장음표시 사용
91쪽
omnia denique agere, quae ad salutem, felicitatemque sempite nam spectare videantur i). Sextum argumentum, quo magis magisque firmatur quintum, ex regum hebraeorum exemplis deducitur. Moses enim, quod Pa tes Dei in re publica hebraeorum teneret, leges, quae ad cultum divinum pertinerent, scripsit. Hoc eodem munere lanctus deinceps Iosue suit, ut qui aliqua sanxerit de religione. Mitto iudices, quorum in sacris litteris facinora quaedam, eaque iam praeclara pro cultu Dei veri gesta narrantur. Venio ad Saulem. Iscavit, ne quis ariolus, neve magus in Palaestina, quae suae ditioni parebat, consistere auderet. Davidem autem quis neget ar cam ex aedibus Ehededomi in regiam deduxisse, constituisse delevitis, horum officia distri huisse, parasseque omnia, quae ad extruendum templum pertinerent Θ Namque ab Salomone redactum in ordinem Abiatharena pontificem, propterea quod novis rebus studeret, in eiusque locum susscctum Sadocurn suisse, certum est. Longum esset Omnia persequi, quae de Iosaphato Asae filio, de EZechia, deque aliis regibus scriptores sacri memoriae prodiderunt. Satis hoc sit de Iosia optimo, sapientissimoque rege, qui deleta superstitione deorum, ut civibus suis sacra biblia legerentur, utque omnes patrios ritus, religionemque colerent, iussit sa).
Septimum est argume utum ex episcopatus notione conclusum.
Est enim episcopi proprium docendi munus, non imperandi 3 .
Ius autem qui obtinet, is certe imperandi potestate praestat. Non ergo episcopis ius in res sacras tribui debet. Est igitur principitribuendum. Quid Θ si nusquam in sacris litteris romano pontifici, episcopisve in unum etiam congregatis locum, ius ullum, et Potestas in res sacras detur 3 Nam quod Christus apud Iohannem in evangelio ) Petrum, ut oves pasceret, iussit, non eSt eiuSmoedi, ut imperium indicet. Commode enim explicari de solo munere docendi potest. Neque cum institutis religionis christianae pugnat, ut summa sit principis civitatis potestas in sacra. Hoc scilicet concessum a Christo ministris est, uti sacra rite administrent, suisque in Evangelica doctrina instituendis dent operam.
Nihil aute in impedit, quo minus haec a ministris fiant, quamquam
92쪽
dirigendae, gubernandaeque ecclesiae in principe potestas insit. Quod si sunt, qui componi hoc modo reipublicae rationem cum
ecclesiae statu nequire putent, nae horum magnis est in erratis sententia. Non enim discrepans esse ecclesiae conditio ab reliquarum societatum, et collegiorum ratione potest. Diriguntur vcro
societates, atque collegia principis auctoritate. Dirigi ergo pari tu re a principe debet ecclesia i).
Extremum est argumentum deductum ex consensione scriptorum quorumdam catholicorum, qui rempublicam ten oralem persectam, sibique sufficentem esse, propiaque auctoritate defendere se ab iniuria cuiuscumque, ne dempta quidem ecclesia, si spirituali gladio abutatur, posse censent. In his Franciscus Vi
ecclesiasticae potestatis hostibus numerantur. Contra hos omnes, quorum argumenta descripsimus, acriter orthodoxi certant. Hi enim summa con Sensione potestatem e Cle
siasticam civili, quaecumque ) tandem sit, subicctam esse inficiantur. Αssentitur a uicin nostris Marcus Antonius do Dominis 5 archiepiscopus olim spata tensis, qui sane vir, etsi catholicus videri volebat, reipsa tamen haereticorum partibus studebat, ad
quos transfugerat, pluraque portenta opinionum, quae nunc ad rem minime pertinent, consectabatur. Ad argumenta vero, quibus adversari abutuntur, hoc sere modo respondent.
