumnia, in Gallias missus Athanasius est, quasi frumentum, quod Alexandria comportari in urbem Constantinopolim 5) Augusti iussu solebat, negare vellet; ne id quidem ipsi soli, quod tam facile crediderit, sed calumniatoribus in primis ost crimini tribuendum, qui cum essent episcopi de huiusmodi caussis sententiam dicere posse videbantur. Ceterum idem ipse imperator neque iudicem episcoporum 6 se, neque auctorem eorum, quae in conciliis agerentur, dixit. Nam episcopos Christi locum tenere, aeque ut a Christo decreta haberi debere affirmavit, quae in synodis statui consuessent. Concilia autem rogatus convocaVit, et quod unum se perspiceret esse, qui Vi nolentes Venire cogeret,

SEARCH

MENU NAVIGATION