장음표시 사용
131쪽
tistites auctoritate distantes demonstraret, ausum non fuisse Cou- stantinum testatur cognoscere de episcopi caussa. Quod si tandem cognovit, non quasi ad se res eiusmodi pertineret, sed victus importunitate haereticorum, quod alioqui existimaret i) roestitui rei publicae pacem non posse, cognovit. Sed satis multa de Constantino. Redeo ad Valentinianum. Quam hic magnifice de
potestate ecclesiae sentiret, non ex historicis solum, sed etiam ex
Ambrosio plane liquet, quo viro, dum Vixit, utebatur per quam familiariter a . Extat praeterea eius imperatoris insigne dictum
apud Socratem de 3 conciliis. Quod cum descriptum paullo ante
De Valente prorsus eadem dici possunt, quae dicta supra sunt de Constantio. Nam si quod ille molitus in ecclesiam est, satis
Se graVe argumentum V sius putat, ut ius esse aliquod in res sacras principi statuatur; iam imperatori, regique concedatur necesse est, ut hono iure in exilium pellere, ceteros ministros Sacrorum incognita caussa condem uare, violare denique non solum humanas leges, sed etiam divinas possit. Legant, qui contra nos pu
stremi duo cum Valente vixerunt, ex iisque plane intelligent, quam eius fuerit immite , atque iniustum in antistites ecclesiarum imperium. At Gratianus, Valentinianus, Theodosius senior orthodoxierant, magnaque apud Ambrosium, patresque cetores in celebritate versabantur. 1a in hoc saepe dixi, christianum quemque, ut Vires, opesque serunt, religionem non colere modo, sed etiam defendere debere; quamobrem cum maxima sit imperatoriis in civitate potestas, huic omni studio, diligentia, opera enitendum, laborandumque
132쪽
esse ut doctrina, quam sibi esse ab synodis oecumenicis, ecclesia que propositam ad credendum noverit, propagetur, Obtrectatoresque eius, atque inimici episcoporum iudicio, sententiisque damnati. aut errare desinant, aut plectantur, ne quam in ecclesiam inferre perturbationem pergant, neque sint christianis ceteris detrimento. At
que id quidem esse constat, quod Athanasius i , quod Augustinus α), quod Leo 3 , quod Isidorus hispalensis 4 , quod
alii a principe postulant. Nam quod Grotius, Vossius, ne n nigestus expetunt, ut qui primas in re publica partes tenet, is quoque regat ecclesiam, ne sando quidem umqua in est auditum. Quamobrem si Gratianus, Valentianus alter, Theodosiusque leges de tenenda religione, quam Damasus Petri successor, quamque
synodus ni caena s) unam esse veram dicerent ; de coercendis donatistis 6); de haereticis non ex occlesiis solum, sed etiam ex
urbibus pellendis ; de sacris aedibus catholicis antistitibus restituendis 8 ; de conventibus non celebraudis ab iis, quini caenam fidem Don colerent 9 , tulerunt ; non ut rectoreSadministrat Oresque ecclesiae, sed ut exsequutores, vindiceSque Sententiarum ecclesiasticarum tulerunt.