Atque ad primum, quod attinet, facile summo nihil in eo
genere, quo Summum est, superius esse patiuntur; in aliis vero generi hus non item. Sic autem Statuunt, ac recte, Sapienterque, mea quidem sententia. Si Princ es ciVitatum esse, atque appellari summos concederemus, id certe ita concederemus, ut esse in eo genere, quo sunt principes, non in quoque alio genere, summos arbitraremur. Non enim tam amentes, tamque inepti su-
93쪽
mus, ut imperantem summum et architectum, et philosophum, et medicum dicamus esse, ut qui non in hisce generibus princeps sit, sed in aministranda, gubernandaque republica. Quam
brem, quod addunt adversae opinionis adsertores, summam ESSE regis potestatem, nullius momenti est. Summam enim esse, etsi fateremur, cum de rebus civilibus agitur, non sequeretur Summam esse in sacris etiam oportere, quorum est genus a civili omnino discrepans. Atque hoc item animadvertendum est, ad Ver-
Sarios quasi certum sumere, quod est in controversia positum, id quod componi cum dialecticae regulis nullo modo potest. Quaerimus enim sit ne summus in ecclesia imperator, nec ne . At PO testates Ceterae subduntur summo imperanti; estque iam ecclesiastica potestas quaedam; qua propter subdatur summo imperanti necesse est. Sed potestates ceteras civiles subdi summo imperanti, quis negat Θ Α potestatibus autem civilibus ad sacras adversarii quomodo descendunt3 Ab uno enim in aliud genus rerum argumentando, concludendoque descendere ne iis quidem fas est, qui leviter sint imbuti praeceptis dialecticorum. Quod addunt, summo rem nullam aequalem esse, non est ad rem. Non enim aequalem diceremus esse in eodem genere, sed in diverso. Quamquam contorqueri hoc argumentum in adversarios sicile posse intelligam. Nos quippe ecclesiasticam potestatem, et summam esse defendimus, et civili multo praestantiorem. Quae res demostrabitur quidem a nobis, sed tempore. Quid ergo ZDahuntne subditam esse civilem ecclesiasticae potestati λ Ego vero scio esse illos ita assectos, ut cum primum concedant, eve tamen hoc postremum consequens vehementer negent; quorum iu
dicio vix quidquam in dialecticis esse potest perversius. Nihil de Tertulliano dico. Illo enim de summo Deo in libro contra Her
mogenem i , non de summo imperante loquitur. Deo autem neque aequalem potestate quemquam, neque maiorem esse non se temur modo, sed etiam eum, qui neget, diris devovendum arbitramur. At summis imperantibus, quos vocant, summi notio non eodem modo competit ac Deo. Deus enim cum auctor sit
94쪽
omnium, admirabili, eminentique quadam ratione omnia continet, summusquc Omnino est. Contra, si quod est summum in rebus creatis, id, quoniam non per se ipsum est summum, sed summi est in aliquo genere particeps, non impedit quo minus in alio genere quopiam esse item summum alterum possit, Vel aequale PO- testate, Vel praestantius et potestate, et dignitate. Quo quidem re
ponso cognoscent, qui contra nos pugnant, quam praeclare ex summi notione patres concluserint, praeter nostrum, esse alium nequire Deum. Levius est exemplum de voluntate, quae corporis membra ringit, ac moderatur, cum sit dissimile. Voluntate enim animi membra eius unius corporis moventur, cuius est idem animus Volens Arma; membra autem aliorum corporum non moventur. Princeps autem qui est, ecclesiae, qua ecclesia est, a nullo est constitutus rector. Nam ecclesiae, qua ecclesia est, respublica iure censetur
esse a civili republica discrepans. Civili autem praesectus est prin-zeps; ecclesiasticae vero, quod constet, non item. Quo magis convinci poterunt adversarii, si huiusce argumenti Vim, quorsum eVadat, considerent. Si enim huiusmodi exemplis utamur, fiet prinsecto ita, ut quemadmodum religio moderatur, atque in ossicio continet rationem, sic praesides sacrorum moderari, regereque, ne labatur, principem civitatis deberent. Rempublicam porro unam esse concedimus, satemurque ab uno, Pluribusque regi oportere, qua est civilis communitas, modo ecclesiam, qua respublica ecclesiastica est, regi item ab uno, hoc est a summo pontifice, debeat. Neque ullam esse videmus rationem, cur in diversis generibus, diversi esse rectores, gubernatoresque non possint.
