장음표시 사용
71쪽
potissimum societas christianorum regitur, duas esse, pontificum scilicet, et regum. Hoc tamen esse pontificum onus graVius, quo
pro regibus etiam legibusque hominum rationem Deo in extremo sint iudicio reddituri. Quare sciat non imperator ad regum pontificiam, sed regiam accommodandam esse ad pontificum voluntatem. Neque plus inesse in altero canone difficultatis. Esse hun quidem non Cypriano, ut Gnatianus errans putavit, sed Nic
lao I. pontifici r) adscribendum. At nihil indo colligi posse,
quod efficiat profectum ex Deo principatum esse aeqUriae sacerdotium. Nam eum canonem sic habere : Distincta a Christo fuisse officia pontificum, et imperatorum. Imperato S, ut Con Sequantur sempiternam vitam pontificibus indigero ; pontifices Vero, ut ordine omnia in civitate gerantur, uti legibus im
peratorum Solere. Tertium esse canonem acceptum ab Isidori sententiis. In eo autem de re, quam exquirimus, ne vestigium
a Deo ι; . pugnant. . ullo modo premea intelligo. Quo magis miror palli laneo si eonfiden iam . qui
72쪽
quidem esse. Quod eni in dicit Isidorus si , principes obtinere
in ecclesia potestatem, ut praesidio sint ecclesiasticis legibus, ad institutum profecto non pertinet. Nihil se morari synodi parisiensis, quam prioris sententiae patroni plurimi faciunt, auctoritatem. Namque synodum ne, an Posita hominum consensione instituti principes fuerint, neque a Trinasse a), nec rationem ullam habuisse, cur esse assirmandum existimaret. Quod si
assirmasset, nihilominus concilium se, neque tam VetuS, neque tam frequens, atque plenum, tanti non pendere, ut tantorum, tamque multorum scriptorum, qui Contra sentiunt, rationibus, consensionique praeserendum putent.
Sequuntur leges imperatorum. Quibus etsi niti, ac magnopere confidere videantur ii, qui primordia principatus ex Deo
αμισως repetenda Cen Sent, tamen Vim alii arbitrantur inesse ad eam rem demonstrandam omnino nullam. Iustinianum enim imperatorem ex uno quidem, eodemque principio, nempe Deo, sacerdotium, atque imperium prosectum 3 dicere; eodem autem modo
prosectum, non item. Neque vero dona, quae sunt, ac dicuntur
Dei, omnia ab ipso Deo concedi hominibus consuesse. At leges sane civiles, quibus rei publicae saluti, felicitatique consulitur, dona Dei appellari posse, quis ueget 8 απι ι autem a Deo
73쪽
esse latas, qui statuat neminem esse non modo Christianorum,
sed ne philosophorum quidem. At eumdem ipsum Iustinianum satis explicate, dilucideque indicasse, qua tandem ratione existimarit, ortam ex Deo esse laicorum principum potestatem. Pro hasse namque eum, publicasseque, ita ut legum Vim obtinerent, responsa iurisconsultorum, quibus confirmaretur, ConSensu popoli i) curam reipublicae fuisse ad senatum deductam; cumque de
inceps ortae caussae fuissent, quae non hortarentur modo, sed etiam sagitarent, ut per unum reipublicae prospiceretur, Constitutum principem, sanciturnque, ut quod decerneret, ius ratumque esset. Quamobrem Iustiniani hanc esse sententiam; non
ex Deo principatum exsistere, sed posito populi consensu, qui in
regem omne suum imperium, potestatemque transtulerit. Neque si consensu, conventisque populorum institutus est principatus, ullum esse, ne turbae, Seditionesque oriantur, metuendi locum. Nam si quae sancita ab hominibus Sint, ea esse divinitus probata Constet, neminem tam audacem, tamque improbum, qui eadem impune evertere audeat, suturum. Coustat autem confirmasse, quae de principatu, populorum consensu, instituta sunt, Deum. Qui igitur impune hoc tollere audeat, somneminem. Nec vero intelligi, cur minus turbarum, seditionum que sibi polliceantur, qui contra pugnant, si ex Deo , quam si ex consensione populi, imperium proficiscatur. Esse enim permultos, eosque iam doctos, et in hisce studiis summa cum laude
disciplinisque a) versat , qui principem, etiamsi Deo soli acceptam referre debeat, quam obtinet, potestatem ; tamen si catyrannorum more abutatur, non solum apud Deum, sed etiam apud populum reum esse culpae, arbitrentur. Principem enim
quocumque tandem modo ConStitutus Sit, non eversorem status
74쪽