Ad Arcadium, Honoriumque quod spectat, demonstratum paullo ante est io quam illi sibi tribuerint in res ecclesisaticas
potestatem. Itaque non est necesse, ut lectorem obtundam de eadem re saepius. Neque vero de his tantum disputatum supra Est,
sed etiam de Theo)osio, et Marciano Augustis ii , qui scilicet
Parere Se episcoporum synodis, atque Opere perficere, quae iussis Sent, demonstraverunt, non praecipere quidquam, ex quo Vel eoniectura concluderetur, Summam esse auctoritatem in res ecclesiae
133쪽
imperatori. Nam Valentinianum II l. cum nescio quid statuere esset ausus, quod componi cum ecclesiasticis decretis, sanctioni-husque nequiret, episcopi, romanique si in primis pontifices r prehenderunt. Quod si ille dicto audiens non fuit, Marcianus certe, qui summa deinde rerum potitus in imperio est, cuique salis perspectum erat, quid in ecclesia princeps posset, eam abrogavit sa) legem, ut libera episcopis in eiusmoῖi rebus admini
strandis, concedendisque potestas esset. Neque enim episcopi, si Pe vicax in sententia, quae disciplinae adversaretur, imperator manebat, committendum putabant, ut ei vehementer resisteretur, non quod nequirent contra sacere, sed quod vererentur, ne resistendo, quin adiuvarent, maiorem in modum vexari viderent ecclesiam. Sed vellem equidem, ut quemadmodum adversarii leges recensent imperatorum, ita sanctorum patrum, qui tum florebant, pronunciata Colligerent, quibus ad veritatem plane ostenditur, qui
hus limitibus potestas regia contineatur. Illi autem Athanasii, Hosti, Luciferi, Ambrosii, Augustini, Leonis, quae nos Produxi
mus testimonia, taciti praetermittunt, contorquentque in eam imges Augustorum, quam tuentur opinionem, ut in errorem incau
tos nihil mali metuentes illiciant. Nam quo id alio consilio sa-ciant, ne suspicari quidem possum. Sed satis multa de Theodo
sio, ac Marciano. Hoc breve addam. Cum Marcianus civiles m tropoles nova quadam ratione distribuisset, episcopi que reperirentur, qui ut maiorem consequerentur auctoritatem, ecclesiasticam
civili esse distributioni aptandam defenderent, patres, qui in sy
nodum chalcedonensem convenerant, nihil esse civili cum ecclesiastica partitione commune voluerunt 3), iusseruntque, ne Consulto quidem imperatore, ut qui in nova metropoli civili reside. hant episcopi, iis ius metropoliticum nullum esset. Quod sane numquam secissent, si summum esse Caesaris in hoc genere imperium censuissent. Quod opponunt de Leone non est eiusmodi,
ut nos deterrere a sententia possit. Nam quod Aegypti an
134쪽
tistites eum esse observandum dixerint secundum Deum, simile est eius, quod dictum fuisse ostendimus a Tertulliano. Demonstratum autem quod est, nova oratione non eget. De legibus, quas a Marciano latas, confirmasse Leonem serunt, sic statuimus, non eos esse nos, qui cum latas a Marciano sciamus leges tuendae religionis caussa, quam doctus a patrihus Chalcedone congregatis suisset, eodem consilio non fuisse ab Leone confirmatas
Mittimus de iis dicere, qui Iustinianum, Carolum Magnum,
Ludovicum Pium, aliosque commemorant, eosque Summum Oh
tinuisse in ecclesia principatum defendunt. Quibus tam est sicile satisfacere, quam fuit sicile iis, qui exemplis abutebantur Caesarum superiorum. Nolumus enim lectorem diu responsis eisdem obtundere.
Sed Athanasius cum a Constantio Alexandria excedere iussus esset, parendum r) putavit, ut qui non solum crederet non esse resistendum regi, Sed ne quaestori quidem civitatis. Nos autem quorsum hoc argumenti genus evadat, nescimus. Quid enim λAn ius esse principi arbitrantur iniuste quidquam praecipere Id si negant, cur exemplum Athanasii proserunt 3 Iustumne suis- Se dicent, hunc tam egregium virum cogere , ut Alexandria in
Italiam contenderet exsulatum p Non censemus. Legibus autem, quas perspicue esse iniustas constet, Obligari ne quemquam Contendent Θ Ne id quidem. Quid igitur Athanasium nominano Igitur sic
existimamus. Cum maiores nostri praeceptum a Paulo fuisse Scirent, Ut nemo, quisquis tandem esset, principi rei publicae quidquam de re civili iubenti repugnaret ; factum hinc est, ut si iussi fuissent o provincia, quae in eius ipsius principis ditionem
venissent, discedere, obtemperandum arbitrarentur, ut ipSi, Caeterique omnes, qui crediti eorum curae essent, vitam agerent tranq
135쪽
quilliorem. Veruna tamen non sequitur, ecclesiasticam potestatem postponendam civili esse, ullumque regis esse in res ecclesiarum imperium. Norat id scilicet Athanasius, quamobrem ut principi resistendum esse negabat, ita ius illi in res sacras esse pugna hat omnino nullum. Cuius testimonia cum supra descripta sint, non est necesse, ut iterum describantur. Atque eadem sane ratione
expediri possunt, quae ab Theodorito de famosa tensi Eusebio
monumentis mandata sunt litterarum.