At enim duobus, pluribusque in republica constitutis, quorum unus alteri minime subdatur, praescribi populis possent pugnantia. Non negamus, si eorum circa rem eamdem versaretur PO-
testas. Sed contra sese res habet. Itaque nobis de pontificibus novi testamenti, ac rogibus dicere liceret, quod scriptum de regibus, pontificibusque veteribus est in altero Paralipomenon libro i .
95쪽
u Amarias sacerdos, et pontifex Vester in his, quae ad Deum η pertinent, praesidebit. Porro Zabadias filius Ismael, qui est dux s in domo Iuda super ea opera erit si , quae ad regis ossin cium pertinent s. Componi igitur in civitate queunt potestates duae, quarum altera rebus sacris, altera civilibus praesit, quin ea incommoda, Perturbationesque Sequantur, quas declinari adversarii posse negant. Quo etiam spectant Gelasii, Nicolai primi pontificum, scriptorumque veterum, quae supra descripsimus, testimonia; quibus sane viris et antiquis, et doctis, et in veteris noevique testamenti libris magna cum laude versatis assentiri malumus, quam scriptis Grotii, Hennigesii, atque Buddei α), hominum, modo Suis rem gratam sacerent, et ratione, et sacris litteris abutentium.
Non moramur quod addunt de coactione. Praecepta namque diversi generis neque pugnare, neque si aliquam inter se Coniunctionem, a minita teinque habent, recte di spositis, constitutisque rebus, obligationem, coactionemque inferre repugnantem possunt. Cum enim potestati ecclesiasticae potissimum, tum etiam civili
impositum onus a Deo sit, ut ea curent, quae Conducunt ad veram, solidam, sempiternamque subditorum 3 felicitatem, si lub
dem agant ut debent, nihil alterutra statuet, quod esse contrarium videatur. Quod si dissensiones interdum, contentionesque inter episcopos, Principesque nascuntur, non potestatum id quidem, quae recte sapienterque introductae sunt, sed hominum est male institutorum vitio tribuendum. Ac tollenda omnia si putant, quorum vel Occasione, vel abusu dissidia , concertationes , hella
96쪽
oriuntur, tollant patrum Opera, sacras Scripturas, omnem denique
religionem necesse est, quum his haeretici abutantur. Qua re quid umquam dici potest absurdius pExemplum autem patriae potestatis, quae ragiae cesserit, non est simile. Nisi enim cessisset, tot essent in republica principes, quot patres numerantur familiarum. At sacrorum praesiὰ e constituto, qui rem gerat a civilibus discrepantem, partitio civilis imperii, divisioque nulla sequetur. Ex qua re inteligitur, quo sensu credendum sit, potestatem aliquam consortis esse impatientem.
Esse enim consortis impatientem satemur, si eiusdem generis utraque potestas est, sin autem diVersi, non item. Quare quae dicta a christo sunt, duobus dominis neminem Servire posse, omneque regnum in se divisum desolatum iri, ad institutum non
pertinent; cum de dominis intelligenda sint, qui eamdem sibi arrogent potestatem, deque regno, quod sit discissum in facti
nes, quarum una subigere sibi alteram conetur. Venio ad secundum argumentum. Concedo cives quosque
subditos esse oportere ei, qui primas in re publica partes obtineat. Itaque parebunt eidem civiles serenti leges, modo ne quid iubeat, quod pugnet cum institutis, legibusque ecclesiarum. Nam clerici etiam, qua cives sunt, obsequuntur civili legi, ut pax rei
publicae, tranquillitasque servetur i). Eo autem dixi , ne quid
imperet princem, quod sit ecclesiasticis institutis contrarium,
97쪽
uod serendum non sit, ut ille in alienam irruat possessionem,asque sibi arbitretur, quod nefas esse et apostolorum auctoritate, et consensione maiorum i) constat. Ac quemadmodum Parulus in litteris ad romanos iubet, ut omnis anima sublimioribus potestatibus subdita sit; quod non sit potestas nisi a Deo; ita aliis in locis christianos etiam atque etiam monet, ut obediant praepositis suis, hoc est episcopis, eisque s iaceant, quum ipsi pervigilent, quasi Deo reddituri de cuiusque actionibus tu extre