publici, sed tutorem, conservatoremque esse oportere. Itaque si vi publica abutatur, si quae recte sunt instituta pervertat, ac la- sactet, si denique non salutem, sed perniciem civitatibus inserat, quidem certe publica, eaque praestantiore i) auctoritate privato enim contra principem, quamvis flagitiosum, atque regni viribus abutentem insurgere fas non esse satentur) coerceri pos-Se, non minus Si πιι, ι a Deo, quam si populi voluntate constitutus esset. Iniuriam quippe divino numini si ori, si dati reges divinitus putentur esse, ut qpidquid libuerit, faciant, sive illud
sit salutare, Sive impium, scelestum, reipublicaeque perniciosum. Atque suisse aliquos, tradunt in Galliis, qui ut regi assentarentur hanc sententiam omnium cousensu firmandam proponerent,
regibus esse a Deo concessam 2 auctoritatem; multosque suisse, qui proponentibus responderent, salutem Galliae ex hisce opinionibus minime pendere. Quare sinerent, ut quisque in schoelis, quod sibi probabilius esse videretur, defenderet 3 . Itaque
resutata eorum sententia, qui principatum constitutum a Deo
fuisse pugnant, everti perinde contendunt Petri de Marca archiepiscopi parisiensis, et quorumdam aliorum opinionem, qui non principatum modo, sed etiam reges singulos a Deo
75쪽
Ius ne ullum christiani Deteres in res sacras imperantibus attribuerint, nec ne pVerum inter Scriptores, qui αμ. ., vel contra a Deo constitutos fuisse principes negant, quaesito de Summa PoteState est, ius ne ullum in res sacras Obtine ni, deque ea re, quam et gravem esse, et dissicultatis plenam constat, magna dissensione certatur. Quorum sane scriptorum proponendae breviter rationes sunt, ut quisque diiudicare per se possit, utra sit sententia ad eritatem propensior. Principio autem de quibus rebus inter se utrique conveniant, disquirendum est, ut sensim nobis ad ea, quibus alterutri cogi ad cetera, quae respuunt, concedenda POMsint, muniamus viam. Nisi enim ex concessis rebus traduci, arbitror, in alterius sententiam posse neminem. Ergo Potestatis nomine utrique Personum quampiam, coetum intelligunt, cui sit datum imperium in universam rempublicam.
Atque huiusmodi quidem potestatis satentur genera in primis
esse numeranda duo. Nam quae mixta vocant, ex his coalescunt inque horum aliquod potissimum referri posse existimantur. Igitur non est, cur distinctam eorum mentionem fieri oportere putem. Duorum autem illorum, quae dixi, unum genus est, quod monarchiam, alterum, quod postarchiam, hoc est multoriam Princiρatum vocant. Rursum dividunt Polyarchiam in aristocra. tiam, et democratiam. Est vero monarchia respublica, in qua
uni alicui, et soli ei quidem praecipua, atque suprema imperii
cura CODC Sa est, quem vel imperatorem, vel regem, vel principem appellare solemus. Quae ratio imperii, ut permulti veteres, docti, prudentes, in liisque rebus magna cum laude versati Scriptores censent. et antiquissima, et sicillima, et si recte administretur, omnium, quae dici, excogitarique possunt, tutissima. Sed Postarchiae, seu Princ*atus multorum, quoniam duo esse genera diximus, quorum alterum aristocratiam, alterum democratiam nominant, danda est opera, ut cuiusmodi ea sint, cognoscatur. Igitur arist ratiam eam esse imperii rationem assir-
76쪽
mant, qua pars civium minor, sed genere, censu, prudentia, virtute praestantior, oblinet administrandae reipublicae potestatem. Iam vero democratiam eam esse civitatem, remque publicam pugnant, in qua omnes quotquot sunt, et Cuiuscumque conditionis, statusque cives pari iure Participes esse potestatis, et summorum honorum solent, itaque sese moderantur, atque gubernant, ut cum maneat penes populum vis imperii, atque inale
Stas, a paucis a populo, ex populoque electis, quorum sit plebiscito numerus constitutus, ex arbitrio populi eiusdem qui per
Convocatas conciones, collegia, classes, centurias, aut tribus de
creandis magistralibus definito tempore rempublicam administraturis, deque aliis rebus statuit) res omnes diligenter geri sinant-Hasce potestates ex sine, propicr quem constitutae sunt, intelligi
oportere, censent. Eum vero finem civitatis Conservationem esse.
