Origines et antiquitates Christianae auctore F. Thoma M. Mamachi. Editio altera auctorum exemplaribus collata ac recensita 4

발행: 1850년

분량: 521페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

quae si describere universa Vellein et otio quidem certe, et patientia lectorum abuterer. Neque vero necesse est, ut de re ce

in copiosiorem esse habendam disputationem putem. II. fas item esse Principi immutare id, quod itire diuino introdu

ctum est, Uectans ad functiones sacrorum ministrorum, sacramenta, disinaeque doctrinae enunciationem. Demonstratum enim modo est, quae Deus sanxit, immutari, dissolvique regia potestate non posse. Sancita haec vero, quae

memoravi, divinitus I ponuntur. Immutari igitur potestate regia

non possunt. Regia autem p immo vero ne ecclesiastica quidem.

In rebus quae cisiles omnino sint, ecclesiasticum hortanti Princi- Pi assentiri oportere, modo lex ciuilis cum ecclesiastica non pugnet. Ecclesiasticos namque viros cives esse Constat, inque civitate, ut membra reipublicae agere. Curent igitur necesse est, nequa eorum culpa perturbatio Oriatur. orietur autem perturbatio

si hortanti principi, ut ea faciant, quae utilia reipublicae sunt, neque cum ecclesiae legibuS, atque institutis pugnant, negligunt. Itaque assentiri ccclesiasticos viros principi hortanti par est. Sunt

82쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 6

autem permulti, et hi quidem a communione ecclesiae catholicae separati I), qui cum ministros sacrorum, non qua Cives sunt

83쪽

68 ORIGINUM ET ANΤIQUITATUM

solum, sed etiam qua ministri, subiectos esse principi arbitrentur, id iuris civili supremae potestati circa res, personasque Sacras tribuant demta tamen administrandorum sacramentorum, praedi

.. lus est. aelum egeron . et operam lus amni M. A

pag. 4B. . . Notus est. Iris . . liber Lodo. iel Molin εἰ

84쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 60

candique verbi divini facultate, quam esse propriam ministrorum volunt , quod nos solis praesidibus ecclesiarum tribui oportere de. sendimus. Igitur principi civitatis fas esse regulam sidei populo ad credendum proponere; canones, qui ad ceremonias, ritusque pertineant, condere; tempora, quibus peragenda res sacra sit, definire; locumque indicare, in quo sint divina ossicia celebranda; episcopis ab dioecesi sua in urbes alias migrandi sacultatem da.

re; concilia cogere; in ossicio clericos continere; de rebus eorum, de personis, de capite sententiam, si iustum esse compererit, scr-re; uno Verbo omnia perspicere, quae spectant ad rectores ecclesiarum. Atque hos dirigcro quissem ecclesiam posse aiunt, leges autem Condere, nocentesque ministros punire, non posse. Id enim munus proprium esse summarum potestatum. Itaque aggrediar a potestate ecclesiastica, ostendamque sitne ea subordinata, ut aiunt, civili. Est namque hoc totius sere controversiae landa

mentum.

ProPonuntur eorum argumenta, qui Potestatem ecclesiasticam cisDii esse subiectam censent, eomumque remonsa, qui Contra Semtiunt.

Iam Vero eorum, qui potestatem ecclesiasticam subditam, seu subordinatam esse civili pugnant, haec esse praecipua argumenta intelligo. Summo, inquit, nihil est in genere praesertim eodem Superius; imino vero omnia subsunt. Est autem summa regis Poetestas. Subduntur ergo illi quaecumque tandem sint, et cuiuscumque generis potestates. Est vero in his potestatibus ecclesiastica. Subest igitur ecclesiastica potestas civili. Rursum ordine disposita a Deo esse omnia certum est. Summum vero quod est, rem nubiam agnoscit aequalem sibi; superiorem autem multo minus, ut est sapienter animadversum a Tertulliano. At si potestas ecclesiastica civili aequaretur, non una, sed duae ponendae Summae PO- testates essent. Quae res cum summi natura pugnat. Atque hoc argumenti genere refellerunt patres ethnicorum de multitudine deorum sententiam. Nam quod summum est, hoc, aiebant, eMe, nisi unum, non posse. Iam vero ut tu homine una est voluntas,