Est quintum argumentum, quod urgent de Dicariatu, levissimum. Nam principes loco Dei primas in civitate partes tenere assentitatur, in ecclesia autem, non assentimur. In hac enim primus est in ordine laicorum, in ordine contra ministrorum, non item. Sed est, aiunt, Deo ius in eas res Summum, quae Spectant ad religionem. Quis negat 3 Datum ergo, concludunt, ius idem principi saltem sic est, ut quae sunt de cultu sacrorum Praescribere, sancireque possit. Nihil dicimus nobis videri minus. Est enim hoc ius proprium ecclesiasticorum. Id vero et Ostensum testimoniis patrum alibi est, et ostendetur auctoritate sacroerum bibliorum paullo post diligenter. Quod addunt, eum, qui
alterius partes gerat, hoc eniti praecipue debere, ut Domino suo honos quam maximus adhibeatur ab his, quibus praesidet, verum est; modo is cautionibus fiat, quas postulat christiana religio. Est autem institutum quoddam, scitumque religionis christianae, ut qui sacris praesunt, hoc est episcopi, praesidesque ecclesiarum, ii,
quid creditu, factu ve necesse sit, explicent, Statuantque I ceteri et credant, et pareant, et quibus modis possunt, decreta, sancti O nesque sacras defendant, ac tueantur. Quare cum princeps viribus plus reliquis valeat in civitate, plus item reliquis propaget, vindicet, confirmet tu hendo, tueatur oportet non religionem modo, sed etiam canones, atque praescripta ecclesiarum. At scripturis, subdunt, religionis decreta continentur. Quid hoc sit rei, ne coniectura quidem assequi possumus. An non est opus decretis, institulisque aliorum, quibus rex assensionem adiungat, quae que servari ab ceteris curet, neque contemni ab hostibus christianorum p Cur ergo reprehensores nostri et synodos celebrant, et consessiones edunt, quibus suas explicent de religione Sententias p Danda est, inquiunt, opera, ne in Sensum aut Pravum, aut
136쪽
CHRISTIANARUM LIBER IU. Iaisalsum scripturarum loca contorqueantur. Itaque Consensione multorum ostendendum est, quo tandem modo eadem explicare opor
teat. Non ergo omnia, quae sacris bibliis continentur, tam sunt perspicua, quam ipsi dictitant. Nisi enim ita se res haberet, nulla de religionis decretis oriretur inter christianos contentio. Est igitur opus eorum in hoc genere studio, diligentia, consensione, qui cum Sacris praesint, tum proponere cuique debent, non modo quid christiano credendum sit, sed etiam quid sit agendum. Nos hoc
breve addimus, non omnia, quae creditu, sectuque necessaria sint explicate sacris codicibus comprehendi. Quamobrem confugiendum item esse ad traditiones ecclesiarum. Id cum a maioribus
nostris r) acceperimus, quidvis perpeti esse satius arbitramur,
quam serre, ut quisquam nos ipsos de hac tam vera, tamque penitus animis nostris insita persuasione deiiciat. Traditiones autem, Verumque Scripturarum sensum proponi ab ecclesia oportere contendimus, ne si data cuique sacultas sit, ut quo velit
modo, de religionis decretis diiudicet, in factiones, ita ut haere.