Quapropter tam late quamque illarum, ubi iam obtinent, patere, quam late patent, quae ad conservationem civitatis pertinent. Igitur imperium eamdem potestatem appellari, seu etiam maiestatem, cum sit maxima in civitate squa est societas, resque civilis publica) potestas. Populum etsi hisce imperantibus potestatem dedit, quod probari, confirmarique a Deo solere diximus,
tamen tibi eam dedit, eadem se abdicasse ipsum populum potestate, Omneinque in principem transtulisse, ita ut imperanti sese subdiderit in rebus omnibus, quae ad salutem, feliceinque statum civitatis spectarent. Eosdem proinde imperantes inviolabiles
se oportere. HOC enim salutem requirere reipublicae. Cum enim improborum ambitione, superbia, scelere, in Citatorum hominum insultibus expositi principes esse soleant, cumque in Optima, sapientissimeque instituta gubernandae civitatis ratione non desint, qui temere statum imperii immutatum velint, securitati illorum, ut modis omnibus consulatur, par esse. Quam sane rem non ita esse intelligendam putant, ut licere principi arbitrentur, evertere, Prosternereque rempublicam. Nam si princeps imperet tyrannorum more, atque Velut hostis saeviat in civitatem, tum ei esse strenue resistendum aiunt. Hoc naturam, et finem civilis sociatatis poscere, in quam homines coaluerunt, non ut perirent,
sed ut quietam, felicemque vitam degerent. Cavendum tamen ne temere quis pro tyranno, atque hoste reipublicae habeatur.
77쪽
Quamobrem non rumore Vano, neque civium aliquorum Senten.
tia praesentem reipublicae statum aegre sertasse, graviterque s rontium duci multitudinem oportere, sed manifestis, ac patentibus, quae incurrant in omnium oculos, documentis, de quibus
dubitari nullo modo possit i . Quo in genere quae sit Sequen
da ratio, paullo post disseremus. Denique praecipuam potestatem eam appellant, quae saltem de rebus, quas agit, quaeque cum civiles sint, statum non eve tunt, neque labes actant civitatis, nulli, nisi Deo, reddere rationem debet. Nam etsi cogi eam permulti, ut caussam dicat, negent sa) tamen vi, armisque reduci ad curandam salutem P pulorum posse confitentur, siquidem ante, ita ut dictum m
more tyrannorum non moderari conata sit; sed pervertere, expugnareque rempublicam. Sed cuius tandem sit de civili pote-
State Summa, recte ne, atque salubriter, an contra imperet, iudicare, alio loco explicabitur 3).
Nunc cuiusmodi sit ius illud, quod circa sacra regibus qui
ndae soth; . prehem. stitit adiim quaedam ah illo αἰ- una roeta d.eta. quorum nos pariem paullo post resti a.