a verbo et subesse, seu subditum ESse, quod ab υνο ...etea a
oritur, eodem recidunt. Quocirca ut subditum esse principi in civilibus, ita etiam episcopo in ecclesiasticis Paulus praecipit christiano. Rursum ut reges in societate civili, qui rempublicam, ita positos esse in ecclesia a Deo episcopos Paulus a Tirmat, ut eam regant, ac moderentur. u Attendite, inquit, vobis, et universo gre-
n Spiritus sanctus posuit episcopos pascere ecclesiam Dei 3 v. Sed de institutione divina episcoporum dicam alio loco opportune, et copiosius. Nam de voce Pascere, quod eodem sensu, ac regere intelligenda sit, paullo post demonstrabitur 4 . Iam vero si constituti episcopi a Dco sunt, ut ecclesiam regant, eisque circa sacra, disciplinamque ecclesiae quidquam praecipientibus christiani obedire debent, ut est auctor Paulus; qui fieri poterit, ut potestas civilis iure in sacram insurgat, sibique parendum existimet contra episcoporum de rebus ecclesiasticis sanctiones lintienti Θ Neque ullum esse christianum principem tam male in ecclesiam animatum existimo, ut quae sancita divinitus fuerunt, ea sibi putet pervertere licere, coneturque illam sibi subdere pintestatem, quam Christus gubernandorum christianorum, ipsiusque adeo principis, qua est christianus, pescendi, docendi, regendique caussa invexit. Cum enim scriptum nusquam sit ab apostolis potestatem ecclesiasticam civili esse innoxiam oportere, qua confidentia quisquam subdendam ecclesiasticam civili esse con-
98쪽
tenderet p Apostolus enim, ut omnem animam subiici sublimiori ystcstati, nempe omnem civem principi de republica civili iubenti, in epistola ad romanos, sic alio loco omnem Christianum praepositis, seu episcopis de rebus sacris, deque ecclesiae administratione iubentibus, obtemperare, atque obsequi debere Scripsit; Potestatem autem ecclesiasticam civili potestati subiici
oportere nusquam scripsit. A concretis enim ad abstracta, ut Ocant, recte ratiocinanti concludendo descendere non licet. Quamobrem etsi ecclesiastici, ut membra sunt reipublicae, ac cives,
quae lege civili praescripta sunt, faciant, quo degere tranquillam, et quietam vitam t) possint; principesque, ut membra
sunt ecclesiae, ecclesiasticis regulis, legit, usque pareant; tamen Potestas ecclesiastica, cum subiecta civili a Christo non fuerit, Ubiici vi, atque auctoritate sese homini numquam patietur. Ad
Choesostomum quod spectat a , nego de solis regibus, atque principibus, non autem de qualibet sublimiore potestate ab eo
institui mentionem. Latissimo namque illius patet sententia, ut in ecclesiasticam etiam cadere posse videatur. Omnes enim ii
mines subditos esse iis, qui praesunt, oportere defendit, quod a
nemine revocatur in controversiam. Sed sic de una civili pote
State agat, ut paullo post agere videtur. Quid Θ an est quisquam
nostrum, qui recte prudenterque ecclesiastieos sacere putet, qui principum statuta aspernari audeant, quae ecclesiasticis non adversantur 3 At nunc de potestate quaerimus ecclesiastica, non de ecclesiasticis, qua sunt cives, membraque reipublicae. Potestatem
vero ecclesiasticam Chrysostomus civili subditam esse, neque dixit usquam, neque ratio serebat, ut diceret. Bernardi locus, quo abutuntur adversarii, ad rem non pertinet. Disputat enim illo contra episcopos, qui specie quorumdam privilegiorum subducere sese auctoritati pontificis maximi conarentur. Atque hos merito reprehensos fuisse certum est. At de civili auctoritate, potestate
99쪽