85쪽

o ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

quae cunctis membris, membrorumque actionibus imperat, ita in civili, quod vocant, CorPOne, quod imperat, unum esse oportet Ars enim imitatur naturam. Ac respublica sane appellari una S let, quod unius summae petestatis imperio regatur. Neque fore aliquem, qui repugnet, putant, si consideret, ex imperio sequi non obligationem modo, sed etiam coactionem. Etenim duobus, pluribusve imperantibus in republica constitutis, quorum unus alteri minime subdatur, praescribi possent pugnantia. Sed contraria de re eadem sive obligatio, sive coactio dari sine maximo reipublicae detrimento qui poterit Θ Atque haec omnino est caussa, quamobrem Deus paternum imperium, quod natura obtinet, es ue omnium antiquissimum, cedere civili volueriti Quin etiam uerunt, qui dicerent: omnem potestatem consortis esse r) impatientem; suntque illac Christi sermone tritae sententiae: servi

re dominis duobus posse neminem sa): omneque regnum 3 in se divisum dissipari tandem, evertique debere.

Alterum est argumentum deductum ex sacris scripturis. Nam Paulus, mitto enim cetera socrorum scriptorum testimonia, Pr

pterea quod hoc uno maxime adversarii abutantur, in litteris, quae sunt ad romanos ) scriptae, omnem animam subditam esse sublimioribus potestatibus oportere scribit. Si omnem animam, Cur non etiam eos, qui sacris, ceremoniisque religionis praesecti sunt Θ Itaque patres, qui apostoli sententiam perspectam habebant, atque exploratam, ita rem esse intelligendam putarunt, ut hac lege non modo episcopos non esse solutos dicerent, sed ne

evangelistas 5) quidem. Confirmari autem hoc idem poterit ra

tione rei, in qua, tamquam in materia quadam, potestas Veraatur. Esse namque testa inr Paulus Potestatem civilem ministram

Dei, vindicem ad iram ei, qui malum secerit 6 . Mali vero vocabulum latissime patet, ut non solum quae in rempublicam civilem, sed etiam quae in religionem sint admissa peccata significet. Etenim quae vox definita veluti limitibus quibusdam non

86쪽

est, concludi terminis civilium tantum rerum non debet. Quamobrem idem est sensus verborum Pauli, atque eorum, quae Sunt usurpata in proverbiis a Salomone. Habet autem Salomon hoc modo i): Reae solio iustitiae insidens, oculis suis Dentilat omne malum. Iam vero exclusis malis, quae committuntur in religionem, tollatur is omne necesse est, quod sano concedi nullo modo potest. Accedit ratio finis, quae tam late patet, quam materiae ratio. Est enim auctor Paulus, esse potestatem ministram Dei a ad bonum qualecumque tandem sit; institutosque reges esse, ut christiani vitam quietam 3 , et tranquillam in omni pietate, atque honestate degant. Impetrari haec autem potestatis civilis ope, sublato principum circa sacra iure, non possent. Igitur Augusti

nus in quinto de civitate Dei libro ), felices ait Reges suturos, Si suam potestatem ad Dei cultum maxime dilatandum maiestati eius simulam iaciant. Similis est huius Honorii, et Theodosii in litteris ad 5 Marcellinum, eiusdemque Theodosii in epi

stola ad Cyrillum si) episcopum alexandrinorum sente utia. Ita fit, ut Isidorus Polusiotes eumdem esse finem affirmet sacerdotio, imperioque prepositum. Non discrepat Thomas a quinas eo in libro, quem inscripsit de regimine principum: curandum enim

ab eo, qui primas in repubIica partes obtinet 8 dicit, ut qui

subditi eius imperio sunt, aeterna potiantur felicitate. Huic autem muneri satisfacere princeps qui poterit , ademta sibi supre

ma circa res Sacras potestate ΘTertium petitur argumentum ex Consensione veterum christianorum. Antiquissimus auctor Tertullianus 9 , coli imperatorem a nostris testatur, ut hominem a Deo secundum, soloque Deo minorem. Assentitur huic optatus milevitanus in tertio adversus Parmenianum libro IO , u Nam super imperatorem, inquit, non est, nisi solus Deus, qui fecit imperatorem η. Idem, ut em Ceret ecclesiam non rempublicam quamdam, sed quasi collegium civili potestati obnoxium esse, a Non esse rempublicam in eccle-