78쪽
dam attribuunt, videamus. Sacrorum igitur nomen latissime patere constat. Non enim decreta solum, quae ad fidem, mores, disciplinamque ecclesiasticam pertinent, sed etiam res ecclesiasticorum, Personasque complectitur. Oritur autem quaesito de his omnibus inter christianos, de christianis agentes principibus, atque eorum quisque, ut assectus animo est, ius esse eisdem principibus vel in omnes, vel in aliquas earumdem ipsarum rerum aut negant, aut assirmant. Ac primum quidem omnium hoc universi concedunt
Ius non esse Principi contra religionem, et Praec Plami quidquam decerner c.
Quae quidem sententia non consensione maiorum nOStrorum modo, sed etiam auctoritate Scripturarum, rationeque naturae
confirmari, demonstrarique plane potest. Ac ratio sane postulat, ut qui constitutus a Deo rex est, Deo imperanti obtemperet, neque quidquam contra religionem, Et praecepta Dei decernere audeat. Iam vero cum Deus iure naturae caverit, ne quis adimat innocenti vitam i), quamvis aegyptiae obstetrices iussae a Pharaone rege suissent, ut insantes hebraeorum mares interficerent, parere nihilominus recusarunt, propterea quod Deum metuerent. Praeterea cum rex Achabus a Nabotho a vineam iure mancipii postulasset, negavit Nabothus fas sibi esse regi satisfacere. Lege namque divina in vetere testamento sancitum sum rat, ne praedia cuiusquam extra similiam manciparentur. Est
item illud gravissimum, quod memoriae traditum ab Luca in
actis suit. Petrum enim, et Iohannem ad iudaeorum senatum adductos, interrogatosque quibus artibus, quaque Virtute caeco visum restituissent, iussosque a pontifice ceterisque, qui in consilio aderant, intellexerantque virtute Iesu Christi id fuisse prodigium factum, ne deinceps nomen servatoris eiusdem Christi
79쪽
praedicare pergerent; sic demum respondisse scripsit: u Si vobis potius, iudices, quam Deo parere oporteat, Vos ipsi existimatote. Nobis enim i) sas non esse credimus, quae non audita Solum, sed etiam visa a nobis sunt, tacitis considerare n. Quid si apostoli ab synodo reprehensi, propterea quod contra atque Praeceptum eis suerat, Iesum messiam, quem iudaei expectarent, es- sc , hierosolymitis persuasissent, summa libertate responderunt, nillil se illorum imperia in orari, ut qui scirent Deo nos Potius, quam hominibus parere 2 oportere 3 Veterum autem christia
norum testimonia persequi, longum est. Perpauca igitur commemorabo, cx quibus sicile quisque intelliget, quam fuerit omnium
de re tanta consensio. Neque Vero quemquam tam eSSe amentem, tamque impium arbitror, qui regis imperium divinis legibus praeserendum putet. Sed venio ad rem. Ignatius martyr 3 Iohannis auditor redargutus ab Traiano imperatore, quod edicta Caesarum nihili penderet, seque, aliosque in discrimen vitae adduceret; hahere so Christum in corde dixit, nihilque se ab hoste generis humani metuere, quem coli principes imperarent. Poly- Carpus autem Ignatii amicus, itemque Iohannis discipulus, sic est Proconsulem alloquutus: si Edocti sumus principibus, etn potestatibus a Deo ordinatis honorem, ut decet, qui nobis
n minime noceat, abhibere. Caesares autem indignos censeo,
η quibus dum auscultem Deo ) ratione reddam s. Hoc idem
actum ab Iustino martyre 5 serunt. Nam cum eum iudex homtaretur, ut imperatori auscultaret, remque divinam saceret, re N n mo, inquit, reprehendi, aut condemnari poterit, quid praeceptisn Servatoris nostri Iesu Christi obtemperet n. Sed qui multis est opus p Plena sunt huiusmodi responsionum, atque Sententiarum non acta sanctorum 6) martyrum modo, Sed etiam patrum ope-
80쪽
CHRISTIANARUM LIBER IV. 65ra Iustini si , Irenaei α), Theophili 3 , Athenagorae Clementis 5 , Tertulliani Q, Origenis ), Minucii Felicis 8) ,