tici consuerunt, christiani homines discindantur. Una enim veritas cum sit, Consensione quidem consistet, dissensione autem nullo modo. Nam dissentientium opiniones ita sunt comparatae, ut quoniam tam variae, tamque inter se repugnantes sunt, ait
rum profecto fieri possit, ut earum nulla, altorum fieri non possit, ut plus una vera sit. Neque vero de dogmatibus solum cogitent necesse est, qui ecclesiae praesident, verum etiam de rebus, quas agere quemque debere intelligunt, ut sanctitas in coetu chri
stianorum, animorum coniuctio, tranquillitasque servetur. Hoc a poe
stoli a), quique eis successerunt, patres secerunt. Etenim utriusque generis rerum curandarum onus, sibi esse impositum plane noverant. Quare synodos congregabant, in iisque de controversiis diiudicabant, statuebantque quid sentiendum, agendumve es-
137쪽
set. Quae praescribebant, ea sane praecepta appellabantur, et erant I . Sed principem civitatis, etsi observarent, deque civili republica praecipientem audirent, tamen in sacris, inque administratione ecclesiae Consulendum non putabant; propterea quod in hisce rebus virum, qui in civitate imperium obtineret, subiici praesidi Sacrorum, moremque gerere debere intelligebant, si quis
umquam eiusmodi suturus christianus esset. Hoc pacto a discipulis Christi servatoris, eoru uaque auditoribus, episcopisque universis, qui post usque ad Constantinum saltem vixerunt, administrata christiana respublica suerit, cur immutasset deinceps regiminis rationem 3 Neque enim ulla est caussa, cur imperatoribus christianis sectis, ademtam sacrorum antistitibus, translatamque suisse omnem in Augustos putemus regendae ecclesiae potestatem. Quod si egeat ecclesia praesidio imperatoris, is quia gladium gestat, estque Dei adversus eos, qui malum Perpetrant Vindex; civilem eiusmodi, quae Dei est vicaria, auctoritatem adhibeat omnem necesse est, ut impetus hostium reprimat, improbos Puniat, Sanctam, quam a patribus acceperit, teneri imperet religionem, quaeque sancita sint, ut Verus, dictoque audiens ecclesiae filius, non modo exsequatur ipse, sed etiam qua valet Virtute, opera, diligentia, potestate ab aliis observari curet. Hoc principis munus est proprium, non autem illud, quod adversarii
iactant, quodque apostolorum, maiorumque nostrorum sententia, Proprium eMe constat episcoporum, eiusque in primis, qui cum romanae praesit, tum universam ecclesiam quam latissime patet, regit, aC moderatur. Itaque veniamus ad Sextum argumentum. Satis enim constare arbitror, quibus modis subditos a superstitione liberare, confirmare tu decretis religionis, schismata haere- sesque delere, ritus ceremoniasque christianas tueri, ac defendere princeps possit. Sextum etsi perplures, non omnes tamen eadem ratione argumentum refellerunt. Atque suisse quidem scriptores intelligo, qui rebus sacris hehraeorum reges praefuisse inficiarentur. Nam in vetere testamento divisa suisse ossicia animadverterant, ac regem
138쪽
sane civilem rempublicam, pontificem vero rem Sacram gessisse pugnabant, quin alterutri in iura, potestatemque alterius invadere liceret. Utebantur autem iis potissimum testimoniis, quibus supra demonstratum est, duas esse in hominum societate potestates posse, quarum sit una ab altera discrepans, itaque comparata, ut ab eadem minime pendeat. Mosis vero, et Iosue exempla nihil ad rem pertinere censebant, propterea quod non virtute regiae potestatis, sed amatu, instinctuque Dei incitati leges tulerunt, quae SPectarent ad cultum, ceremoniasque religionis. Nam iudices nihil statuisse de ritibus, administrationeque sacrorum aie-hant. Quod si Saul ariolos , magosque pellendos ex regno Israelis edixit, secisse eum, quod reges etiam christianos Posse perspicuum est. Davidem autem, quae de stationibus levitarum, aliisque rebus constituit, quae in saCris numerantur, non Suo arbitratu, neve regia potestate, sed instinctu divino Constituisse. A. biatharcin quoque ab Salomone iussum, ut in agrum secederet suum, fungique deinceps pontificatu desineret, nutu, voluntate-
quo Dei suisse. Ab regibus autem, qui Salomoni succeSSerunt, multa suisse acta iniuste. Iosaphatum, si misit, qui cultum Dei in civitatibus Iudae docerent, laudandum certe fuisse, ut qui secerit quod optimum decebat regem. Atque idem esse de Iosia pio in primis rege statuendum. Alii vero et hi quoque eruditione praestantes I eorum rationem non probant, qui auctoritatem dignitatum civilis, atque ecclesiasticae institutis iudaicis metiuntur. Nam iudeorum reges
interdum sese rebus ecclesiastisis a) immiscebant, id quod prin