87쪽

γα ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

sia; sed ecclesiam in republica η I statuit. Quare Socrates in quinto a) historiae libro, curatas ab imperatoribus res ecclesiae

scribit ex eo tempore suisse, quo christianae religioni nomen dederunt. Nec horum agendi rationem improbandam maiores nostri putarunt. Itaque Augustinus epistola ad Vincentium 3 re Se viunt, inquit, reges terrae Christo, etiam leges serendo pro Christo. Terror temporalium potestatum, quando veritatem oppugnat, iustis sortibus gloriosa probatio est; infirmis periculosa tentatio. Quando autem veritatem praedicat certantibus, et discordantibus, cordatis utilis admonito est, et insensatis utilis amictio. Non est tamen potestas, nisi a Deo. . . Sive enim potestas veritati favens aliquem corrigat, laudem habet ex illa, qui suerit emendatus; sive inimica veritati in aliquem saeviat, laudem habet ex illa, qui victor fuerit coronatus η. filio autem loco mirari donatistas, ait, quid esset, quod imperatores in haereticos ecclesiae perturbatores animadverterent; mirari autem eos desinere, si considerent, reges, nisi hostes ecclesiae puniant, Deo esse reddituros de suo imperio rationem. Mox subdit: u Intendat charitas vestra quid dicam, quia pertinet hoc ad reges saeculi christianos, ut temporibus suis pacatam velint matrem suam ecclesiam habere, unde spiritualiter nati sunt n. Quid Z si teneri etiam ab rege ecclesiam arbitretur pu Quamdiu 5 , inquit, vos non tenetis ecclesiam, quam Pra nunciaverunt piscatores, apostoli Plantaverunt, tamdiu reges, qui eam tenent, rectissime ad suam curam iudicant pertinere, ne Vos adversus eam rebelletis impune n. Est illud item Leonis 6 magni celebre testimonium, quod extat in iis litteris, quas dedit ad Theodosium imperatorem. et Pro integritate fidei, inquit, christianum principem convenit esse solicitum η. Rursum quantum 7 rebus humanis consulere divina providentia dignetur, solicitudo clementiae vestrae spiritu Dei incitate demostrat, quae in catho. lica Ecclesia nihil impacatum, nihil vult esse diversum, quoniam fides, quae non nisi una est, in nullo potest esse sui dissimilis n.

88쪽

Et ad Leonem Augustum I n: Debes imperator incunctanter assi

vertere regiam potestatem sibi non solum ad mundi regimen, sed maxime ad ecclesiae praesidium esse collatam s. Recentiores autem praetereo, quorum neque sunt luculentiora, neque tantae auctoritatis, quanta Veteres excelluerunt, testimonia. Quartum ducitur ex imperatorum citristianorum decretis, ab que sententiis argumentum. Constantinus enim Augustus, apud

Eusebi uin in tertio de vita eiusdem imperatoris libro, id se magnopere eniti, ait, ac laborare, ut una sanctaque christianorum erga Deum religio a) coleretur. Is ipse cum antistites sacrorum allO- queretur, esse hos quidem episcopos in ecclesia dixit, se vero extra ecclesiam a Deo 3) episcopum constitutum. Atque iactum hinc sane est, ut qui imperium in re publica obtinebant, iidem apo

stoli interdum, inclitique pontifices 5 appellarentur. Quam in

brem rectam suis ad credendum fido i regulam proponere, ut actum a Marciano 6) est, legesque de versione, lectioneque sacrorum tibtiliorum, de institutione, atque officiis clericorum, de seriis, ordinationibus, honis ecclesiarum, episcopisque ipsis scribere consueverant. Neque resistendum Putarunt patres, quo minus hac tanta in re bus sacris potestate principes potirentur; propterea quod intelligerent, iussos ab apostolo Paulo omnes christianos fuisse, ne praesulibus quidem ecclesiarum exceptis, ut dicto audientes essent, nihilque contra atque ipsis esset imperatum sacerent. Idque iam Irenaeus 8),