que Bernardus r verbum omnino nullum. Patrum igitur testimoniis, quae iactant adversarii, nihil agunt. Sed est, inquiunt, ρotestas cloilis ministra Dei oindex ad iram ei, qui male fecerit. Quis negat Θ At enim mali vocabulum latissime patet, ut etiam significet, quae admissa mala sunt adversus religionem. Assentimur nos quidem. Verum non regis est, sed praesulum ecclesiae de religione cognoscere. Hoc scripturarum auctoritate, hoc Patrum consensione, hoc maiorum institutis, atque consuetudine demonstrari plane ad veritatem α) potest. Quare si antistites sacrorum, quid sit tenendum, quidque respuendum cognoverint, significarintque, quinam sint rei violatae religionis, ac principem ut in eos animadvertat monuerint, tum priuceps munere suo sungetur, vindexque erit Dei, ad iram illi, qui malum perpetrarat in religionem. Quo sensu explicanda sunt, quae proserunt ex Salomonis proverbiis. De fine quod opponunt, inane est. Nemo enim mi n trum, qui curandum ab rege esse neget, ut recte, qui ei Subduntur, agant, itaque se gerant, ut bene beateque in republica vitam degant, atque ubi decesscrint, aeterna felicitate potiantur. Atque is ut a ministris sacrorum acceperit non enim suo arbitrata Praescribere, quae spectant ad religionem, potest), ita faciat necesse est, si ei salus est populorum curae. Id vero iacito obtinebitur, sublato in res sacras principum, quod adversarii tantopere commendant, iure. Estque hoc sane pacto explicanda Augustini sententia, qui selices scribit reges suturos, si suam ad Dei cultum propagandum adhibeant potestatem. Nam si ita, ut est ab ecclesiae antistitibus doctus princeps, cultum religionis IMte, longeque ditandere conetur, nae is magnum reportabit diligentiae, ac laboris Ductum.
Miror deinde qua confidentia Honorii, atque Theodosii imperatorum ex epistola ad Marcellinum sententiam adversarii pro
serant 3 . Nam quod illi scribunt, u Inter imperii curas catho
100쪽
licae legis reverentia aut prima seinper, aut sola est: neque enim
aliud aut belli laboribus agimus, aut pacis consiliis Ordinamus, nisi ut veri Dei cultum orbis nostri plebs devota custodiat; ut
etiam donatistas vel terrore, vel monitu olim implere convenerat, qui Africam, hoc est regni nostri maximam partem et saecularibus ossiciis fideliter servientem, vano errore, et dissensione superflua decolorantn: non eo pertinent, ut sine iudicio episcoporum fieri quidpiam ab imperatoribus in rebus sacris posse Significent. Noverant enim imperatores qui essent sibi limites divinitus constituti. Quamobrem Honorius in litteris ad Arcadium, ubi de rebus Constantinopoli per summam iniuriam contra Iohannem Chrysostomum gestis agit I , si Est nuper proditum,n inquit, apud Constantinopolim sacratissimo paschae venerabilisn die, cum omnes pene eumdem locum vicinarum urbium po-n pulos religio, castigatiore sub praesentia principum ritu celen branda collegerat, clausas subito catholicas ecclesias, trusos iun custodiam sacerdotes, scilicet, ni eo potissimum tempore, quon indulgentia principali tristia noxiorum claustra reserantur, piaen legis, et pacis ministros saevus carcer includeret, omniaque bel-n licum in modum turbata mysteria, nonnullos in ipsis ecclesiaen sacrariis interemtos, tantumque circa altaria vim saevisse, ut etn venerabiles episcopi in exilium traderentur, et sanguis human nus, quia dictu nefas est, caelestia sacramenta perfunderet. Hisn rePente compertis, turbatos esse nos fateor. Quis enim in iaci.' DOre tam cruento Dei omnipotentis non timeret Ossensam, aut v quo pacis extra summum romani orbis, omniumque mortaliumn putaret esse discrimen, cum ipse auctor nostri imperii, et rein publicae, quam nobis credidit gubernator omnipotens Deus, su-B nestis admodum, execrabilibusque commissis crederetur irasci, B domini sancti fiater, neposque Augusti venerabiles, cum si quid n de caussa religionis inter antistites ageretur, ePiscopale OPOrn tuerit esse itiincium. Ad illos enim dioinarum rerum intern Pretatio, ad nos religionis e ectat obsequitim. Sed esto sibin de mysticis, et catholicis quaestionibus amplius aliquid princi- η palis cura praesumserit, ita ne usque ad exilia sacerdotum, us- η quo ad hominum caedes debuit indignatio concitata procedere,