cipibus Christus in sua republica negavit, cum Caesari , quae Caesaris. Deo autem, quae Dei sunt, reddi oportere praeceperit. Quamobrem non solum ipse cum suos moderaretur, nihil in eo genere praesidi imperatorique concedendum putavit, sed ne apostoli quidem, iique patres, qui acceperunt ab apostolis disciplinam. Atque haud scio, an eiusmodi principe, quem adversarii
vellent, in ecclesia constituto, servari inter christianos, stabilirique illa possit, quam Iesus servator tantopere nobis commenda-
139쪽
vit, consensio. Chrstus enim non unius regni finibus contineri religionem, ut angustiis Iudaeae olim verus Dei cultus contin batur, sed propagari, dilatarique per orbem terrarum universum
praecepit. Quod si rex quique in provinciis, quae in eius impe
rium, ditionemque venerunt, tanta circa res sacras auctoritate potiretur, cum eadem semper esse de rebus iisdem mortalium omnium sententia minime soleat, ex decretorum, legumque de rebus sacris diversitate, magna in ecclesia perturbatio oriretur, et
summa confusio. Estque proinde recte animadversum i) a Thorn- dicio scriptore Britanno, postquam quid ecclesiesticae potestatis nomine a) intelligeret, indicavit; quidquid controVersiae, cauS-
saevo, quod vel ad religionem, vel ad ecclesiae unitatem Spectet, nascatur, hoc totum esse ab ecclesiastico ordine dirimendum, si salvam Dei legem velimus esse. Cum enim institutam ecclesiam suiMe constet, antequam ulla civilis potestas religionem christia
nam, quam profiteretur, et coleret, defendendam susciperet 3 , quae ratio, quis pudor seret, ut principi civitatis, christianismi iure
plus auctoritatis, potestatisque, quam eis accedat, a quibuS, COnstituta iam ecclessia, acceperit christianismum p Sint Dei voluntate instituti reges, habeant auctorem Deum; ex cruce tamen Christi, ex Spiritus sancti dono, exque apostolorum legatione eos esse profectos, quis credat 3 Ad huius enim saeculi pacem tuendam introductae potestates fuerunt, ut regna, resque publicae quas moderantur, sint Velut hospitia quaedam, domiciliaque ecclesiarum. Iam vero cum fuerit, suturaque semper sit una ecclesia, legibus iisdem, quibus unio consistit, vigetque, utatur ubique in re divina, rebusque sacris necesse est. At multa regna, resque
140쪽
publicae multae sunt, esseque novis divisionibus, multo etiam plures p sunt; quae nisi unionem servent, pacemque cum ecclesia catholica colant, erunt sine duhio in schismaticis numerandae. Verum quid religio, quid occlesiarum coniunctio postulet, non Potest esse unius regni, reipublicaeve iudicium, cum latius pateant christianismi sines. Et ergo ordini tribuendum id iuris est, quem sab eadem origino ducta auctoritas ecclesiae uni omnium rum, et rerum Publicarum ecclesiae PraePonit. Quod si recte conStitutum est, eum, qui Deo militet, implicare se rebus Saecularibus non oportere; multo magis credendum est, principibus ad christianam religionem adductis, nihil fuisse ordini eccle. Siasticorum potestatis, qua ante valeret, ademtum. Fac rempublicam esse quam ecclesiam tempore antiquiorem, quod institutum imperium romanum fuerit priusquam in eo oriretur, augereturque ecclesia christianorum, huius certe ecclesiae, quae dissusa ubique
gentium eSti unitatem, communionernque, a Veteris populi legi bus, et synagogae unitate repetere non licet, Cum numquam Pro miMum Synagogae, promissum autem ecclesiae sit, fore ut ipsi gentra insererentur. Rursum cum ecclesia studio, opera, labore a-POStolorum, quamvis in imperio romano, tamquam in hospitio quodam, primum constituta sit, tamen invitis imperatoribus populi romani, regibusque gentium barhararum, creVerit, hosque tandem prece, doctrina, oratione, ac patientia vicerit, Sibique ut Parerent, Seque ut defenderent volentes adduxerit, antiquior sit
Omnino ecclesiae ratio necesse est, sateamurque oportet ea etiamnum in res sacras iura ecclesiaticis concedenda esse, quibus ante
reges ad religionem christianam adductos potiebantur. Haec ille, quamquam non utatur iisdem verbis. Paullo autem post si , qui regibus, inquit, ius in res sacras supremum adscribunt, nituntur exemplis regum, qui pontifices aliquot hebraeorum in ordinem redegerunt. Sed hi vehementer errant, ut qui discrimen quod est
inter synagogam, et ecclesiam non animadvertant. Nam synagoga non omnium gentium populos complectebatur. Contra ecclesia ex omnium sere nationum sominibus coalescit; quamobrem non Possunt Potestates christianae, nisi ecclesia catholica duce, al-Fuc auctore, de his agere, quae totius ecclesiae interesse Mideri