89쪽

mus si , Augustinus a , illeque ipse Gregorius magnus pontifex,

qui monendum censuit imperatorem, ne quid contra divinam legem ageret, confitentur. Itaque cum de religione Constantinus imperator epistolas ad aegyptios, aliosque dedisset, ut quid tenendum, quidque reiiciendum esset Ostenderet, episcopos non solum haereticos, sed orthodoxos etiam, vitaeque sanctitate illustres in exilium pepulisset; iudices constituisset 3 , qui de ccclesiasticis caussis cognoscerent; libellos, quibus accusationes in Sacrorum antistites institutae continerentur, recepisset; reprehensus ab episcoepis nurn quam suit; qui certe non siluissent, si ius ille sibi, quod epiScoporum esset proprium, arrogasset. Quid Θ si episcopi ad imperatorem confugere solerent, obsecrareque etia in , atque etiam, ut de caussis ipsorum, quid statuto esset opus, iudicaret 8 Quod cum Athanasii exemplo 4) constet, non est cur alia esse quaerenda arbitremur. Verum si quae in hanc rem gesta ab imperatoribus Constantio, Ioviano, Valentiniano, Valente, Cratiano, Valentiniano II, Theodosio, Arcadio, Honorio, Theodosio iuniore, Marciano, Valentiniano III., Leone, ceterisque imperaroribus, ac regibus christianis fuerunt, recensere numerando vellemus, longa quidem oratione et otio ipsi nostro, et lectorum patientia abuteremur. HOC breve dicimus. Tam suisse patribus penitus insitam de non resistendo potestatibus opinionem, ut his parendum etiam ab epi- Scopis censerent esse, cum iniuste in eos quidpiam decrevissent. Quare Athanasius ad Constantium scribens 5), qui ipsum Al xandria alio exulatum proficisci praeceperat, non repugnavi, inquit, ut qui plane scirem, non modo non esse resistendum imperatori, sed ne quaestori quidem civitatis. Traditum autem de Eusebio episcopo famosa tensium memoriae ab Theodorito est,

quod cum edictum 6 imperatoris, quo iubebatur abire in Thra

ciam, accepisset, nuncium, qui summo mane adVenerat, hortatus est ut taceret. Nam si plebs, inquit, studio pietatis educata adventus tui caussam intellexerit, te in flumen demerget,

90쪽

atque a me tuae mortis poena expetetur. Subdit mox Theodo- ritus: u Haec loquutus, et vespertino precum ministerio, ut foetebat, persunctus, tempore quo somnus solet obrepere, Senex Soetus fide unius semuli fretus Ox urbe egreditur. Sequitur famulus cervical tantum, et librum secum deportans. Cum autem Ventum est ad ripas fluminis, nam muros urbis praeterlabebatur Euphrates, conscenSa nave, iubet remiges recta traiicere Zeugma. Ubi

illuxit dies, is Zeugma appulit. Samosata querelis, et luctu redundarunt. Nam eius discessu per famulum illum patefacto, omnes Se pastore privatos lamentabantur. Itaque frequentes per stumen navigare, quo eum quaerant, coeperunt. Atque ut primum ad eum veniunt, videntque pastorem suum desideratum, conqueri, gemere, et ingentem Vim lacrimarum sundere, quo Persuadeant ei, ut apud ipsos maneat, minimeque Oves lupis tradi patiatur. Verum cum persuadere non possent, audivissentque eum

recitantem praeceptum apostoli, qui σας Perspicue iubet principibus, et potestatibus subditum quemque esse debere, pars aurum, Pars argeutum, vestem alii, alii simulos ei osserunt n. Quae res planae ossicit, ita fuisse institutos patres, qui eruditione, vitaeque innocentia singulari praestarent, ut tum etiam morem esse gerendum principi, cum contra ius, sesque omne quidquam

imperaret, arbitrarentur. Quintum est argumentum ex Olcariatu, quem vocant, deductum. Nam principes sic en in adsertores potestatis civilis circa sacra ratiocinantur) loco Dei primas in civitate partes tenent. Est autem Deo ius in eas res summum, quae pertinent ad religi nem. Datum ergo ius illud principi saltem sic est, ut servare eamdem religionem, et quae sunt de cultu sacrorum praescribere, tuerique possit. Atque partes alterius tenentis hoc munus est proprium, ut domino suo honorem, quam potest maximum, ab

his, quibus praesidet, adhiberi curet. Coli vero se velle significavit Deus ea ratione, iisque modis, qui in sacris litteris descri-huntur. Credendum igitur est voluisse Deum, ut principibus. qui

divinae potestatis immaginem gerant, ius esset Subditos a superstitione liberare, in religionis decretis confirmare, haereses, ct schismata tollere, cultum sub oculos cadentem, hoc est ritus, ceremoniasque, compositis ad interiorem pietatem moribus, definire,

SEARCH

MENU NAVIGATION